Walter Burley: Expositio Physicorum.

Liber VIII

Lectio 1

1 ‘Utrum autem factus sit aliquando’B, , VIII, 1, 250b11. Ea quae dicta sunt in libris praecedentibus ordinata sunt ad istum octavum et ‘aut sunt necessaria huic tractatui aut propter melius’BAverr., In Phys., VIII, comm. 1, f. 338F, ut dicit Commentator. Et in principio huius octavi inquirit Philosophus utrum motus sit aliquando, cum prius non erat. Similiter utrum motus sit aliquando corruptus quod aliquando nihil contingat moveri, aut neque sit factus de novo neque corrumpitur, sed erat semper sine quiete, sicut quaedam subsistentibus naturaliter aut potest motus dici vita quaedam. Similitudine convenienti natura est principium motus in naturalibus, sicut anima est principium vitae in animalibus. Dicit enim Commentator quod, sicut natura se habet ad res naturales, sic se habet anima in animata. Sicut enim anima est principium motus in animalibus, sic natura est principium motus in naturalibusBAverr., In Phys., VIII, comm. 1, f. 338H–I. Motus igitur naturalium est quoddam opus naturale et est quidam actus cuiusAconi.; eius principium est natura. Et quia naturaAconi.; motus se habet in naturalibus, sicut anima se habet in rebus animatis, cum actus animaeAconi.; animi sit vivere, motus qui est quidam actus naturaeAconi.; vivere , dicetur quadam vita.

2 Postea respondet Philosophus tacitae quaestioni. Possit enim aliquis dicere quod Philosophus haberet prius quaerere an motus sit quam habeat quaerere an motus sit aeternus. Ad quod respondet dicens quod omnes loquentes naturaliter affirmant motum esse, sicut patet de his qui ponunt mundum esse finitum, et qui considerant de generatione et corruptione rerum. Dubium est de quo motu intendit hic quaerere, utrum de motu caeli vel de motu in communi. Et, secundum quod Commentator recitat, opinio Avicennae et Alfarabi et Avempace et multorum aliorum fuit quod Aristoteles intendit hic demonstrare quod ante omnem motum est motus et ante omnem transmutationem transmutatio, et quod motus non deficit secundum genusBAverr., In Phys., VIII, comm. 1, f. 339A–B. Et ita secundum eos Philosophus inquirit hic de aeternitate motus in communi et non de aeternitate motus caelestis. Et istam sententiam tenent aliqui, qui dicunt quod Philosophus hic non intendit de motu caelesti, sed de motu in communi. Quod ipsi ostendunt tripliciter. Primo quia nulla ratio quam Philosophus hic facit arguit aeternitatem motus caeli, sed aeternitatem motus in communi; sed de illo motu intendit hic, cuius aeternitatem ostendunt suae rationes; igitur etc. Secundo quia inferius inquirit Philosophus an aliqua movent semper; sed frustra hoc inquireret, si hic probaretur motum caelestem esse aeternum. Tertio quia Philosophus hic inferius, ubi probat aliqua semper moveri, supponit aeternitatem motus caelestis; cum ex hoc inferius probet corpora caelestia moveri semper et aeternaliter, peteret quod est in principio, et probat idem per idem. Propter istam rationem tenent multi quod intentio Philosophi hic est demonstrare aeternitatem motus in communi et non aeternitatem motus caeli. Et istam opinionem tenet Commentator, ut ipsemet dicitBAverr., In Phys., VIII, comm. 1, f. 339B, sed tunc, ut dicit, erat aliquantulum in erroreBAverr., In Phys., VIII, comm. 1, f. 339B. Ideo Commentator tenet aliam viam, quod Philosophus hic probat aeternitatem motus caelestis. Tangit quasi duo vel quattuor per quae videtur probari quodAconi.; per rationes Philosophi hic arguunt de motu caelesti. Primum est, quia rationes Philosophi essent insufficientes nisi arguerent de motu caeli. Nam motus alii non continuantur nisi per motum #G 500a caelestem; non sufficienter autem probaret Philosophus motum esse aeternum, nisi argueret de motu caeli. Secundo quod Philosophus inquirit hic an motus, quae est vita quaedam his quae subsistunt natura, sit factus aut sit aeternus; sed motus caeli maxime videtur esse vita; ideo videtur quod Philosophus hic loquitur de motu caeli. Tertio patet idem ex modo arguendi. Arguit enim sic: omnem motum novum praecedit aliquis motus. Sed nullus motus alius a motu caeli praecedit omnem motum novum. Cum igitur ipse intendat hic de motu qui praecedit omnem motum novum, patet quod loquitur de motu caeli. Haec igitur est opinio Commentatoris, quod Philosophus intendit hic probare quod est aliquis unus motus numero qui est aeternus, et videntur rationes Philosophi probare. Supponendum est idem quod dictum est in septimo huius, quod est dare primum motum et primam rem motam. Ista sunt declarata in septimo, ut dicit Commentator commento septimo. Et isto supposito potest probari quod primus motus est aeternus sic: quemlibet motum qui non est aeternus praecessit alius motus, ut probant rationes Philosophi; igitur primus motus est aeternus. Et istam opinionem tenet Albertus, qui dicit quod Philosophus intendit hic inquirere, si sit aliquis motus perpetuus qui est causa successionis aliorum motuum, quia si demonstremus successionem motuum inferiorum esse perpetuam et per istam velimus tamquam per signum sive effectum demonstrare quod unus esset primus motus et perpetuus, tunc esset demonstratio insufficiens et esset circulariter demonstrare. Nam hic concluditur quod est aliquis motus perpetuus per hoc quod successus motuum est perpetuus, et in secundo De generatione oportet concludere motus inferiores esse perpetuos secundum successionem, quoniam allatioAconi.; ablatio G circuli primi motus est perpetua, et sic esset demonstratio circularisBAlbertus M., Phys., lib. 8, tract. 1, cap. 1 (ed. Hossfeld, 549). Et propter hoc dicit Albertus quod hic Philosophus investigat illud ex quo in secundo De generatione procedit, scilicet quod est aliquis unus motus primus et perpetuus qui est causa continuae successionis motui in inferioribus in materia generabilium et corruptibiliumBAlbertus M., Phys., lib. 8, tract. 1, cap. 1 (ed. Hossfeld, 549).

3 ‘Sed quantiAconi.; quam G quidem’B, , VIII, 1, 250b18. Hic ponit Philosophus opiniones antiquorum de aeternitate motus et de factione mundi, et post ponit opinionem Democriti et Leucippi, qui posuerunt infinitos mundos et quosdam mundos generari et quosdam corrumpi. Et quia generationes et corruptionesAconi.; corruptionis G mundorum sunt semper et continuae, et generatio et corruptio est cum motu, ideo posuerunt motum esse perpetuum, sed nullum unum motum numero posuerunt perpetuum, sed motum in genere. Sed illi qui ponunt unum mundum et illum non semper esse, ponunt motum non semper esse, et hoc est rationaliter dictum, quia si non est mundus, non est mobile, et si non est mobile, non est motus.

4 ‘Si igitur contingit’B, , VIII, 1, 250b23. Cum narravit quod aliqui antiquorum posuerunt motum esse aeternum secundum successionem, puta qui posuerunt quod corruptio unius mundi est generatio alterius mundi, et quod aliqui, qui posuerunt mundum totaliter deficere, posuerunt etiam motum totaliter deficere, videlicet ut quod mundus totaliter deficiat potest esse duobus modis, quorum uterque dicebatur ab antiquis, et #G 500b ideo Philosophus inducit istos modos et sermones dicentium quod motus totaliter deficiat. Hoc potest esse et sicut posuit Anaxagoras, quod mundus fiat ex rebus quiescentibus tempore infinito et quod postea corrumpitur in res quiescentes tempore infinito. Alio modo potest hoc esse sicut posuit Empedocles, quod mundus generatur ex rebus quiescentibus in aliqua hora et quod postea corrumpitur in res quiescentes in alia hora et iterum generatur sic in infinitum. Postea ponit verba Empedoclis quae ponit in littera.

5 ‘Considerandum ergo’B, , VIII, 1, 251a5. Pro ista intentione Aristoteles dat causam suae intentionis dicens quod considerandum est de aeternitate motus, utrum motus sit aeternus vel non, quia haec perscrutatio non tantum est utilis in scientia naturali, sed philosopho in scientia divina. Et per Commentatorem hic metaphysicus accipit prima principia moventia esse a naturali et nullam viam habet ad demonstrandum primum motorem esse, nisi accipiat ipsum pro constanti a naturaliBAverr., In Phys., VIII, comm. 3, f. 340E. Et Albertus dicit quod non possumus scire primum motorem nisi ex ipsis mobilibus; et ideo metaphysicus accipit primum motorem esse tamquam demonstratum a naturali. Et Commentator dicit quod illud quod Avicenna aestimavit, scilicet quod metaphysicus potest demonstrare primum motorem esse, est falsum, et via quam finxit se invenisse, qua ususAconi.; versus est et etiam Algazel sequens ipsum, est via tenuis et non est demonstrativa aliquo modoBAverr., In Phys., VIII, comm. 3, f. 340E–F.

6 ‘Incipiemus’B, , VIII, 1, 251a8. Hic Aristoteles exsequitur de proposito ostendens quod plures motum esse aeternum. Primo tamen praemittitAconi.; permittit quaedam necessaria ad propositum quod motus praecedat mobile. Et istud patet per definitionem motus datam tertio Physicorum, quae est quod motus est actus mobilis inquantum mobile. Patet per inductionem: nam in omni specie motus motus praesupponit mobile, ut alterans alterabile et augmentatio augmentabile. Omne enim quod movetur, postquam non movebatur, necesse est ut prius esset potentiale quod movetur. Aliud necessarium praemittitAconi.; permittit , scilicet quod, sicut motus praesupponit mobile, sic motus praesupponit movens. Et ita motus praesupponit duo, scilicet movens et mobile. Ante enim quod aliquid comburatur, requiritur quod sit combustivum et etiam combustibile.

7 Commentator dicit hic quod potentiam ad motum praecedere motum tempore est duobus modis, quorum unus est ut motum in quo est potentia sit alterius speciei ad speciem moti in quo est ipse motus. Secundus modus est ut mobile in quo est potentia ad motum sit motum in actu, scilicet quod motum in potentia sit idem numero cum motu in actu. Primus autem modus invenitur in duobus, scilicet in motu generationis et corruptionis et in motibus translationis quae est corporum simplicium. Motus enim cuius generatio est finisAconi.; finitum et completum, subiectum suum est illud ex quo est generatio, et similiter de corruptione. Subiectum vero translationis corporum elementorum, in quo est potentia praecedens hunc motum in tempore, est corpus ex quo est generatio elementi. Verbi gratia, quando ignis generatur secundum totum, statim habet ubi, quod est superius secundum totum, et dum generatur pars singularis, habet statim singularem partem #G 501a illius ubi. Potentia igitur istius motus non est in subiecto quod est ignis in actu, sed in subiecto ex quo generatur ignis, utAconi.; nec G in ligno combusto aut oleo inflammato. Et hoc ignoravit Iohannes et aestimavit quod quaedam potentiarum invenitur cum illo ad quod est potentia. Et decipitAconi.; decipitur G alios in hoc quod putavit illam potentiam esse coniunctam cum forma ignis quae est in actu per potentiam quae est coniuncta cum ea, quando violatur ab aliquo, quando generatur neAconi.; vel G moveatur superius. Et ista potentia alia est a potentia naturali, cum sit violenta. Naturalis autem potentia impossibile est ut sit coniuncta cum forma ignis, scilicet potentia quae est in igne ad motum superiusAconi.; superioris . Et si esset ita, tunc duo contraria essent in eodem subiecto et in eodem tempore, scilicet potentia motus et motus insimul, quod est impossibileBAverr., In Phys., VIII, comm. 4, ff. 340L–341B. Haec Commentator. Et per istud vult intelligere quod potentia per se ad sursum non est in igne simplici ab illo corpore in quo est motus, verbi gratia potentia naturalis ad motum sursum non est in igne, sed in illo corpore ex quo generatur ignis. Ex istis habemus quod motus praesupponit mobile, et hoc est necessarium, quia ex nihilo nihil fit. Tamen, ut dicit Commentator, ‘saraceni dixerunt quod aliquid fit ex nihilo, quia ipsum quod non est sensibile aestimaverunt esse nihil. Et nituntur ad confirmandum hoc ex hoc quod mos est dicere quod subiectum est necessarium agenti, ex quo est generatio, propter diminutionem agentis’BAverr., In Phys., VIII, comm. 4, f. 341E–F, et ideo, si agens non sit diminutus, potest producere aliquid ex nihilo. Sed Commentator dicit quia ‘istae aestimationes vulgares et non sunt verae. Agens enim posse agere aliquod impossibile non debet esse diminutio, sed dicereAconi.; dicit ipsum facere aliquod impossibile et posse facere deceptio est’BAverr., In Phys., VIII, comm. 4, f. 341F. Ex quo igitur ex nihilo nihil fit, oportet quod mobile sit prius motu. Et hoc est manifestum per definitionem motus et etiam inductive, quia non movetur aliquid, nisi prius erat possibile ipsum moveri. Et ut dicit Commentator, ‘per hoc debent intelligi duo modi potentiae, scilicet potentia quae invenitur in ipso moto et quae invenitur in ipsa materia. Et una istarum potentiarum est ad moveriAconi.; adnori G, ut illa quae est in materia, et alia est ad motum esse, ut illa quae est in moto. Et ista potentia, scilicet ad motum causatum non praecedit tantumAconi.; in passionem exsistentem in passivo secundum tempus, sed etiam praeceditAconi.; post dicit G secundum tempus virtutem exsistentem in agente. Quod enim comburitur, prius erat natum comburere’BAverr., In Phys., VIII, comm. 4, f. 341G–H. Et dicit Commentator quod ideo omne agens quod potest quandoque agere et quandoque non, necessario invenitur potentia quandoque est et quandoque non. Et omnia ista sunt necessaria et vera. Et quod aliqui dicunt quod possibile est provenire actionem novam, scilicet postquam non fuerit tempore infinito ab agente antiquoAconi.; actus absque eo quod illic sit causa quae fecit illud agens agere in hac hora magis quam in alia, est sermo sophisticus et deceptivusAconi.; deceptionis BAverr., In Phys., VIII, comm. 4, f. 341H–I. Et ideo vult Commentator quod ex quo agens est aeternum, sic quod non sit causa quare agit magis in aliqua hora magis quam in alia, oportet quod motus aeternus sit.

8 ‘Ergo etAconi.; ad G hoc necessarium’B, , VIII, 1, 251a16. Hic ex praemissisAconi.; expressis G arguit Philosophus probando motum esse aeternum. Praemittit tamen aliquid necessarium, quod vel oportet mobilia esse facta vel tempus non erat vel oportet ea esse perpetua. Arguit igitur sic: quod movetur motu novo, aut est #G 501b factum aut aeternum. Si sit factum, igitur praecessit alius motus; igitur ille motus non est primus motus. Nec est dicere quod aliqua moventur motu novo quae sunt aeterna et non facta. Hoc enim totaliter est irrationale et dictum ab insipientibus. Vis huius rationis consistit in isto. Supponitur quod sit aliquis primus motus et primum mobile, quia, ut dicit Commentator, demonstratum est in principio septimi quod impossibile est corpus movere corpus in infinitum, et ideo necesse est mundum habere primum motum aut prima mobilia, et si non inveniatur magnitudo infinita in actu et inveniretur mobile infinitum pertransire tempore finito spatium infinitum, ut declaratum est in principioAconi.; primo G septimiBAverr., In Phys., VIII, comm. f. 342A–B. CumAconi.; quod aliquis motus sit primus, probatur quod aliquis motus est aeternus, quia ille motus aut est novus aut aeternus. Si sit novus, aut igitur mobile in quo est ille motus est factum aut est aeternum. Irrationale est dicere quod est aeternum, quia sic motus non esset novus. Sic videtur quod mobile non est factum; igitur est factum per motum. Et sic illum motum qui ponitur primus praecessit alius motus, et per consequens non est primus motus. Haec igitur est ratio: aliquis est motus primus; sed ille non est novus, ut probatum est; igitur est aeternus. Ista ratio non ponitur in ista littera nec etiam in commento super istam litteram, sed ex his quae supponuntur hic fit ista ratio.

9 ‘Si quidem igitur’B, , VIII, 1, 251a17–18. Demonstrato quod necessarium est mobile praecedere suum motum et quod mobilia aut oportet ea esse facta, cum prius non essent, aut oportet ea esse perpetua, Philosophus ex istis incipit arguere etAconi.; quod facit istam rationem: mobile praecedit motum, ut suppositum est, et est dare primum motum, ut suppositum est ex septimo huius. Quaerit tunc: aut mobile primi motus est aeternum aut non? Si non est aeternum, igitur est factum; et non nisi per motum; igitur motus praecedit mobile, quod est subiectum primi motus; et per consequens motus praecedit primum motum. Sed hoc est impossibile, quia ille motus non est primus quem alius motus praecedit. Non igitur est dare quod mobile quod est subiectum primi motus est de novo.

10 ‘Si autem quae sunt’B, , VIII, 1, 251a20. Hic improbat alium membrum, scilicet quod movens et motum semper fuerunt. Eadem enim est ratio de movente et moto, quia sicut mobile praecedit motum, sic movens praecedit motum. Si igitur detur quod movens et motum semper fuerunt, sed tamen mobile non prius movebatur nec movens prius movebat, hoc videtur irrationaliter dictum, quia si mobile non prius movebatur, et tamen fuit, igitur prius quievit. Sed quies est privatio motus; et privatio non inest alicui sine causa; igitur necesse est aliquam causam praefuisse in mobili quare quiescit. Ad hocAconi.; est G igitur quod mobile moveatur, oportet hanc causam amoveri; et non nisi per motum; igitur motus per quam removetur causa quietis primae mobilis praecedit primum motum, quod est impossibile, quia nullus motus praecedit primum motum. Si igitur detur quod primus motus de novo incipit, sive mobile sit novum sive aeternum, semper oportet dicere quod ante primum motum fuit motus, quod est impossibile; igitur impossibile est quod primus motus incipit esse de novo. Commentator dicit hic quod non potest dici quod primus motus sit motus generationis, quia generatio est finis alterius motus, et ideo impossibile est quod sit primus secundum tempus aut secundum naturam. #G 502a Nec motus cuius finis est generatioAconi.; generatio est finis est primus motus, quia ille motus est motus alterationis et primus motus debet esse aeternus, et impossibile est quod motus alterationis sit aeternus, secundum quod declaratum est in fine sexti huiusBAverr., In Phys., .

11 ‘Alia quidem enim’B, , VIII, 1, 251a28. Quia dictum est quod, si aliquid quiescat et postea moveatur, oportet hanc removere causam quietis, et quod illa ablatio aut est transmutatio aut sequens transmutationem, secundo movet unum dubium. Nam quaedam sunt agentia quae possunt movere uno motu tantum, ut agentia naturalia, sicut calidum potest calefacere et non frigefacere, et quaedam sunt agentia quae possunt movere pluribus motibus et contrariis, ut illa quae agunt per virtutes rationales. Et videtur quod illa possunt agere contraria absque eo quod in ipsis praecedat motus, et ita in talibus agentibus non oportet, ut videtur, quod si agens agat et prius non egit, quod oportet amovere aliquam causam, ut quietis. Et ita videtur quod non in omnibus causa motus sit alia a causa quietis nec quod movens habeat aliam dispositionem, quando movetur et quando quiescit. Et ideo cum primus motor habeat virtutem rationalem, videtur quod potest aliquando movere et aliquando non absque eo quod deficiat dispositio per quam hoc movet et hoc movetur et absque hoc quod deficiat appropinquatio in tempore quietis. Et sic videtur quod primus motor potest causare primum motum de novo absque hoc quodAconi.; et removeatur aliqua causa quae est praecedens vel aliqua dispositio praecedens.

12 Commentator dicit hic quod in virtutibus naturalibus est aliquid simile ei quod invenitur in virtutibus rationalibus, et in naturalibus eadem virtus agit utrumque contrariorum, unum per se et reliquum per accidens, ut frigidum per se frigefacit et calefacit per accidens per hoc quod facit calorem reverti de extrinseco in intrinsecum, et ex hoc accidit quod illud ens calefit. Unde frigidum calefacere per accidens est simile peccato artificis, quando errat, ut quando non utitur sua scientia. Sed virtus rationalis facit utrumque contrariorum essentialiterBAverr., In Phys., VIII, comm. 8, f. 343K–M. Ista dubitatio solvitur per interemptionem unius assumpti. Nam, ut dicit Commentator, motores rationales non quiescunt quandoque et quandoque non nisi propter renovationem transmutationum in eis ex extrinseco, ut in anima aut in corpore. Si enim animal moveatur, postquam non movebatur, necesse est ut in eo sit aut appetitus qui non erat aut concupiscentia, et illa concupiscentia aut appetitus non est in eo nisi per transmutationem praecedentemAconi.; praecedente G ab aliquo ente extra animamBAverr., In Phys., VIII, comm. 8, f. 344F–G. Unde breviter intentio Commentatoris est quod, si agens per virtutem rationalem movet modo et prius non, oportet quod habeat aliquam dispositionem quam prius non habuit, quia ut dicit Commentator, cum proportio illius quod habet potentiam agendi contraria fuerit eadem, non faciat alterum illorumBAverr., In Phys., VIII, comm. 8, f. 344H. Postea dicit quod, cum voluntas fuerit [...........] aliquod ens in aliqua hora, necesse est ut in voluntate fiat in illa hora concupiscentia in agente, quae non erat ante, et illa est causa propinqua ad agere. Et causa illius concupiscentiae et praesentia temporis quae non erat ante aut est transmutatio aut sequens transmutationem. Et sic, si agens rationale causet motum primum de novo, oportet quod ante primum motum sit alius motusBAverr., In Phys., VIII, comm. 8, f. 344I–K.

13 ‘Si igitur non semper #G 502b movebatur’B, , VIII, 1, 251b5. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod primus motus est aeternus. Probatum enim est iam quod primum mobile non incipit de novo nec primum movens, quia sic ante primum motum fuit motus. Et si detur quod movens et mobile semper fuerunt et non semper fuerunt moventia et mota, igitur aliam dispositionem habuerunt ante motum quam quando movens movet et mobile movetur; igitur oportet priorem dispositionem esse amotam ad hoc quod movens moveatAconi.; moveatur G et mobile moveatur; sed illa dispositio non aufertur nisi per motum; igitur ante primum motum fuit motus, quod est impossibile. Quod autem oporteat quod, ad hoc quod movens moveat et mobile moveatur, sit aliquaAconi.; aliquo G dispositio quae prius non fuit, patet, quia motor et motum in capitulo ad aliquid sunt; sed ad hoc quod inter subiecta sit relatio de novo, oportet quod mutatio sit significet in altero illorum vel in utroque, quia omnis relatio sequitur transmutationem; igitur ante transmutationem quae ponitur esse prima est alia transmutatio in motore autAconi.; et moto aut in utroque aut in extrinseco; et sic primum motum praecedit aliquis motus, quod est impossibile. Unde ratio consistit in hoc: si hoc sit movens et hoc motum de novo, inter ista est relatio de novo; sed omnis relatio sequitur aliquam transmutationem; igitur ante primam transmutationem fuit alia transmutatio quam consequitur ista transmutatio.

14 ‘Adhuc prius et posterius’B, , VIII, 1, 251b10. Hic ponitur tertia ratio ad probandum primum motum esse aeternum. Quae ratio accipitur ex parte temporis. Et est haec ratio: omne quod de novo fit, suum non esse praecedit ipsum, ita quod suum non esse est prius quam ipsum. Si igitur primus motus incepit de novo, prius fuit suum non esse quam suum esse; sed prius non est sine tempore; igitur tempus fuit ante primum motum; sed tempus non est sine motu, cum tempus sit numerus motus; igitur ante primum motum fuit motus, dato quod motus incepit; quod est impossibile. Unde haec opinio potest sic formari: tempus non incepit de novo; igitur nec motus primus. Quod enim non incepit de novo, probatur per hoc quod prius non est sine tempore. Idem probatur per opiniones antiquorum. Nam omnes antiqui praeter unum, scilicet praeter Platonem, dixerunt tempus esse aeternum, et solus Plato generavit tempus.

15 ‘Si igitur impossibile’B, , VIII, 1, 251b19. Hic declaratur quod tempus est aeternum. Et fundatur ratio super duas propositiones. QuarumAconi.; quam G unum est quod instans numquam invenitur nisi in tempore et impossibile est tempus esse extra instans. Et causa in hoc est quod instans facit tempus, et ideo qui non percipit ad minus duo instantia, non percipit tempus. Alia propositioAconi.; dispositio est quod instans est principium futuri et finis praeteriti. Ex istis sequiturAconi.; sed G quod tempus non habet principium neque finem, et ita quod sit aeternum. Nam si tempus haberet principium, illud esset instans. Cum igitur omne instans sit finis temporis praeteriti, ante initium temporis foret tempus, scilicet illud tempus praeteritum cuius finis esset instans. Cum igitur omne instans sit initium temporis futuri, esset aliquod tempus post illud instans quod ponitur finis totius temporis.

16 ‘Eadem autem ratio’B, , VIII, 1, 251b28. Probato quod primus motus numquam incepit, #G 503a [] probat Philosophus per eandem quod primus motus numquam corrumpetur. Nam si primus motus corrumpetur, post corruptionem primi motus esset alius motus, quod est impossibile. Nam si motum autem quiescat, oportet quod post quietem moti fiat in eo aliqua dispositio quae facit ipsum non moveri, cum prius movebatur, et illa est dispositio non fit nisi per motum. Igitur post primum motum erit motus. Hoc est sic arguere: si primus motus corrumpatur, oportet quod primum mobile quiescat, et si quiescat, aliqua dispositio erit in eo quae prius non erat; et illa non fit in eo nisi per motum; igitur post primum motum erit motus per quem acquiritur illa dispositio. [] Cum demonstravit quod primus motus numquam incepit, per hoc quod id quod movetur illo motu aut fuit generatum aut aeternum – si generatum, igitur ante primum motum fit motus; siAconi.; sed G illud quod movetur primo motu fuerit aeternum et postea generatur suus motus, postquam non fit, necesse est ut ante primum motorem sit motor, quod est impossibile – et cum demonstravit hoc, vult hic demonstrare per eandem viam quod impossibile est, ut motus ultimus sit ita quod posterius non movetur aliquid, quia illud quod movetur isto motu ultimo aut est aeternum aut corruptibile. Si corruptibile, habebit corrumpens, et quaeratur de illo corrumpente: aut est corruptibile aut aeternum? Si corruptibile, habebit corrumpens; et sic quaerendum est de illo sicut prius, et sic erit procedere in infinitum, quod est impossibile. Igitur necesse est ut illud quod movetur motu ultimo sit aeternum. Et per idem argumentum probabitur quod motor est aeternus, quia non habet corrumpens corruptibile nec aeternum. Si igitur fuerit mobile aeternum et motor eius similiter esset aeternus, motus erit aeternus. Nam si postea mobile et motum stant in aliqua dispositione in qua non sunt modo, oportet quod hoc sit per motum, et sic, si primus motus corrumpetur, post primum motum esset motus per quem mobile et motum fuerunt in alia dispositione quam in qua modo sunt.

Quaestiones 1–2

1 Quaeritur utrum motus caeli sit aeternus.

2 Probatur quod non, quia nihil quod est finitum et utraque parte est aeterna; sed motus caeli est finitus utraque parte; igitur etc. Probatio minoris, quia omnis motus est ab aliquo in aliquid. Si igitur motus caeli aeternus esset ab aliquo in aliquid, sic haberet terminos. Et confirmatur istud, quia motus est actus entis etc. Illud igitur quod movetur motu caeli est in potentia ad terminum motus; et per consequens motus caeli habet terminum. Nam per Commentatorem tertio Physicorum commento sexto ista definitio est communis motui novo et aeternoBAverr., In Phys., III, comm. 6, f. 88C .

3 Item quod motus caeli aliquando cessabit probo, quia motus caeli est propter finem. Aut igitur iste finis potest haberi aut non. Si non, tunc est otiosus; nam ille motus est otiosus qui est propter finem habendam quem haberi non potest. Si ille finis possit haberi, habito fine propter quem est motus, cessat motus; igitur habito fine propter quem est motus caeli, cessabit motus caeli. Et per consequens motus caeli non est aeternus.

4 Item quod motus caeli non sit aeternus a parte ante probo: tempus praeteritum non est infinitum, quia tempus praeteritum non est infinitum, sed aliquando incepit. Cum igitur motus caeli non fuit ante tempus, oportet quod motus caeli aliquando incepit. Quod autem tempus praeteritum non sit infinitum probo, quia tempus #G 503b praeteritum secundum se totum est actualiter pertransitum; sed nullum infinitum secundum se totum est actualiter pertransitum; igitur tempus praeteritum non est infinitum.

5 Si dicatur quod tempus praeteritum, etsi sit in infinitum a parte ante, tamen est finitum a parte post, quia ex ea parte qua infinitum est pertransitum et hoc non est inconveniens, contra: si totum tempus praeteritum sit actualiter pertransitum, igitur totum tempus futurum possit esse actualiter pertransitum; sed tempus futurum est infinitum a parte post; igitur infinitum ex ea parte qua est infinitum possit esse actu pertransitum, quod est impossibile. Probatio primi assumpti, scilicet quod, si totum tempus praeteritum sit actu pertransitum, quod totum tempus futurum possit esse actu pertransitum, quia si aliqua magnitudo sit pertransita a virtute finita, magnitudo consimilis a consimili virtute potest esse pertransita; sed non est maior distantia ab aeternitate usque in hunc diem quam ab isto die usque in aeternum; si igitur ab aliqua virtute sit pertransita tota distantia ab aeterno usque nunc, sequitur quod tota distantia futura possit esse actu pertransita a consimili virtute.

6 Praeterea si motus caeli fuisset ab aeterno, possibile fuisset continuumAconi.; continua G fuisse actu divisum secundum quodlibet signum. Probatio, quia si motus caeli sit aeternus, tunc infiniti dies praecesserunt hunc diem; et certum est quod in quolibet die possibile fuit quod fuisset facta una divisio in continuo; igitur possibile fuisset quod continuum fuisset actu divisum secundum infinita signa.

7 Iterum per Philosophum motus praesupponit mobile ita quod mobile fuit ante motum; igitur mobile motum primo motu fuit ante primum motum, quia Philosophus dicit quod universaliter mobile fuit ante motum; sed ille motus non est aeternus ante quem aliquid fuit; igitur motus primus non est aeternus et per consequens nullus motus est aeternus.

8 Iterum tempus incepit; igitur motus caeli incepit et per consequens non est aeternus. Quod tempus incepit, probatio: nam quodlibet instans praeteritum fuit aliquando futurum; igitur quodlibet tempus praeteritum. Probo consequentiam: nam haec consequentia fuit bona: si quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum, nullum instans praeteritum tunc fuit; et certum est quod praecedens instans non tunc fuit nec instans futuru; igitur nullum instans tunc fuit, et sic aliquando nullum instans fuit et per consequens aliquando nullum tempus fuit. Hoc potest argui sub alia forma sic: si quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum, tunc ista fuit falsa ‘aliquod instans est’; igitur tunc ista fuit falsa ‘aliquod tempus est’; igitur sua opposita tunc fuit vera ‘nullum tempus est’; igitur aliquando haec fuit vera ‘nullum tempus est’ et per consequens nullum tempus est aeternum. Probatio primae consequentiae, scilicet huius ‘quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum, igitur ista fuit falsa ‘aliquod instans est’’, quia si quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum, tunc quaelibet singularis huius fuit falsa ‘aliquod instans est’, quia oppositum non stat quod aliqua tunc fuit vera. Ista enim est falsa ‘quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum’ et tunc haec fuit vera ‘hoc instans est’ quocumque instante demonstrato, quia ex hac sequitur quod hoc instans est, sed hoc est impossibile.

9 Si dicatur aliter quod haec est falsa ‘quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum’, contra: quaelibet singularis huius est vera. Nam nullum instans praeteritum fuit primum instans totius temporis, ex quo totum tempus est aeternum; igitur quodlibet instans praeteritum praecessit tempus; igitur quocumque instante praeterito #G 504a demonstrato, haec est vera ‘hoc instans aliquando fuit futurum’, quia in tempore praeteriti hoc instans fuit, fuit haec vera ‘hoc est futurum’.

10 Ad oppositum est Aristoteles. Rationes suae adductae sunt super litteram et adduntur rationes Commentatoris per quas probat quod motus est aeternus. Prima ratio huius est per hoc quod a voluntate antiqua non potest procedere immediate effectus novus. Et supponamus primo, ut supponit Philosophus in isto octavo, quod est dare primum motum. Arguitur tunc primo sic: omne agens, sive sit per voluntatem sive aliter, si nunc agit et prius non agebat, aliqua proportio facta est inter ipsum et effectum quae prius non erat; sed huiusmodi proportio non potest fieri nisi per motum praecedentem; igitur si primus motus sit novus ante primum motum fuit motus; sed hoc est impossibile; igitur primus motus est aeternus.

11 Secunda ratio est: si sit agens per voluntatem et a proposito, si nunc agit aliquid et prius non agebat, oportet ipsum apprehendere diversa tempora, unum in quo agit et aliudAconi.; ad G tempus in quo non agit; sed diversitas temporum non est sine motu, quia omnis talis actio fit mediante transmutatione a motu. Nihil igitur novum potest procedere a voluntate antiqua.

12 Tertia ratio est: sicut se habet voluntas nova ad actionem novam, sic se habet voluntas antiqua ad actionem antiquam; sed voluntas nova non est propria causa actionis antiquae; igitur voluntas antiqua non est mediata causa actionis novae, nihil igitur novumAconi.; nove G potest procedere a voluntate aeterna.

13 Quarta ratio est: a voluntate antiqua non procedit aliquod novum nisi mediante actione nova. Nam si voluntas antiqua nihil aliud requiret ad hoc quod esset suum volitum, statim esset suum velle. Igitur voluntati antiquae correspondetAconi.; quo respondit G velle antiqua. Si igitur ei debeat respondere effectus novus et velit novum, oportet quod ibi aliquid aliud interveniat, ut transmutatio nova mediante qua producitur effectus novus. A voluntate igitur antiqua non potest aliquid novum producere nisi mediante motu et primum motum non praecedit alius motus. Igitur primus motus non potest produci de novo a voluntate antiqua et per consequens primus motus est aeternus. Haec ratio fundatur super duo fundamenta quibus dicit Commentator nullus potest contradicere per rationem intrinsecam, quamvis posset per rationem extrinsecam. Primum est quod, si voluntas antiqua aliquid modo producit et prius non, aliquid deficiebat prius sibi quod non nunc, quia deficiebat sibi tempus in quo volebat producere. Secundum fundamentum est quod, si voluntas antiqua produceret effectum novum vel simul cum eo produceret tempus vel non. Si non, motus esset sine tempore. Si simul producatur tempus, tunc revertitur quod, quia illud quod de novo producitur nisi sibi approprietur aliquod tempus et determinetur sibi aliquod tempus in quo producatur igitur ante illud sua voluntate antiqua producatur aliquod novum quod hoc sit mediante motu.

14 Sexta ratio est: in habentibus ordinem per se inconveniens est infinita esse pertransita. Si igitur a voluntate aeterna procedat aliquod novum, tunc oportet infinita esse pertransita, antequam illud novum producatur, quia inter aeternum et temporale est infinita distantia. Similiter oportet anima infinita esse petransita per se, quia effectus immediatus per se habet ordinem ad suam causam. Si igitur ab aeterna voluntate immediate producatur aliquod novum, oportet per se esse pertransita, quod est inconveniens.

15 Septima ratio est: voluntas semper se habet eodem modo. Vel igitur semper producit vel numquam, vel si aliquando producit, aliquando non producit, hoc est mediante transmutatione a motu.

16 Octava ratio est: si ab aliqua voluntate aliquid prius non producebatur et postea producitur aliquid, igitur tunc deficiebat quare tunc non producebatur. Indiget igitur huiusmodi voluntas aliquo ulteriori causa supplente defectum. Si igitur a divina voluntate non processissent …? aeternaliter #G 504b indiget ulterius aliqua causa, quod est inconveniens.

17 Quaeritur utrum aliquis effectus potuit fuisse ab aeterno.

18 Videtur quod non, quia ista repugnant ‘aliquid est aeternum’ et ‘illud est effectus’. Probo, quia si aliquid esset aeternum, illud numquam fuit productum, sed semper se habuit sicut aliquid quod modo est productum se habet. Igitur sicut istud quod modo est productum non producitur modo, sic illud quod semper fuit numquam producebatur. Ista igitur repugnant quod aliquid semper fuit et tamen quod sit productum, quia de tali aut oportet dicere quod semper fuit in produci aut quod numquam producebatur, quia non est maior ratio quare illud quod semper fuit producatur in illo tempore quam in alio.

19 Iterum omnis effectus aut est productus ab agente naturali aut ab agente voluntario; sed nullum aeternum est productum ab agente naturali nec et ab agente voluntario; igitur nullus effectus est aeternus. Probatio minoris: nam certum est quod nullus effectus aeternus est productus ab agente naturali, quia sic agens naturalis fuisset in producendo aliquem effectum post tempus infinitum, quod est inconveniens. Nec est effectus aeternus productus ab agente voluntario, quia sic illud agens potuit non produxisse illum effectum, quod falsum est, quia agens per voluntatem potest indifferenter agere vel non agere. Probo quod sequatur, quia agens per voluntatem potuit non produxisse illum effectum aeternum. Aut igitur potuit non produxisse illum effectum, antequam produxit, aut quando produxit, aut postquam produxit. Non antequam produxit, quia ante aeternum nihil est. Nec quando produxit, quia omne quod est, quando est, necesse est esse, et ita omne quod produxit aliquid, quando produxit illud, necesse fuit illud producere. Nec postquam produxit, quia postquam produxit ipsum transit in praeteritum, sed de praeterito non potest fieri non praeteritum, igitur postquam produxit non potuit non produxisse.

20 Iterum sicut effectus se habet ad non entitatem subsequentem, sic se habet ad non entitatem praeteritam, sed effectus non potest durare in aeternum et tamen postea corrumpi, igitur effectus non potest fieri seu produci et tamen fuisse ab aeterno.

21 Ad oppositum: posita causa sufficiente ponitur et effectus; sed prima causa ab aeterno fuit causa sufficiens alicuius effectus; igitur cum prima causa ab aeterno fuit, sequitur quod aliquis effectus ab aeterno fuit.

22 Istud confirmo: agens quod semper et ab aeterno fuit eiusdem dispositionis, non producit aliquem effectum de novo, quia innovatio in effectu provenit ex innovatione in causa, sed prima causa fuit eiusdem dispositionis in toto termino optimam habens vitam et intransmutabilem et inalterabilem. Igitur si aliquem effectum produxit prima causa, igitur illum produxit ab aeterno, et sic aliquis effectus fuit ab aeterno.

23 Iterum quod non repugnat effectum fuisse ab aeterno probo, quia si sol lucessit ! ab aeterno radius solis fuisset ab aeterno et tamen radius solis fuisset effectus solis. Similiter si pes ab aeterno stetisset in pulvere, vestigium pedis fuisset ab aeterno et tamen fuisset effectus pedis.

24 Ad istam secundam quaestionem dicendum est primo quia ex solutione huius dependet solutio quaestionis primae et circa istam quaestionem sunt tres opiniones. Una est opinio Philosophi, qui ponit quod non solum est possibile effectum fuisse ab aeterno, immo necessarium aliquem effectum fuisse ab aeterno. Secunda est opinio quod nec fuit aliquis effectus ab aeterno nec potuit aliquis effectus fuisse ab aeterno. Tertia est opinio quod nullus effectus fuit ab aeterno, potuit tamen aliquis effectus fuisse ab aeterno.

25 Prima opinio, quae est opinio Philosophi, fundatur superAconi.; sunt G tria principia. Quorum unum est quod omne #G 505a quod fit fit ex materia. Et illam materiam probavit Philosophus esse ingenitam et incorruptibilem circa finem primi Physicorum. Secundum principium quod omne quod est possibile quandoque esse, quandoque non esse, habet contrarium??, et istud habetur primo De generatione. Tertium principium quod nulla substantia de se possibile esse potest ab alio perpetuari et hoc demonstratur primi ….? et mundi ? et duodecimo Metaphysicae. Iuxta haec principia arguebat sic: nullum ingenitum incepit esse; materia prima est ingenita, ut habetur primo Physicorum, quia si generatur, generetur ex materia, et quaerendum esset de illa materia aut est genita aut non genita et esset processus in infinitum. Materia igitur est ingenita, igitur numquam incepit esse et materia numquam est sine forma, igitur compositum ex materia et forma numquam incepit esse, sed omne tale est effectus, igitur est aliquis effectus qui numquam incepit esse.

26 Iterum omne quod incepit esse, antequam fuit, possibile fuit esse, sed potentia ad esse est ratio materiae, ut habetur septimo Metaphysicae. Si igitur aliquid incepit esse ante ipsum fuit materia et materia non potuit per se exsistere, igitur fuit sub forma, igitur aliquid compositum ex materia et forma semper fuit et per consequens aliquis effectus semper fuit. Ex secundo principio arguitur sic: omne possibile quandoque esse, quandoque non esse, habet contrarium, igitur quod non habet contrarium non est possibile quandoque esse, quandoque non esse, sed aliquis est effectus non habens contrarium, ut caelum, igitur talis effectus non potest quandoque esse et quandoque non esse, sed omne incorruptibile habet virtutem ut semper sit, igitur nullum incorruptibile potest quandoque esse et quandoque non, sed aliquis effectus est incorruptibilis, ut probatum est, igitur ille effectus non potest quandoque esse et quandoque non, igitur necesse est talem effectum semper esse et sic non solum est possibile aliquem effectum fuisse ab aeterno. Unde sicut necesse est primam causam fuisse ab aeterno, ita necesse est suum primum effectum et proprium fuisse ab aeterno, quia posita causa sufficiente …? necesse est effectum poni. Unde si homo fuisset ab aeterno, risibile, quod est proprium ipsius hominis, fuisset ab aeterno, homo fuisset ab aeterno et si triangulus fuisset ab aeterno habere tres etc. fuisset ab aeterno et cum prima causa se habeat ad suum primum effectum, sicut homo ad risibile et triangulus ad habere tres etc., sequitur quod cum prima causa fuit ab aeterno, quod suus primus effectus fuit ab aeterno.

27 Sustinendo istam viam, dicendum est ad primum argumentum huius quod effectus dicitur uno modo proprie et sic dicimus quod omnis effectus aliquando fuit productus de novo ab agente et isto modo loquendo de effectu repugnet effectui fuisse ab aeterno. Isti enim repugnant quod aliquid fuit ab aeterno et tamen quod fuit de novo productum in esse. Alio modo dicitur aliquis effectus communiter loquendo quomodo quilibet habens aliquid perfectius eo a quo dependet dicitur effectus isto modo quidlibet aliud a prima causa dicitur esse effectus. Isto modo loquendo de effectu est necessarium aliquem effectum fuisse ab aeterno, quia necessarium est aliquid aliud a prima causa fuisset ab aeterno et loquendo de tali effectu non valet ‘iste est effectus, igitur aliquando fuit productus’, nisi producere accipiatur pro conservare et forte quia agens universale continue conservat rem in esse, sed agens particularis, postquam produxit rem, non ulterius conservat eam, ideo respectu agentis universalis in comparatione ad aliquem effectum idem est conservare et producere, licet agentes particulares sint diversae.

28 Ad aliud quod effectus aeternus est productus ab aeterno ab agente voluntario et considerandum quod illud agens non potuit non produxisse illum effectum nec ex #G 505b hoc sequitur quod illud agens non produxit illum effectum voluntarie et libere. Nam necessitas bene stat cum libertate. Unde si esset aliquis homo qui fuit ita liber, propter hoc non esset minus liber.

29 Ad aliud quod, quia effectus non potest semper durare in futuro et tamen aliter in futuro haberet non entitatem, ideo effectus non potest semper durasse in praeterito, et tamen aliter habuisse non entitatem. Unde effectus qui ponitur aeternus numquam incepit esse nec habuit non entitatem.

30 Contra istam viam arguitur: omnis effectus est de se possibile esse, igitur comparatur dictum Philosophi illud quod de se est possibile esse non potest aliunde perpetuari, sequitur quod nullus effectus potest esse aeternus.

31 Iterum propter hoc dicitur effectus, quia aliquando efficiebatur, sed si aliquis effectus sit aeternus, aut ille effectus efficiebatur, quando fuit, aut quando non fuit. Si quando non fuit, igitur ille effectus aliquando non fuit et per consequens non est aeternus. Si quando fuit, tunc eius esse esset in continuo fluxu et in continuo fieri, sicut esse successivorum, sed hoc est falsum de effectu permanente, igitur nullus effectus permanens semper fuit.

32 Iterum qua ratione unus effectus potuit produci ab aeterno, eadem ratione et alius. Si igitur aliquis potuit fuisse ab aeterno per productionem primae causae, prima causa potuit produxisse unum asinumAconi.; annum G ab aeterno, sicut produxit caelum ab aeterno, sed asinus sic productus habens potentiam generandi perfectam potuit generasse alium asinum et ille alium usque ad asinum qui nunc est. Aut igitur asini medii sunt finiti aut infiniti. Si infiniti, igitur positis extremis essentAconi.; esset G media infinita, quod est inconveniens, quia in infinitis nec est dare primum nec ultimum. Si sint finiti, igitur tota duratio praeterita quae erat mensura generis istorum circa finita et tamen illa mensurantia esse ipsius asini erat finitum, igitur totum tempus praeteritum erat finitum, et sic tempus non fuit ab aeterno.

33 Ad primum istorum dicendum sicut prius distinguendo de effectu, quoniam aliquis est effectus qui de novo producitur in esse et omnis talis effectus de se est possibilis ex se. Alius est effectus et propter hoc dicitur effectus, quia habet aliquid perfectius a quo dependet in essendo et isto modo loquendo de effectu non est verum quod omnis effectus de se est possibilis esse.

34 Ad aliud quod non omnis effectus aliquando efficiebatur loquendo communiter de effectu quomodo quidlibet dicitur esse effectus, quia habet aliquid perfectius eo a quo dependet. Proprie tamen loquendo de effectu impossibile est quod aliquis effectus fuisset ab aeterno, immo hoc includit contradictionem, quia ex hoc sequitur quod aliquid sit de novo sive incepit esse de novo et tamen quod sit aeternum, quod est impossibile.

35 Ad aliud argumentum quod impossibile fuisset primam causamAconi.; prima causa G produxisse aliquem alium ab aeterno. Unde si prima causa potuit produxisse effectum incorruptibilem, utputa caelum, ab aeterno, illud includit contradictionem.

36 Aliae sunt opiniones. Una quod nullus effectus sit ab aeterno nec etiam potuit fuisse ab aeterno, quia sic fuisset aliquis effectus qui numquam fuisset productus in esse, quod est impossibile. Alia est opinio quod effectum fuisse ab aeterno nec demonstrari potest nec etiam eius oppositum, bene tamen fuit possibileAconi.; possibilis G aliquem effectum fuisse ab aeterno, utrum tamen aliquis effectus fuit ab aeterno vel non ignoramus et hoc est Philosophi primo Topicorum, ubi dicit quod aliquod est p...ma necessarium cuiusmodi est istud mundus #G 506a fuit ab aeterno et de tali necessario modo opinamur, sed quia istae viae non sunt probatae, ideo ad praesens in omittendae.

37 Ad secundam quaestionem ad primam dicendum quod primus motus est aeternus et quod motus caeli est aeternus, quia iste est primus motus et illud est probatum ex ratione litterae et stat ratio ad hoc sic: supponemus? ex septimo aliquem motum esse primum motum. Tunc arguitur sic: aliquis motus est primus motus et ille motus non est novus, igitur est aeternus. Quod primus motus non sit novus, probo: nam actus praesupponit illud cuius est actus, sed motus est actus mobilis et moventis, igitur motus praesupponit movens et mobile et tunc quaeritur utrum mobile in quo est primus motus movens primum mobile semper fuit aut non. Si non fuerunt semper, igitur sunt de novo producta in esse et non nisi per motum generantis secundum motum fuit motus quod est impossibile. Si detur quod fuerunt semper, tunc quaero aut mobile semper movebatur et movens movebat aut non. Si detur primum, habetur propositum quod primus motus fuit ab aeterno. Si detur secundum, scilicet quod mobile semper fuit et etiam movens, sed tamen mobile non prius movebatur nec movens prius movebat, tunc necesse est mobile prius quievisse, sed privatio non est sine causa. Cum igitur quies sit privatio motus, necesse est aliquam causam praefuisse in mobili, quare mobile quievit et nullam causam oportet removere quod non contingit nisi per motum igitur ante primum motum fuit motus, quod est impossibile. Unde si mobile nunc movetur et prius non, aliqua dispositio sui mobili quae non inest in mobili et ita non fuit ratio media non per motum, igitur ante primum motum fuit motus, quod est impossibile, igitur primus motus numquam incepit.

38 Iterum prima causa quae est agens primum motum semper fuit eiusdem dispositionis, igitur non est maior ratio quare causavit primum motum in tempore uno quam in alio. Aut igitur semper causavit primum motum aut numquam. Aliae sunt rationes quae positae sunt super litteram.

39 Quinque sunt viae per quas Philosophus et Commentator probant mundum esse aeternum. Una via sumitur ex parte vocis et alia ex parte temporis et rationes acceptae super has duas positae sunt super litteram. Alias duas addit Commentator. Una est ex parte rerum factarum et alia ex parte quorumcumque agentium indifferenter et alia ex parte agentium per voluntatem ex parte actionis rerum tangit Commentator tria media probanda mundum esse aeternum. Primum est quod factio est terminus motus et motus praesupponit mobile. Igitur factio praesupponit mobile in quo incipiatur motus cuius terminus est factio. Si igitur mundus fieret de novo ante mundum fuisset aliquod mobile. Sed hoc est impossibile. Igitur mundus non est factus de novo. Secundum medium est: sicut ex privatione non fit forma nisi per accidens, sic ex non ente non fit ens nisi per accidens. Sed quod est accidens, habet induci ad aliud per se. Igitur oportet quod, si aliquod fiat, quod fiat ex non ente, et ita, si mundus fiat, oportet quod fiat ex aliquo praesupposito, quod est inconveniens. Et addit Commentator quod materia prima non est subiectum motus, sed oportet esseAconi.; omne G corpus in actu quod motui subicitur. Numquam igitur fit aliquod corpus, nisi sit aliquod corpus praesuppositum ante corpus ex quo fiat, et ita, si mundus fieret de novo, esset aliquod corpus praecedens mundum ex quo mundus fieret, sed hoc est impossibile. Tertium medium est communis conceptio Philosophorum, et est quod exAconi.; est G nihilo nihil fit, sed turpe #G 506b est ignorare conceptionem omnium Philosophorum. Oportet igitur dicere quod omne quod fit, fit ex aliquo praecedente; sed mundus est aliquod praeexsistens ex quo potest fieri; igitur mundus non fit de novo.

40 Aliter probat Commentator ex parte agentium quorumcumque quod mundus est aeternus. Et ad hoc probandum tangit tres rationes. Una est quod omne quod aliquando agit et aliquando non agit est agens in potentia. Alia est quod omne agens quod non est coniunctum suo actui indiget ulteriori causa per quam tali actui coniungatur. Tertia est quod, si aliquod agens agit aliquod effectum et prius non, aliqua dispositio prius deficiebat qua prius talem effectum non agebat, quia nova dispositio non potest incipere nisi per mutationem agentis vel per mutationem passibilis vel per mutationem utriusque. Et ex hac propositione potest concludi quod primus motus numquam incepit, quia sic ante primum motum fuisset motus. Ex prima positione habetis quod, si agens non semper fuit agens, quod fuit agens in potentia. Et ultra: igitur non semper fuit coniunctus suo actui. Et ex secunda positione sequiturAconi.; sed G ultra quod indiget ulteriori causa ad hoc quod agat et coniungatur suo actui ita quod per motum priorem coniungatur actui suo et ita sequitur quod anteAconi.; aliquando G primum motum fuit motus et quod ante mundum fuit motus, quod est impossibile. Aliae rationes quas Commentator accipit ex parte agentium voluntarium et o...tis est in argumento ad partem oppositam conclusionis.

41 Ad primum argumentum dicendum quod motum esse a termino ad terminum potest esse dupliciter: uno modo quod ipse motus secundum se totum aliquando incipiebat esse et aliquando desinat esse et isto modo loquendo non est verum quod omnis motus est a termino ad terminum, sed solum est verum de motu finito et terminato ex utraque parte. Alio modo potest intelligi motum esse a termino in terminum, quia aliqua pars eius est a termino in terminum. Isto modo est motus caeli a termino in terminum. Unde breviter: motum esse a termino ad terminum potest intelligi dupliciter, vel secundum se totum vel secundum suas partes. Primo modo loquendo non oportet quod omnis motus sit a termino ad terminum, sed secundo modo est verum. Unde motus infinitus ex utraque parte potest esse secundum partes a termino in terminum.

42 Ad aliud argumentum dicendum quod motus caeli est propter finem qui habetur. Et quando dicitur quod tunc cessaret motus, dicendum, secundum quod vult Commentator duodecimo Metaphysicae, quod aliquis motus est propter finem habendum et aliquis motus propter finem habitum, ut ille finis habitus conservetur in esse, verbi gratia aliquando homo deambulat propter sanitatem habitam. Nam aliquis sanus deambulat, ut conservet sanitatem suam, et isto modo intelligo quod moventes caelum movent caelum, ut conservent perfectiones quas habent, non ut acquirant perfectiones novas. Unde cum dicitur quod habito fine cessat motus, dicendum quod istud est intelligendum quando motus fit propter perfectionem de novo acquirendam, sed non quando fit propter conservationem finis habiti.

43 Ad aliud argumentum dicendum quod tempus praeteritum est aeternum a parte ante ita quod numquam incepit ita. Et quando dicitur quod nullum infinitum est actu pertransitum, dicendum quod impossibile est infinitum ex utraque parte esse actu pertransitum. Tamen bene possibile est infinitum tantum ex altera parte esse actu pertransitum. Unde non est inconveniens infinitum esse actu pertransitum in tempore infinito, sicut nec est inconveniens finitum esse actu pertransitum in tempore finito. Et quando arguitur #G 507a in contrarium quod, si totum tempus praeteritum esset actu pertransitum, totum tempus futurum posset esse actu pertransitum, dico quod non oportet. Nam etsi infinitum posset esse actu pertransitum ex quo habet terminum, tamen infinitum ex ea parte qua non habet terminum non potest esse actu pertransitum, et quia tempus praeteritum habet terminum ex parte post et non a parte ante, et tempus futurum habet terminum a parte ante, sed non a parte post, ideo tempus praeteritum potest esse actu pertransitum, quia a parte post est finitum, et tempus futurum numquam potest esse pertransitum, quia a parte post est infinitum.

44 Ad aliud argumentum dicendum quod, etsi tempus fuit ab aeterno, ex hoc tamen non sequitur quod aliquod continuum potuit fuisse actu divisum secundum quodlibet signum. Et quando dicitur quod quolibet die potuit fuisse una divisio in continuo, dicendum quod si aliquod continuum debuisset dividi, oporteret quod illud aliquando fuit continuum? ita quod non divisum. Nam divisio continui est eius corruptio, sed ista repugnant, quod aliquid aliquando fuit continuum et tamen quod quolibet die in eo fuit facta una divisio, quia si aliquando fuit continuum, prius non fuit divisum nec in eo aliqua divisio facta. Et ideo dico quod impossibile fuit quod aliquod continuum fuisset quolibet die divisum secundum aliquod signum, quia sic illud numquam habuit esse, sed quod numquam habuit esse, numquam potuit fuisse divisum. Et similiter nullum continuum divisibile potuit fuisse ab aeterno. Nam omne tale est corruptibile et nullum corruptibile per se potuit fuisse ab aeterno. Unde sicut est in prima quaestione quod non est possibile quod aliquis asinus fuisset ab aeterno, ita est impossibile quod aliquod continuum corruptibile fuisset ab aeterno.

45 Ad aliud argumentum dicendum quod novus motus praesupponit mobile, quia novus motus praesupponit mobile, quia novus motus aut est in mobili novo aut aeterno, sed in mobili novo illud mobile fuit perfectum per motum praecedentem ipsum, et ille motus praecedens fuit in aliquo mobili, ideo motus novus, si sit in mobili novo, praesupponit aliud mobile praecedens in quo fuit motus praecedens. Si sit mobile aeternum et motus novus, certum est tunc quod motus praesupponit mobile, sicut non aeternum praesupponit aeternum, et ita omnis motus novus praesupponit mobile, motus tamen aeternus non praesupponit mobile.

46 Ad aliud dicendum quod totum tempus praeteritum numquam incepit. Ad probationem dicendum concedendo istam ‘quodlibet instans praeteritum aliquando fuit futurum’ et non valet ‘instans praeteritum aliquando fuit futurum, igitur aliquando nullum illorum instantium fuit’. Unde demonstratis omnibus intantibus praeteritis haec est vera ‘quodlibet istorum aliquando fuit futurum’ et haec consequentia non valet ‘quodlibet istorum aliquando fuit futurum, igitur nullum tunc istorum fuit praecedens?’. Ista tamen consequentia est bona ‘quodlibet istorum aliquando fuit futurum, igitur nullum istorum tunc fuit praecedens?’ et multum refert dicere ‘tunc nullum istorum fuit praecedens?’ et dicere ‘nullum istorum tunc fuit praecedens?’, quia li ‘tunc’ in ista ‘quodlibet istorum fuit futurum et tunc nullum istorum fuit praecedens’ supponit particulariter pro aliquo instanti determinato, quia non confunditur ab aliquo, sed in alia, quando li ‘tunc’ sequitur signum universale, tunc supponit confuse tantum.

47 Contra praedicta potest argui. Videtur enim quod, si rationes Philosophi etAconi.; et Philosophi G Commentatoris concluderent quod nulla fieret revolutio in caelo. Et si hoc, sequitur quod motus caeli non est aeternus. Probo quod hoc sequatur, quia agens #G 507b potest producere aliquid approximatum passo. Si passio sit dispositum producere illud modo motus caeli heri fuit potens producere illam revolutionem quam modo producit et caelum fuit ita dispositum ad recipiendum revolutionem sicut modo est videtur quod motor caeli heri causavit revolutionem quam modo causat posito quod materia nunc causat et ita est arguendum de qualibet revolutione. Cum enim motor caeli prius fuit potens ad causandum quamcumque renovationem non causavit aliquam de novo, quia prius fuit potens ad causandum quamcumque renovationem, igitur prius causavit illa et per consequens non prius causavit illa de novo. Istud argumentum quaerit causam quare una revolutio praeponitur et alia postponitur, cum motor fuit prius potens produxisse illam revolutionem quam post posuit. Nec valet dicere quod motor caeli praeposuit unam revolutionem et postposuit aliam, quia vult praeponere unam et postponere aliam. Unde quia est agens per voluntatem, non sequitur etsi heri potuit produxisse illam revolutionem quod modo producit quod propter hoc heri produxit illam. Nam heri noluit producere ipsam et modo vult et modo producit et heri non produxit. Istum non valet, quia si ista responsio sufficeret, argumenta Philosophi et Commentatoris non valerent per quam probant mundum esse aeternum. Potest enim dici, quia si ista responsio valeret quod prima causa produxit mundum de novo et prius non, quia prius noluit producere et postea voluit. Unde istud est fundamentum apud Aristotelem et Commentatorem quod a voluntate antiqua non procedit aliquod novum nisi ex aliqua causa. Unde si modo vult et prius non, quaerendum est quare modo vult. Heri enim quaerer- causam et quaerendum est an illa causa sit nova vel antiqua. Si nova, igitur habet aliam causam. Et si sit antiqua, cum posita causa ponatur effectus, sequitur quod, si vult modo producere illud, quod prius voluit producere id idem.

48 Praeterea quantum ad revolutiones non valet responsio praedicta. Nam eadem est difficultas in aliis, ubi movens non est agens per voluntatem. Verbi gratia in motu rotae in horologio, ubi praeponitur una revolutio rotae et post ponitur alia et tamen agens non agit per voluntatem, et ibi est quaerendum sicut prius quare una revolutio praeponitur et alia postponitur. Ideo dicendum est quod aliter est mobile in potentia ad formas successivas et aliter ad formas permanentes, quia ad formas permanentes est in potentia simul ita quod indifferenter una potentia permanens potest prius induci et alia posterius et e converso ita quod illa quae posterius inducitur potuit prius fuisse inducta. Sed mobile est in potentia ad formas successivas per ordinem ita quod illa forma successiva quae posterius inducetur post aliam formam successivam non potuit prius fuisse inducta. Intelligendum quod, sicut in materia prima sunt potentiae ad omnes formas quae possunt induci in materia, secundum quod vult Commentator primo Physicorum et duodecimo Metaphysicae, quod tot potentiae sunt in materia quot possunt induci, ita in mobili sunt tot potentiae ad motus et ad partes motuum quot motus vel partes motus possunt induci. Tamen illae potentiae quae sunt in mobili ad diversos motus, quamvis sint simul, sunt tamen ordinatae. #G 508a Unde etsi caelum sit in potentia ad quamcumque revolutionem futuram, tamen nunc non est in potentia, ut quaecumque revolutio futura causetur in mobili, sed nunc est in potentia ut revolutio quae fiet cras, causetur cras in ipso, et nunc est in potentia ut revolutio quae fiat modo ad annum, tunc causetur in ipso, et sic de aliis. Et si quaeratur quare talis ordo est inter istam et potentias et quis causavit illum ordinem, dicendum quod ille ordo fuit ab aeterno et non fuit de novo productus in esse.

49 Per hoc patet ad formam argumenti. Nam caelum non fuit in potentia prius ut in ipso tunc induceretur illa revolutio qua modo movetur. Tamen prius fuit in potentia ut in ipso produceretur nunc illa revolutio qua modo movetur.

50 Aliqui dicunt quod non fuit de intentione Philosophi quod mundus fuit ab aeterno sic intelligendo quod mundus fuit coaeternus cum Deo, mundus tamen fuit ab aeterno sic quod fuit tempore et in quolibet instanti sic est verum dicere quod mundus fuit ab aeterno et quod motus semper fuit. Unde verum est quod mundus semper fuit, si li ‘semper’ in proposito solum distribuat pro temporibus et pro instantibus. Nec est istud considerandum, quia caconomici? habent dicere quod mundus et tempus simul fuerunt in esse producta et ita habent concedere quod mundus semper fuit et isto modo loquendo intelligendum quod ad aeternitatem totalitatis temporis dicunt aliqui quod Philosophus intellexit mundum fuisse ab aeterno quod patet per recapitulationem postea. Quae talis est quod quidem igitur nullum tempus erat neque erat quando motus non erat neque est tanta dicta sunt sed adhuc bene secundum istam viam quod oportet dicere quod mundus fuit antequam motus fuit et antequam tempus fuit, quia in primo instanti totius temporis fuit haec vera ‘mundus est’ et illa non ‘motus est’ nec etiam illa ‘tempus est’. Nam nullum successivum habet esse in suo initio, igitur ista fuit vera ‘mundus est’, antequam ista fuit vera ‘tempus est’ vel etiam ista ‘motus est’. Similiter in primo instanti temporis fuit haec vera ‘caelum est’ et ista non ‘motus caeli est’, quia tunc fuisset ista vera ‘caelum movetur’, sed haec est falsa, quia sequitur ‘caelum movetur, igitur caelum movebatur’, et ita, si in primo instanti foret haec vera ‘caelum movetur’, oporteret quod caelum prius movebatur, quod falsum est.

Lectio 2

1 ‘Sed non est aliquando’B, , VIII, 1, 252a4. Probato quod primus motus est aeternus, hic improbat Philosophus dicentes motum non esse aeternum. Et improbat specialiter opinionem Anaxagorae et Empedoclis, qui dixitAconi.; qui dixerunt mundum infinities esse generatum et infinities esse corruptum, sed Anaxagoras dixit mundum semel esse generatum et dixit quietem fuisse ante generationem mundi in tempore infinito. Sed Philosophus dicit quod istud dictum, scilicet quod mundus aliquando fuit, aliquando non, magis assimilatur figmento quam dicto rationali. Nam EmpedoclesAconi.; Anaxagoras dixit quod amicitia movet aliquo tempore congregando et conservando res in aliqua parte temporis, et dixit litem aliquando disgregare, et sic dixit mundum aliquando esse, aliquando non. Et si quaeratur ab Empedocle quare movet amicitiam non tanto tempore et quanto lis, dixit quod huius non est assignare aliquam causam, sed potest supponere quod sic natum est esse. Unde istud est principium quod amicitia aliquando movet, aliquando lis, et huius huius non est assignare causa. Et idem dixerat Anaxagoras et omnes alii qui dixerunt mundum aliquando esse et aliquando non. Sed Philosophus dicit quod istud non sufficit, sed dictum est simileAconi.; simili G ficticio. Ficticium enim videtur dicere quod aliquod agens facit #G 508b unum contrariorum et non aliud absque causa. Unde ex isto sermone sequitur quod motus sit sine motu, quod est inconveniens, et ideo oportet quod, si amicitia aliqua movet, quod sit aliqua causa cogens amicitiam.

2 ‘At vero nihil’B, , VIII, 1, 252a11. Cum destruxit sermonem dicentium quod motus incepit, postquam non fuit omnino, et quod corrumpetur corruptione, postquam non erit omnino motus, et sermonem dicentium ipsum quiescere quandoque et quandoque moveri, hic improbat Anaxagoram, qui posuit quod primum principium facit in aliqua hora et in aliqua non, et quod huius non est quaerere causam, quia hoc est principium et principium non habet causamAconi.; causa G. Philosophus dicit contra istud quod eorum quae sunt secundum naturam nihil est inordinatum; natura enim in omnibus est causa ordinationis. Sed infinitum ad finitum nullam habet ordinationem. Dicere igitur caelum quiescere in tempore infinito et postea moveri est enim irrationale nec est aliquis ordo nec aliqua ratio quare magis movetur in uno tempore quam in alio. Nec est dicere quietem infinitam praecessisse principium, quia, ut dictum est, infinitum non ordinatur ad finitum, sed principium ordinatur ad principiatum, et ideo non dicitur quod finita non praecessit motum. Unde non est dicere quod hoc sit naturale vel a natura, quia quies infinita praecessit motum, quia non est ordo inter quietem infinitam et motum, et illa sunt ordinata quorum natura est causa.

3 Intelligendum secundum Commentatorem quod, cum dicitur quod natura est causa ordinis, quod per ‘ordinem’ intelligit ut cursus eius sit unius modi aut motorum diversorum in temporibus determinatis et quod illud quod est unius modi sit per unam causam et illud quod est modis diversis in temporibus diversis sit per diversas causas quae revertuntur et in se circulariterBAverr., In Phys., VIII, comm. 15, f. 349G. Haec Commentator.

4 Unde breviter: ista quae sunt a natura vel semper se habent uno modo vel aliquando uno modo et iterum aliquando eo modo quo prius se habebantAconi.; habebat G et sic circulariter secundum quod causae revertuntur circulariter. Dicit etiam Commentator hic quod BAverr., In Phys., in istis dictis Anaxagorae sunt duo mota quae sunt contraria fundamentis naturalibus, quorum unum est quod aliquod possibile tempore infinito in praeterito et post exit in esse. Res enim quiescentes in tempore infinito aut habent naturam ut moveantur aut non. Si non habeant naturam ut moveantur, quando quiescunt, tunc quiescunt violenter. Si vero habent naturam ut quiescant, quando moventur, et motus eorum violentus et tempus motus violenti nec possibile ut sit maius quam tempus motus naturalis nec etiam quod sit in tempore infinito. Ex hoc potest sic argui. Probo quod quies infinita non praecessit motum infinitum, ut ponit Anaxagoras. Illa quies infinita aut est violenta aut naturalis. Non est violenta, quia nullum violentum durat per tempus infinitum. Si sit naturalis, tunc motus qui est ab illa quiete non est naturalis, igitur est violentus, et per consequens non durat per tempus infinitum, secundum quod est contrarium fundamentis naturalibus, vel est ponere motum et motorem exsistentia in tempore infinito, et motor est non movere et motum non moveri, et post incipere in motu in aliqua hora absque eo quod sit aliqua causa per quam movet in illa hora.

5 ‘Quare dignius est dicere’B, , VIII, 1, 252a19. Hic comparat opinionem Empedoclis ad opinionem Anaxagorae et dicit quod dignius est dicere sicut dixit Empedocles quam sicut dixit Anaxagoras, quia Empedocles dixit universum in aliqua parte temporis quiescere et postea moveri et iterum quiescere. Et istud est magis naturale quam dicere quod universum quievit in tempore infinito et postea incipit moveri. Nam ponere universum aliquando moveri et aliquando quiescere et iterumAconi.; certum G moveri, hoc est ponere naturam aliquem ordinem in quantum agit illud quod agit continue, licet mutetur a contrario #G 509a in contrarium.

6 ‘Sed et hoc dicentes’B, , VIII, 1, 252a22. Cum dixit quod ille sermo magis communicant cum sermonibus naturalibus sicut eg- ab eis et dixit quod oporteret sic dicentes aliquam dicere per quam consummarem opinionem suam aut demonstrationem aliquam aut inductionem aut aliquam rationem, sed Empedocles nullam positionem ponit. Posuit enim quod amicitia est causa congregationis et quod lis est causa segregationis et quod tempus congregationis est aequalis tempori disgregationis, sed huius, scilicet quod tempus congregationis est aequalis tempori disgregationis non assignat causam. Huius tamen esset aliqua causa assignanda. Nec sufficit ad hoc assignare litem et amicitiam pro causa, quia videtur quod homines aliquando sunt amici et aliquando inimici nec oportet quod tempus amicitiae sit aequale cum tempore inimicitiae et ipse posuit quod sicut est in hominibus quod amicitia congregat et quod lis disgregat, et sic est in universo, et ideo cum hominibusAconi.; nominibus G non oportet quod tempus amicitiae sit aequalis tempori inimicitiae, et ita non oportet quod tempus congregationis sit aequale tempori disgregationis. Empedocles tamen dixit quod necessarium est amicitiam congregare et litem disgregare et in aequali tempore, et quia hoc est necessarium, et necessarium, ut dixit, non habet causam, ideo huius non est assignare aliquam causam. Causa enim non debet quaeri nisi in eo cuius esse non est necessarium. Et multi antiqui qui dixerunt principium mundi esse aeternum et mundum esse novum, cum quaerebatur ab eis quare mundus sit ab eo in tali tempore et non in alio, dixerunt quod de agente aeterno non oportet quaerere quare aliquando agit et aliquando non. Nec de eo quod dicit de agente aeterno est quaerendum quare nunc est et prius non. Sed non estAconi.; omnes G sicut aestimaverunt. Etsi enim non oporteret dare causam in actione primi principii, quia actio fuerit aeterna, tamen si actio eius fuerit nova, oportet quod habeat principium in illa actione. Et quod Democritus vel sui sequaces dicunt non est verum in toto, scilicet quod res necessariae non habent causas, sed hoc est verum in quibusdam et in quibusdam non. Nam principia necessaria non habent causam, sed conclusiones, etsi sint necessariae, habent tamen causam. Nam ista ‘triangulus habet tres angulos’ etc., etsi sit necessaria, habet tamen causam. Ex isto loco accipitur quod aliquis effectus potest esse perpetuus. Nam conclusio demonstrationis est effectus praemissarum et tamen conclusio demonstrationis est perpetua et vera sicut et praemissae. Similiter in aliis patet idem: si pes ab aeterno stetisset in pulvere, vestigium pedis fuisset ab aeterno et tamen vestigium pedis esset effectus pedis. Sciendum quod in isto toto ponuntur rationes ad probandum quod a voluntate antiqua non procedit effectus novus absque nova causa, et illae rationes sunt positae in quaestionibusAconi.; quaestiones G superius.

Lectio 3

1 ContrariaAconi.; contraria contrarium G autem his’B, , VIII, 2, 252b7. Cum complevit declarationem quod est unus motus aeternus, hic vult inducere dubitationes quae possunt induci super hunc sermonem. Et ponuntur tres rationes quae probant quod nullus motus est infinitus. Prima ratio est: omnis motus est a contrario in contrarium, quia aliter motus esset otiosus; sed omnis motus qui est a contrario in contrarium habet terminum a quo et terminum ad quem; sed omnis motus habens terminum a quo et terminum ad quem est finitus; igitur nullus motus est infinitus. Unde breviter hoc est argumentum: nullus motus qui est a termino in terminum est infinitus; sed omnis motus est huiusmodi, cum sit a contrario in contrarium; igitur etc.

2 ‘Amplius videmus’B, , VIII, 2, 252b12. #G 509b Hic ponitur secunda ratio. Quae est ista: aliqua pars universi secundum se et secundum omnes suas partes incipit moveri postquam quiescebat, ut patet in inanimatis. Nam aliquod inanimatum, postquam quiescebat, secundum se et secundum omnes suas partes incipit moveri. Igitur sic est in toto universo quod totum universum incipit moveri postquam quiescebat. Nam cumAconi.; tamen G simile sit de toto universo et de parte, si motus totius esset aeternus et motor aeternus, non esset hic aliquis motus novus, quia motus novus debet habere motorem novum, immo etiam esset necessarium quod omne quod sequitur quiescere quiesceret et omne quod sentitur moveri movetur semper.

3 ‘Multo autem magis’B, , VIII, 2, 252b17. Cum induxit istam rationem, inducit aliam manifestiorem, quae est tertia ratio. Et est quod, sicut est in minori mundo, sic est in maiori; sed sic est in minori mundo, scilicet in animali, quod motus incipit post quietem; igitur sic est in maiori mundo, scilicet in toto universo, quod totum universum primo quiescebat et postea incipit moveri. Per ‘minorem mundum’ intelligitAconi.; incepit G animal et per ‘maiorem mundum’ corpus caeleste.

4 Intelligendum secudum Commentatorem hic quod animal perfectum quodam modo dicitur minor mundus, et hoc propter duo: primo quia omne animal perfectum movetur localiter ex se, sicut caelum. Unde sicut caelum est animatum et movetur ex se, sic animal movetur ex se et est animatum. Et propter hoc dicitur minor mundus. Secundo dicitur animal minor mundus, quia sicut est in maiori mundo quod est devenire ad motorem immobilem, sic in animali est devenire ad motorem immobilem. Nam corpus animalis movetur ab anima per appetitum et appetitus movetur ab appetibili, sed appetibile, cumAconi.; tamen G moveatAconi.; moveatur G ut amatum et desideratum, est movens immobileBAverr., In Phys., VIII, comm. 17, f. 353H.

Lectio 4

1 HorumAconi.; harum G autem primum’B, , VIII, 2, 252b28–29. Cum induxit has tres rationes, hic incipit dissolvere eas, et primo primam rationem, quae fuit quod omnis motus est a contrario in contrarium et ideo nullus motus est infinitus. Quia tamen aliquis respondendo possit dicere quod, licet motus sint finiti, quiaAconi.; quae G sunt ex contrario in contrarium, sic non est remotum, ut continuatio et aeternitas sit in eis ex iteratione inter contraria, scilicet iteratio infinita, ideo Philosophus istud removet. Nam ista responsio non est vera; nam talis motus qui est ex iteratione non est unus et continuus. Et ex hoc movet Philosophus unam dubitationem, utrum motus iteratus inter duos terminos sit unus et continuus, verbi gratia utrum sonus eiusdem chordae super quam iteratur manus percutientis sineAconi.; cum pausatione sit idem sonus vel plures, et aut motus sic iteratus sit unus et continuus. Et ista quaestio intelligitur quando chorda in tempore percutionis in eadem dispositione fortitudinis. Et tunc apparet quod chorda continue movetur et non quiescit. Et ideo dubitatur an motus chordae ad duas partes oppositas sit unus vel plures. SedAconi.; Similiter , sive talis motus iteratus sit unus motus sive non vel pluribus, hoc non prohibet quin inveniantur unus motus continuus et aeternus. Et hoc erit posterius manifestum.

2 Intelligendum quod solutio Philosophi consistit in hoc. Cum dicitur quod omnis motus est a termino in terminum et per consequens omnis motus est finitus, solutio est quod quidam motus est ab eodem termino ad eundum terminum, ut motus circularis, et rei terminatio in tali motu non discontinuat motum. Nam cum caelum vel aliqua stella complevit unam revolutionem modo ab eodem termino ad eundem terminum, cum postea facit secundamAconi.; solum G revolutionem, non est #G 510a ibi discontinuatio, sed secunda revolutio continuatur cum ipsa revolutione, et ideo talis motus potest semper continuari, licet sit a termino in terminum; sed motus a contrario in contrarium reiteratus non est continuus, sed discontinuatus. Unde motus chordae ab uno termino in alium terminum et e converso, non est continuus.

3 MoveriAconi.; movere G autem’B, , VIII, 2, 253a2. Hic ponit Philosophus solutionem secundae rationis sive secundae quaestionis, quae fuit, si sit unus motus continuus et aeternus, quomodo contingit quod quaedam res moventur et quiescunt quandoque. Et dicit quod illa ratio quae quaerit quare quaedam res moventur, postquam non movebantur, non est difficile ad solvendum in rebus quarumAconi.; quare G motor est extrinsecus, quia, secundumAconi.; quare et quod dicit Commentator, causa huius potest esse triplex, scilicet absentiam motoris aut distantiam motoris a mobili aut praesentia impedimentiBAverr., In Phys., VIII, comm. 19, f. 354F. Unde breviter etsisimilia quae moventur a motore extrinseco quandoque moventur et quandoque quiescunt, tamen caelum semper movetur, quia movetur a motore intrinseco et aeterno semper uniformiter se habente. Commentator dicit hic quod quaedam entia semper moventur sine cessatione, ut corpora caelestia, et quaedam quiescunt semper, ut terra, et quaedam quandoque moventur et quandoque quiescunt, ut ista quae sunt sub corporibus caelestibus et super terramBAverr., In Phys., VIII, comm. 19, f. 354I.

4 ‘Maxime autem videtur’B, , VIII, 2, 253a7–8. Hic solvit Philosophus tertiam rationem, quae maxime videtur habere dubitationem, quae est quod nosAconi.; non videmus quod animal movetur post quietem nulloAconi.; nec motu praecedente; et ideo videtur quod sic potest esse in toto universo, quiaAconi.; et sicut est in minori mundo, sic est in maiori. Istud solvit Philosophus dicens quod omnem motum localem animalis praecedit aliud motus in animali; semper enim invenimus in animali aliquam mutationem. Et Commentator dicit quod intendit per hoc alterationem quae est in eo ex anima nutritiva per calorem naturalemAconi.; quae est in eo ; numquam enimAconi.; etiam cessat actio istius caloris naturalis. Cum enim cessaverit, tunc est morsBAverr., In Phys., VIII, comm. 20, f. 355C. Alio modo movetur animal semper a continente, ut ab aere vel a caelo. Et causa istius motus non est ipsum animal; animal enim non movetAconi.; movetur G se ipsum secundum omnem motum, sed secundum motum localem solum, quia, ut dicit Commentator hic, non invenitur aliquid moveri ex se nisi motu locali, in ceteris autem motibus motor est extrinsecus. Unde breviter, animal semper movetur, et motum localem animalis praeceditAconi.; procedit G alius motus, ut alteratio, quae est ex anima nutritiva per calorem naturalem, et etiam motus causatur a continente. Et narrat quomodo ex istis motibus accidit ut animal moveatur motu locali. Et dicit quod hoc est ex hoc quod animaliAconi.; animal in G accidit opinio, voluntas aut appetitus adAconi.; aut motum. Et dicit Commentator: ‘per ‘opinionem’ intelligit aliquid commune virtuti imaginativae et rationali. Cum enim animal patitur sitim et imaginatur aquam, appetit et movetur ad eam, et similiter, cum patitur famam et imaginabatur cibum, appetit et movetur, et quandocumque timet, fugit, et cum auferuntur appetitus, quiescit’BAverr., In Phys., VIII, comm. 20, f. 355F. Et ponit Philosophus exemplum de animali dormiente. VideturAconi.; unde enim quod animal post somnum moveatur post quietem non praecedenteAconi.; procedente G motu in eo. In somno enim maxime ligantur sensus et non videtur esse in nobis aliquis motus sensibilis, et ideo, cum animalia surgunt post somnum, ille motus maxime videtur fieri nullo motu praecedenteAconi.; procedente G. Sed non est ita. Nam illum motum praecedit alius motus, ut motus alterationis virtutis nutritivae in cibo. Et dicit Commentator hic quod, quando illa virtus, scilicet virtus nutritiva, fuerit operata in nutrimento per naturalem calorem, humefacit pro eo membra quae sunt causa somni, scilicet cor et cerebrum, et tunc necessario dormiet animal; et cum actio virtutis nutritivae completur in cibo et cessaverunt vapores quae fiuntAconi.; sunt ex digestione cibi, tunc expergefietAconi.; expergefiat animalBAverr., In Phys., VIII, comm. 20, f. 355G–H. HaecAconi.; et Commentator. Ex quo apparet quod omnem motum localem praecedit alius motus et quod omnem #G 510b motum animalis praecedit alius motus. Et ideo sic debet esse in universo quod omnem motum novum praecedit alius motus. Cum igitur primum motum non praecedebat alius motus, sequitur quod primus motus non est novus et per consequens est aeternus.

Lectio 5

1 ‘Principium autem’B, , VIII, 3, 253a22. Cum demonstravit quod motus est aeternus, hic incipit perscrutari de hoc per viam rerum motarum quae moventur ex se apud nos quandoque et quandoque quiescunt, quoniam ex illa via potuit demonstrari motorem esse aeternum et motum aeternum. Et intendit primo probare quod omne quod movetur ab alio movetur. Et praemittit primo divisionem trimembrem, et unum membrum dividit in tres partes, et sic erunt quinque membra. Divisio est ista: aut omnia semper sunt quiescentia, aut omnia semper sunt motaAconi.; moventia , aut quaedam sunt quiescentia et quaedam sunt motaAconi.; moventia . Et ideo tertium membrum dividitur in tria membra. Quorum primum est ut illa quae sunt quiescentia sunt semper quiescentia et motaAconi.; mota G semper motaAconi.; moventia . Aliud membrum est ut omnia quiescentia sunt quandoque mota et mota quandoque quiescentia. Tertium membrum est utAconi.; et quaedam moveantur semper et quaedam quiescunt semper et alia moventur quandoque et quandoque quiescunt. Manifestum est quod non omnia quandoque moventur et quandoque quiescunt, quia ut declaratum est in septimo huius est devenire ad primum motum in motisAconi.; locis ex se et ad illud reducuntur alia mota et alii motus ad illud motum et iste motus est aeternus. Corpus enim caeleste semper movetur hoc motu, et oportet quod sit aliquid semper quiescens circa quod corpus caeleste semper moveatur.

2 ‘Omnia quidem quiescere’B, , VIII, 3, 253a32. Hic improbat membra falsa et primoAconi.; post G improbat hoc membrum quod omnia semper quiescant. Haec enim fuit opinio Zenonis. Sed haec opinio est falsa, quia contradicit sensui. Nam apparet sensui plures moveri; et quiAconi.; quae G quaerit rationes quibus destruat illud quod apparet sensui, est debilis discretionis. Nam conclusiones declarantur propter principia et principia per experimenta; et experimentum sermonum et experimentum verorum non est, nisi ut conveniat sensatis. Unde breviter conclusiones cognoscuntur per principia et principia per experimenta; et experimenta acquiruntur ex sensu. Non debet aliquis contradicere sensui propter aliquem orationem sophisticam. FatuumAconi.; statim enim est quaerere rationem, ubi habemus aliquid dignius ratione, id est fatuum est quaerere aliquam orationem sophisticam ad improbandum illud quod est manifestum sensui, quia sensus est dignior quam sit aliqua talis ratio. Unde motum esse est manifestum sensui nec aliquis opinatur aliquid nisi sit motus. Nam opinio est quidam discursus et quidam motus maxime cui apparet quando nunc opinatur opinatur sic et alias etc., quod hoc non potest esse absque tranmutatione facta in rebus vel in nobis, sequitur quod ista opinio est extranea a fundamentis naturalibus, et ideo naturalis non potest contradicere ei. Naturalis enim non debet contradicere ei quiAconi.; quae G negat sua principia. Hoc enim debet facere primus philosophus aut dialecticus. Et haec opinio contradicit scientiae naturali et non solum scientiae naturali, immo omni scientiae. Nam omnes scientiae et omnes artes utuntur quodam modo motu. Unde naturalis non habet arguere contra hanc opinionem, quia natura est principium motus, et qui negat motum, negat naturam, et qui negat naturam, negat naturalia. Et qui negat subiectum alicuiusAconi.; naturalia, negat sensum aliquis artis, nullum sermonem cum eo habet artifex illius artis, et cum non habeat principia per quae loquatur cum eo quia negat principia ex quibus fundantur contradictiones negationis subiecti fieri aut moveri.

3 ‘Fere autem’B, , VIII, 3, 253b6. Cum improbavit improbabilitatem quae est in sermone dicentium quod omnia semper quiescunt, et quod dicens hoc negat principia naturalia, #G 511a hic declarat errorem dicentium quod omniaAconi.; omnes semper moventur. Dicere enim quod omniaAconi.; omnes semper moventur et negare quietem in entibus naturalibus est falsum, sicut est falsum dicere quod omnia quiescunt. Minus tamen exiit a via naturali, qui dicit omnia moveri, quam qui dicit omnia quiescere. .o. Ista opinio ponens omnia semper moveri et opinio praecedens ponens omnia semper quiescere conveniunt in hoc quod neutri istarum opinionum potest naturalis contradicere. Nam naturalis ponit naturam esse pro fundamento; et dictum est in definitione naturae quod natura est principium quietis sicut et motus. Quia igitur motus et quies accipiuntur in definitione naturae, ideo ponere quietem et motum esse est ponere fundamentum naturae. Illa enim sunt tria fundamenta naturalia: naturam esse, motum esse, quietem esse, et naturalis non habet propositiones per quas potest contradicere negantibus aliquod istorum. Sufficientius tamen est dicere quod omnia moventur quam quod omnia quiescunt, quia motus apud nos est manifestiorAconi.; maior quam quies. Quies enim est privatio et motus est habitus. Illi igitur qui posuerunt omnia moveri possunt habere aliquam rationem pro eis. Nam quaedam res moventur et non apparent moveri nisi in longo tempore, sed aestimantur quiescere, sicut patet in motu augmentationis et alterationis. Quando enim aliquid augeatur, ille motus non percipitur in quolibet tempore augmentationis. Si enim aliquid augmentetur per digitalem quantitatem in uno anno, non percipitur illa augmentatio in primo die illius anni. Similiter est de alteratione. Sicut igitur est de istis motibus, quod aliquae res moventur motu augmentationis et motu augmenti et tamen non apparent moveri, sic videturAconi.; unde G quod potest esse de omnibus aliis rebus oportet quod omnia moventur continue et non appareant moveri, sed ipsi non determinaverunt. Tamen non est difficile contradicere eis. Philosophus tunc contradicit sic dicentibus tripliciter. Primo quia res aliquando augmentantur et aliquando diminuuntur, et impossibile est quod isti motus sint continui, scilicet motus augmentationis et motus diminutionisAconi.; alterationis G. Impossibile enim est quod motus contrarii continuentur ad invicem, immo inter quoslibet duos motus contrarios est medium quiescens, et illud medium est ad quod provenit alterum duorum contrarium motuum contrariorum et ex quo incipit reliquus motus. Inter augmentationem et diminutionem est medium, et est istud ad quod provenit augmentum et ex quo incipit diminutio. Unde ista opinio est similis opinioni ponentiAconi.; ponentis G quod res agens in potentia est agens in actu et res quiescens in potentia est quiescens in actu. Quiescens enim in actu est motum in potentia.

4 ‘Est autem similis ratioAconi.; oratio GB, , VIII, 3, 253b14–15. Hic declarat per quod est simile quod augmentatio non est continua. Nam simile est de augmentatione et de cavatione lapidis. In cavatione lapidis est ita quod, si sint multae guttae, non oportet quod quaelibet gutta aliquid auferat a lapide. Tamen si decem guttae auferent aliquid a lapide, non oportet quod prima gutta istarum decem auferat decimam partem illius partis a lapide, immo potest esse quod prima gutta istarum decem auferat nihil omnino a lapide nec aliqua alia gutta ante decimam. Immo guttae praecedentes decimam guttam mollificant lapidem et disponunt ad cavationem; et decima gutta aufert aliquam partem lapidis totam simul ita quod non partem ante aliam. Unde non quaelibet gutta habet operationem in actu. Et sic est de augmentatione. Si enim aliquid augmentetur secundum quantitatem digiti in uno anno, non oportet quod in qualibet parte illius temporis in actu fiat aliqua pars #G 511b augmentationis in actu. Sic enim tot essent partes in actu ipsius digiti augmenti, quot sunt partes in actu unius anni, quod non est verum. Non enim oportet quod digitus dividatur in partibus in actu, quarum numerus sit idem numerus partium, in quas dividitur annus. Unde breviter, sicut in cavatione lapidis non oportet quod quaelibet gutta auferat aliquid a lapide, ita non oportet hic quod in qualibet parte temporis fiat pars augmentationis, sed aliqua passio una est causa, quia si in medietate illius medietatis medietas medietatis passionis et sic in infinitum, sequitur quod non invenitur aliqua passio nisi post desinentiam infinitarum passionum, quod non est verum. Unde sic est de augmentatione sicut de cavatione et de tractu navis. Si enim multi homines trahunt navem, non oportet quod quilibet istorum trahat aliquam partem navis. Et sic est de augmentatione: ideoAconi.; non G prima pars augmentationis in actu fit subito. Et ratio est quod impossibile est ut passio mota quae apparet in multis annis dividatur per tempus istorum annorum ita quod quaelibet pars sensibilis illius temporis habeat partem sensibilem illius passionis. Et sic est in alteratione. Non enim est necesse si alteratumAconi.; alteratur dividatur in infinitum, ut propter hoc alteratio dividatur in infinitum, sed aliqua pars simul alteratur. Unde prima pars quae fit ex alteratione in actu est determinata, et alterans est determinatum. Et si prima pars quae fit ex transmutatione non esset determinata et agens transmutans ipsam non esset determinatae virtutis, tunc omnia essent in continua transmutatione et contingeret ut inter duas transmutationes sensibilesAconi.; substantiales non esset quies omnino. Sed non est ita, immo multotiens fit aliqua pars motus subito. Unde prima pars motuum qui fiuntAconi.; quae fit , sive sit transmutatio in loco aut in qualitate aut in quanto, fit subito et in instanti, non in tempore, ut dicit Commentator, et si non est ita, tunc ante omnem transmutationem esset transmutatio, et non invenitur aliqua transmutatio nova omninoBAverr., In Phys., VIII, comm. 23, f. 359G–I.

5 Contra istud quod dicitur, quod aliqua pars motus fit subito et in instanti, obicit Commentator. Nam istud videtur contradicere ei quod dictum est. In sexto enim dictum est quod transmutatio non habet primam partem, sed omnem transmutationem praecedit transmutatio.

6 Ad istud respondet Commentator: dicendum quod prima pars transmutationis quodam modo in actu et quodam modo in potentia. Nam secundum illud quod exit in actu est terminatum et secundum hunc modum est indivisibile, et secundum quod est motus continuus est divisibilis et non est accipere in eo primum in actu, nisi quiesceret motum. Et in sexto consideravit de motu secundum quod est continuus et non secundum quod exiit in actu. Et ideo dixit in sexto quod non est accipere primam partem motus, et hic dicit quod est accipere primam partem motusBAverr., In Phys., VIII, comm. 23, f. 360K–L. Ista fere sunt verba Commentatoris et intellectus istorum verborum dictus est in sexto huius in quaestione de tempore minimo.

7 ‘Amplius cum infirmeturAconi.; infirme GB, , VIII, 3, 253b26. Hic probatur per aliam rationem quod illud quod alteratur non semper alteratur. Nam omnis alteratio est a contrario in contrarium et in termino alterationis non alteratur res alteratione terminata ad istum terminum nec etiam alteratione contraria, quia alteratio nec habet esse in suo termino nec in sui initio. Similiter semper inter duos motus contrarios est dare quietem mediam et ideo oportet quod in termino alterationis sit quies.

8 lapisqueAconi.; amplius quae GB, , VIII, 3, 253b30. Hic ponitur alia ratio probans quod secundum omnem alterationem alteratur, quidquid alteratur. Nam contingit invenire aliquos lapides qui per longum tempus neque fiunt duriores neque molliores, et sic non oportet illos lapides moveri #G 512a nec ad molliorem nec ad minorem.

9 ‘Sed quod fertur mirabile’B, , VIII, 3, 253b31–32. Cum destruxit sermonem dicentium quod omnia moventur, quia est similis sermoni dicentium quod quaelibet guttarum facientiumAconi.; faciunt G aliquem passum in lapide habeat aliquem passum exsistentem in lapide in actu, sed non comprehenditurAconi.; comprehenduntur G a sensu, et contradixit huic sermoni, et etiam destruxit ipsum ex hoc quod motus perveniuntAconi.; provenit G ad contraria in quibus debent quiescere, et si hoc non esset, oporteret quod etiam eadem res moveretur duobus motibus contrariis insimul, et contradixit ei in tertia contradictione, quia plures qualitatesAconi.; istorum motuum non videntur suscipere maius et minus, cum motus pervenitAconi.; provenit ad eos, hic incipit probare impossibilitatem illius, scilicet quod res semper moveantur vel semper quiescunt, sed hoc non apparet nobis. Si sic, sequitur utAconi.; et nullam certitudinem habeamus in motu eius quod movetur et inAconi.; etiam quiete eius quod quiescit, sed omne quod sentimus moveri potest esse eorum quae quiescunt, et omneAconi.; ideo quod sentimus quiescere potest esse eorum quae moventur. Et sic, quando sentimus lapidem moveri de superiore ad inferius, et non habemus certitudinem quod movetur, sed forte quiescit et non percipimus quietem eius. Et quando sentimus ipsum quiescere inferius, non habemus certitudinem quod quiescit, quia forte movetur, etsic non percipiamus motum eius. Est igitur haec ratio, quod si res semper moverentur et semper quiescerent, nos nescimus nec haberemus certitudinem de aliquo utrum moveretur vel quiesceret.

10 ‘Amplius autem’B, , VIII, 3, 253b33. Hic adducit quintam rationem ad probandum quod omnia non semper moverentur. Et est haec ratio. Nos videmus elementa et terram et aquam moveri ad sua loco propria; et si a suis locis moveantur, non movetur ab eis nisiAconi.; in violenter; et ille motus est contrarius quieti; igitur elementa aliquando quiescuntAconi.; quietum G, scilicet in suis locis propriis. Falsum est dicere quod omnia semper moventur.

11 ‘At vero neque’B, , VIII, 3, 254a3. Cum probatur quod non omnia semper moventur nec quod omnia semper quiescunt, hic investigat quomodo quaedam entia aliquando quiescunt et quaedam moventur aliquando. Sed hoc potest intelligi tripliciter, ut dictum fuit superius. Uno modo quod omnia quae quiescunt semper quiescunt et omnia quae moventur semper moventur. Alio modo ut omnia aliquandoAconi.; a G moventur et aliquando quiescunt. Alio modo ut quaedam semper moventur, quaedam semper quiescunt et alia aliquando moventur et aliquando quiescunt. Sed primo duo membra sunt falsa. Ideo Philosophus improbat ista, et primo primum membrum, scilicet quod omnia quae moventur semper moventur et omnia quae quiescunt semper quiescunt. Nam illud est contra sensum, quia aliquando videmus aliqua moveri et postea quiescere, et ideo falsum est dicere quod omnia quae moventur semper moventur et omnia quae quiescunt semper quiescunt. Et adhuc hic ponitur alia ratio, quae est quod, si omnia quae quiescunt semper quiescunt et omnia quae moventur semper moventur, tunc non erit generatio neque corruptio, quia certum est quod illud quod de novo generatur nec semper quiescebat nec illud quod corrumpitur semper movebitur nec semper quiesceret. Ista igitur opinio dextruxit generationem et corruptionem; et per consequens destruxit motum, quia generatio est finis motus; et qui destruxit finem, forte destruxit ea quae sunt ante finem. Similiter in omni motu generatur aliquid, scilicet illud quod acquiritur per motum. Qui igitur destruxit generationem, destruxit motum. Nam in omni motu, sive sit motus ad ubi sive ad qualitatem etc., est quaedam generatio.

12 ‘Omnia autem velle’B, , VIII, 3, 254a15. Hic improbat aliud membrum, scilicet quod omnia quandoque moventur et quandoque quiescunt. Nam illud est contra sensum, quia ad sensum patet quod quaedam semper moventur, scilicet #G 512b caelum, et quaedam semper quiescunt, scilicet terra.

13 ‘Principium autem’B, , VIII, 3, 254a16–17. Postquam Philosophus improbavit membra falsa, scilicet quod omnia semper moventur et quod omnia semper quiescunt, et contradicitAconi.; ostendit aliis membris falsis, hic recolligit sub brevi ea quae dicta sunt utrum membrum divisionis prius positae, quod est quod quaedam semper moventur et quaedam semper quiescunt et quaedam semper moventur aliquando et aliquando quiescunt. Postea improbat membra falsa alia via quam prius et primo improbat hoc membrum quod omnia quiescunt. Nam certum est quod aliqua aliquando apparent moveri et aliquando quiescere. Opinio igitur de animalibus est aliquando quod moventur et quandoque quod quiescunt. Nunc si sit aliqua opinio nunc vera et iam falsa vel econtra, etsi omnino sit falsa opinio, sequitur quod sit motus, vel si etiam sit fantasia nunc uno modo et iam alio, sequitur quod sit motus; sed certum est quod opinio variatur et etiam fantasia, quia eadem res quae uno tempore apparet movere, alio tempore apparet non movere; igitur etc. Similiter certum est et manifestumAconi.; manifesto G sensui quod quaedam res aliquando moventur et aliquando quiescunt; et quaerere eorum rationem, quorum nos habemus aliquid dignius ratione, hoc est carere ratione.

14 ‘Similiter autem’B, , VIII, 3, 254a33. Hic improbat alia membra falsa, scilicet quod omnia semper moventur et quod omnia mobilia semper moventur et etiam quod omnia quiescentia semper quiescunt et ad omnia haec sufficiens est una fides, quia sensui apparet contrarium et est manifestum sensui quod quaedam quandoqueAconi.; quoque G moventur et eadem quandoque quiescunt. Ex quo igitur quolibet dictorum membrorum est falsum, sequitur quod hoc membrum est verum, scilicet quod quaedam semper moventur et quaedam semper quiescunt et aliqua aliquando moventur et aliquando quiescunt.

Quaestio 3

1 Quaeritur utrum ultima gutta cavet lapidem.

2 Videtur quod non, quia sit ita quod quaelibet gutta praecedens ultimam guttam sit eiusdem virtutis cum ultima gutta. Tunc arguo sic: ex quo quaelibet gutta praecedens ultimam est eiusdem virtutis cum ultima gutta, sequitur quod, qua ratione ultima gutta cavat lapidem, quod eadem ratione quaelibet gutta praecedens cavat lapidem.

3 Item sicut totum se habet ad totum, sic pars ad partem. Si igitur ultima gutta cavet lapidem, sequitur quod medietas illius guttae facit medietatem illius cavationis et medietas illius medietatis medietatem medietatis cavationis et sic in infinitum.

4 Item sic est de cavatione lapidis, sicut est de augmentatione, secundum quod dicit Philosophus; sed in augmentatione est ita quod pars alimenti convertitur in materiam rei ante aliam partem et ante istam alia et sic in infinitum, igitur sic est in cavatione lapidis, quia per casu guttarum aufertur una pars lapidis ante aliam et ante illam alia et sic in infinitum.

5 Ad oppositum est Philosophus.

6 Ad quaestionem dicendum quod nos possumus per ‘cavationem’ duo intelligere: vel remotionem partis lapidis solum vel remotionem cum tota dispositione praecedente. Intelligendo per ‘cavationem’ remotionem partis lapidis, sic est verum quod ultima gutta cavat lapidem. Quando enim lapis cavatur per casus guttarum, nam non quaelibet gutta aufert partem a lapide, sed solum ultima gutta. Si per ‘cavationem’ intelligimus remotionem partis lapidis cum dispositione praecedente, sic non solum ultima gutta cavat lapidem, sed omnes guttae praecedentes cum ultima gutta sunt una causa sufficiens cavationis lapidis. Nam guttae praecedentes mollificant lapidem et disponunt ad cavationem et ultima gutta in virtute #G 513a guttarum praecedentium aufert partem lapidis.

7 Ad primum argumentum quod, etsi quaelibet gutta praecedens sit eiusdem virtutis cum ultima, non propter hoc sequitur, etsi ultima gutta auferat partem lapidis, quod propter hoc quaelibet gutta praecedens auferat partem lapidis, et hoc quia in casu ultimae guttae est lapis magis dispositus ad cavationem quam in casu alicuius guttae praecedentis.

8 Ad aliud argumentum dicendum, quando dicitur ‘sicut totum se habet ad totum, sic pars ad partem’, dicendum quod, sicut omnes guttae sunt una causa respectu remotionis partis lapidis et respectu dispositionis praecedentis, sic quaelibet gutta est causa particularis respectu totius illius effectus, sed non oportet propter hoc quod quaelibet gutta auferat aliquid a lapide, nec oportet, etsi ultima gutta auferat aliquid a lapide, quod quaelibet pars aliquid auferat, sicut non valet quod, sicut modius frumenti faciat sonum in terra, quod quodlibet granum faciat sonum in terra.

9 Ad aliud argumentum dicendum: quantum ad hoc est simile de augmentatione et de cavatione lapidis, quod, sicut cavatio lapidis nec est continua, sic nec augmentatio. Unde sicut in cavatione lapidis multae guttae disponunt ad remotionem alicuius partis lapidis et postea per unam guttam removeturAconi.; remotionem G illa pars lapidis et postea per casum aliarum guttarum disponitur alia pars lapidis ad cavationem et postea per unam guttam aufertur illa pars et cavatio lapidis non esset continua, sic est de augmentatione quod illud quod augmentatur non augmentatur continue, sed in aliqua parte temporis augmentatur et postea non et iterum augmentatur.

Lectio 6

1 ‘Moventium quidem’B, , VIII, 4, 254b7. Cum declaravit quod impossibile est quod motus primus sit non aeternus, et si non sit aeternus, non est primus, hic manifestat perscrutari de hoc et vult demonstrare per aliam viam quam prius quod motus est aeternus. Hic enim declaratur per duas rationes. Quarum una est quod omne quod movetur movetur ab alio. Alia est quod omnia in locis reducuntur ad rem motam per principium exsistens in eo non motum omnino. Et primoAconi.; post G incipit perscrutari de ista propositione ‘omne quod movetur movetur ab alio’. Nam ex hac habemus viam ad investigandum motorem primum esse immobile. Et praemittit primo quasdam divisiones necessarias ad propositum et secundo ex his divisionibus praemissis exsequitur de intento. Prima divisio est ista, quod de numero eorum quae movent aut moventur, quaedam moventur per se et quaedam per accidens, et quaedam movent per se et quaedam per accidens. Et post dicit quae moventur per accidens et quae movent per accidens. Et dicit: illa quae movent et moventur per accidens, et quaedam movent et moventur ex hoc quod sunt in moventibus et in motis per se, aut exAconi.; in G eo quod aliqua pars eius movet aut movetur. Et quod aliquid movet vel movetur per accidens, quia est in movente vel in moto per se, potest esse dupliciter, quia aut est tale quod potest per se movere vel moveri aut non potest per se movere vel moveri. Primo modo movetur clavis in navi per accidens; nam clavis potest per se movere. Secundo modo movetur accidensAconi.; aut G ad motum sui subiecti; nam accidens numquam potest per se movere. Illa movent per se et moventur per se quae non movent aut moventur ex hoc quod sunt in moventibus aut in motis per se aut ex hoc quod aliqua pars eorum movet aut movetur. Commentator dicit quod Philosophus primo descripsit illud quod est per accidens, quia in quibusdam rebus illud quod est per accidens est notius eo quod est per se, et ideo accidit in quibusdam locis describere habitum per negationem privationisBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365B .

2 ‘Eorum quae per se’B, , VIII, 4, 254b12. Hic ponitur secunda divisio, quae est quod eorum quae per se moventur quaedam moventur a se et quaedam ab alio. #G 513b alia moventur quae que moventur a principio intrinseco et omnia quae moventur a principio intrinseco moventur a se. Unde ista convertuntur ‘movere a se’ et ‘movere a principio intrinseco’, ut dicit CommentatorBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365D. Tertia divisio est quod de numero eorum quae moventur quaedam moventur a natura et quaedam per violentiam. Quantum ad secundam divisionem, quae est quod quaedam moventur a se et quaedam ab alio, dicit Commentator quod animal secundum se totum movet se naturaliter. Et cum dicimus quod animal movetur naturaliter, intendimus quod animal movetur corpus per suam naturam et corpus movetur per suam naturam ab animaBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365D–E. Dicit etiam Commentator: quae quaedam moventur motus corporis quae est ab anima, est motus naturalis animali. Unde non movetur secundum quod animal nisi ab animaBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365E. Et ut dicit Commentator, hoc dictum est, quod aliquis posset dicere quod motus corporis ab anima ad superius est motus extra naturam, quo movetur e contrario suo motu naturali. Corpus enim animalis innatum est movere ad inferiusBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365E. Sed Commentator dicit quod, quia anima animalis est forma sui corporis naturaliter, necesse est ut motus eius a sua anima est naturalis, sed si fuerit inventum aliquid motum per principium in eo ita quod in corpore non sit principium contrarium motui animae, tunc illum motum erit motum naturaliter et simpliciter, scilicet perAconi.; suscipere G animam et corpus, ut declaratum est in corpore caelestiBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365F. Unde cumAconi.; quod G motus corporis non contrariatur motui animae, tunc est motus naturalis tam a parte corporis quam a parte animae. Unde corpus animalis quandoque movetur ab anima ipsius naturaliter et quandoque extra naturam. Et causa in hoc est diversitas partium ad quas movet anima ad illasAconi.; aliquas G partes ad quas moventur elementa. Quando autem movet corpus ad partem ad quam movetur corpus secundum motum elementi dominantis in ipso, tunc motus corporis ab anima est naturalis ex parte motoris et moti, ut quando animal movetur ex se in descendendo. Sed quando anima movet corpus motu contrario motui elementi, tunc motus corporis non erit naturalis, ut quando homo saltet in sursum. Unde breviter: motus animalis quandoque est naturalis et quandoque non. Semper quandocumque motus animalis est ab anima, tunc est naturalis, quia tunc est a principio intrinseco. Et quandoque motus animalis est naturalis tam ex parte corporis quam ex parte animae, et hoc quando animal movetur ab anima ad partem ad quam movetur corpus secundum motum elementi dominantis in ipso. Sed quando motus animalis ab anima est contrarius motui corporis, tunc ille motus est naturalis ex parte animae, sed non ex parte corporis.

3 ‘Et eorum’B, , VIII, 4, 254b20. Cum declaravit quod illud quod movetur ex se movetur naturaliter, non violenter, nisi motus sui corporis fuit consideratus in respectum quorundam animae, hic incipit notificare quod in eo quod movetur ex alio inveniuntur illi duo modi, scilicet quod aliquid movetur naturaliter et aliquid extra naturam, verbi gratia lapis movetur ex aliquo sursum, et ad inferius movetur lapis naturaliter et ad superius extra naturam. Et dicit Commentator quod Philosophus posuit ista moveri ex aliis, quia ista non moventur ex se, donec moveantur ex aliisBAverr., In Phys., VIII, comm. 27, f. 365H. Similiter in animalibus reperitur motus secundum naturam et motus extra naturam. Et etiam in partibus animalium intelligendum quod aliquae partes animalis naturaliter moventur ad partem anteriorem, ut bracchia, et alia ad partem posteriorem, ut terra. Quando igitur partes animalis moventur ut sunt nata moveri, tunc est motus naturalis, quando e contrario, tunc est motus extra naturam.

4 ‘Et maxime moveri’B, , VIII, 4, 254b24–25. Praemissis praedictis divisionibus Philosophus exsequitur de intento ostendendo quod omne quod movetur movetur ab alio. Et licet hoc sit obscurum in septimo tamen ostendit prima in hac non #G 514a est superflua, quia in septimo est hoc ostensum loquendo de motu in communi, sed hic ostendit descendendo ad speciales modos motus. Unde cum duplex sit motus naturalis et violentus et naturalis duplex, scilicet animatorum et inanimatorum, ponunt in omnibus istis mobilibus quod omne quod movetur movetur ab alio. Et hoc manifestum est de motu violento, quod illud quod movetur movetur ab alio, cum violentum sit cuius principium est extra non conferente vim passo, ut dicitur tertio Ethicorum. Si autem talis motus sit violentus vel a principio extrinseco, manifestum est quod illud quod sic movetur ab alio movetur. Similiter in motu animalium manifestum est quod illud quod movetur ab alio movetur, quia in tali motu est accipere per se movens et per se motum. Unde sicut in motu navis a nauta motum distinguitur a motore, sic est in animalibus. Unde in hoc est simile, quod sicut nauta in movendo navem movet se per accidens, sic anima movendo corpus movet se ipsam per accidens. Verumtamen in hoc est dissimile quod ex anima et corpore fit per se unum, sed ex nauta et navi non fit per se unum.

Dubium

1 Dubitatur utrum animal moveat se naturaliter motu progressivo. Videtur quod non. Nam per Philosophum primo Caeli et mundi quodlibet mixtum movetur naturaliter motu elementi dominantis in ipso, sed mixtum non movetur naturaliter nisi uno motu. Cum igitur animal sit quoddam mixtum, animal non movetur naturaliter alio motu quam motu elementi dominantis in ipso; sed motus elementi non est motus progressivus; igitur animal non movetur motu progressivo.

2 Iterum animal movetur motu progressivo, igitur non movet se motu progressivo. Consequentia patet, quia movens est in actu et motum in potentia et idem respectu eiusdem non est simul in potentia et in actu.

3 Iterum tertio De anima dicit Philosophus quod animal movetur ab appetibili; et si hoc, movetur ab extrinseco; igitur non movet se motu progressivo.

4 Iterum si animal movet se naturaliter motu progressivo, oportet quod una pars animalis moveret aliam ita quod anima moveret corpus. Sed hoc est falsum: nam movens et motum contingunt se; sed anima non tangit corpus; igitur anima non movet corpus.

5 Ad oppositum. Animal movetur motu progressivo a principio intrinseco; igitur movetur naturaliter motu progressivo, et per consequens movet se naturaliter illo motu.

6 Iterum Commentator dicit: corpus animalis possibile est movere naturaliter et extra naturam. Et cum movetur a sua anima, movetur naturaliter. Cum animal moveatur motu progressivo a sua anima, sequitur quod animal moveatur naturaliter motu progressivo.

7 Dicendum quod animal movet se naturaliter motu progressivo. Cuius ratio est, quia animal movetur naturaliter motu progressivo a principio intrinseco, sed quod movetur a principio intrinseco movetur naturaliter igitur animal movetur naturaliter motu progressivo. Animal etiam movetur a se naturaliter motu progressivo, quia illud movetur a se quod dividitur in duas partes, quarum una est movens et alia mota. Sed animal dividitur in duas partes quarum una est movens motu progressivo et alia mota, igitur animal movetur a se naturaliter motu progressivo. Nam naturaliter movetur ex hoc quod movetur a principio intrinseco et ex se movetur ex hoc quod dividitur in duas partes quarum una est movens et reliqua mota. Intelligendum quod pars movens in animali est una pars corporea et pars mota similiter una pars corporea animalis movet aliam et illa pars quae debet movere alias partes est cor, quia in corde est virtus appetitiva et illa movet alias partes virtut- tamen animae unde anima non est pars movens, sed una pars corporea movet aliam in virtute animae. Intelligendum etiam quod, etsi #G 514b animal movet se localiter, tamen anima non movet se secundum quemcumque motum, sed solum secundum motum progressivum. Nam solus motus progressivus animalis est subditus appetitui. Unde solum ille motus est in potestate animalis et ideo animal debet magis movere se motu progressivo quam alio motu, quia ille motus est in potestate animalis. Similiter in aliis motibus primum principium est extrinsecum. Nunc enim augmentatur animal nisi alimento prius accepto ab extrinseco et ideo animal non movet se aliis motibus a motu locali.

8 Intelligendum etiam quod proprius motus animalis est motus progressivus, quia motus circularis est motus deorsum et motus animae est motus circularis, et sicut animal componitur ex corpore et anima, ita motus animalis componitur ex motu corporis et ex motu animae, et ita motus proprius animalis componitur ex motu circulari et motu deorsum, sed motus compositus ex motu circulari et ex motu deorsum nec potest esse totaliter circularis nec totaliter deorsum, sed medio modo se habens et motus progressivus medio modo se habet inter motum circularem et motum deorsum et ideo motus progressivus est proprius motus animalis et ille motus quodam modo componitur ex motu circulari et ex motu deorsum.

9 Ad primum argumentum dicendum quod quodlibet mixtum ratione sui corporis habet motum naturalem sibi ratione elementi dominantis in ipso. Verumtamen aliquod mixtum ratione totius naturae suae, scilicet ratione corporis et ratione formae, non habet motum elementi dominantis, ut patet de animali. Naturalis enim motus animalis non est motus elementi dominantis in ipso, sed motus naturalis corporis animalis est motus elementi dominantis in animali. Intelligendum quod quilibet motus animalis qui est ab anima est motus naturalis, quia quilibet talis motus est a principio intrinseco. Tamen aliquis motus animalis est naturalis tam ratione animae quam ratione corporis et aliquis est naturalis ratione corporis tantum et aliquis est naturalis ratione animae tantum, quando animal movetur ab anima ad locum elementi dominantis in animali, tunc ille motus est naturalis et ratione animae ratione corporis, sed quando animal movetur ad locum elementi dominantis sed non ab anima, tunc ille motus est naturalis ratione corporis tantum, ut si aliquid exsistens sursum invitus descenderet ille motus esset naturalis ex parte corporis tantum et si aliquis saltet sursum, ille motus est naturalis ex parte animae tantum. Est enim naturalis ex parte animae, quia ex quo motus animae est motus circularis motus animae est ad omnem differentiam positionis et forte propter hoc dicitur quod motus animae est motus circularis, quia motus animae est ad omnem differentiam positionis.

10 Ad aliud dicendum quod animal est motum motu progressivo et etiam movens nec est inconveniens quod idem ratione diversarum partium sit movens et motum et in potentia et in actu. Similiter nec est inconveniens quod paries quantum ad unam partem sit actu albus et secundum aliam in potentia ad albedinem.

11 Ad aliud quod animal movetur ab appetibili tamquam a fine. Appetibile enim movet ut finis, sed movetur a se tamquam ab aficiente.

12 Ad aliud dicendum quod anima non movet corpus, sed anima est illud mediante quo una pars corporis movet aliam, ut dictum est in positione.

Lectio 7

1 ‘Maxime autem dubitaturAconi.; dicimus GB, , VIII, 4, 254b33. Postquam ostendit quod illud quod movetur per violentiam movetur ab alio et etiam quod animatum quod movetur naturaliter a principio intrinseco movetur ab alio, hic ostendit in motu inanimatorum scilicet #G 515a quod inanimatum movetur ab alio et primo dicit quod in istis, scilicet quod in animatis est maxima dubitatio, ut in corporibus simplicibus a quo scilicet corpora simplicia moventur naturaliter. Unde tota dubitatio est quo gravia et levia moventur, quando naturaliter moventur.

2 Commentator dicit hic quod in istis non apparet alietas motoris a moto, sicut apparet in habentibus animam, immo in eis non est alietas omnino, scilicet in gravibus et levibus. Ista enim inveniuntur moveri in loca sua naturalia ex se et ad loca opposita suis locis naturalibus ex aliis, verbi gratia lapis ad inferius movetur per se naturaliter et ad superius per violentiam, et e contrario ignisBAverr., In Phys., VIII, comm. 28, f. 366I–K.

3 ‘At namque ipsa’B, , VIII, 4, 255a5–6. Hic ostendit Philosophus corpora inanimata termini sunt gravia et levia non moventur a se et hoc ostendit tripliciter et primo dicit quod moveri ex se hoc est proprium animali. Prima ratio per quam probat quod gravia et levia non moventur ex se est ista: si gravia et levia haberent causam per quam posset moveri sine indigentia causae extrinsecae tunc per istam causam possunt ex se quiescere sine indigentia causae extrinsecae, sicut patet de animali, sed gravia et levia non possunt ex se quiescere, igitur etc. Una vis huius rationis consistit in isto: illud quod potest movere se potest quiescere ex se; igitur quod non potest quiescere per se, non potest movere se; sed gravia et levia non possunt quiescere ex se; igitur non potest movere per se.

4 ‘Quare si in ipso’B, , VIII, 4, 255a9. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod gravia et levia non movent se et est haec ratio: illud quod movet se potest se movere ad diversas differentias positionis. Irrationalis enim videtur aliquid moveri ex se et tamen solum moveri ad unam differentiam positionis; sed gravia et levia non possunt moveri se ad diversas differentias positionis. Nam grave movetur naturaliter solum ad unam differentiam positionis et leve ad aliam, igitur gravia et levia non movent se.

5 ‘Amplius quodam modo’B, , VIII, 4, 255a12. Hic ponitur tertia ratio, quae est: nullum continuum movet se. Nam illud quod movet se est divisibile in duas partes, quarum una est movens et alia mota; sed illud quod est continuum et simile in partibus suis non dividitur in partem moventem et in partem motam, quia non est maior ratio quare una pars est movens et alia mota quam e converso; sed gravia et levia sunt continua et similia in suis partibus; igitur non movent se. Ista ratio formatur a Commentatore sic: corpora naturalia sunt consimilium partium simpliciumAconi.; supplicium G, et illa quae sunt consimilium partium simpliciumAconi.; supplicium G, impossibile est ut moveantur ex se; igitur corpora naturalia non moventur ex seBAverr., In Phys., VIII, comm. 30, f. 367K. Unde movens et motum debent esse diversa et separata; sed corpora naturalia non sunt huiusmodi; ideo etc. Commentator dicit hic quod illud quod movetur ex se, necesse est ut dividantur in motorem et motum, quae sunt distincta secundum definitionemAconi.; divisionem G et essentiam. Motor enim debet esse distinctus a motoAconi.; aut G secundum definitionemAconi.; divisionem G et esse insimul, sicut quae moventur ab extrinseco, aut secundum definitionem tantum, sicut est dispositio in habentibus animam. Anima enim quae est motor in eis distinguitur a corpore quod est motum secundum definitionem, licet non distinguitur secundum esse, quia impossibile est animam esse sine corpore nisi corpore nisi aequivoce. Et quia corpora simplicia sunt una secundum definitionem, quia nullum eorum potest dividi in motorem et motum, necesse est ut non sint mota per se, nisi esset possibile ut motor esset ipsum motumBAverr., In Phys., VIII, comm. 30, f. 367E–G. Haec Commentator. Sed aliquis posset dicere quod corpora simplicia sunt composita ex materia et forma quorum utrumque est distinctum secundum definitionem a reliquo. Tunc videtur quod corpora simplicia #G 515b possunt movere se. Istud removet Commentator dicens quod prima materia non est exsistens in actu et illud quod movetur ex se debet dividi in motorem et motum in actu. Quoniam illud quod est in potentia, neque movet neque movetur. Si igitur moverentur ex se, sequeretur quod idem esset movens et motum eodem modo, scilicet secundum formam, quoniam non est exsistens in actu nisi secundum formam, sed quod idemAconi.; istis G sit movens et motum eodem modo est impossibileBAverr., In Phys., VIII, comm. 30, f. 367G–H.

6 ‘Sed accidit hic’B, , VIII, 4, 255a18–19. Cum declaravit quod corpora simplicia non moventur ex se, hic venatur a quo movetur secundo tamen praemittit quaedam necessaria ad propositum suum et ponit tres distinctiones. Una est de movente et alia de mobili et tertia de potentia distincta de movente est quoddam est movens naturaliter et quoddam per violentiam et quod aliqua moveantur per violentiam hoc est manifestum, ut patet in motu quo baculus movet lapidem exsistens per naturam ut calidum in actu habet naturam movendi illud quod est calidum in potentia ut faciat calidum in actu. Unde illud movet naturaliter in quo est natura movere aliquid ad aliquid donec facit illud in actu. Distinctio de moto est quod quoddam est motum naturaliter et quoddam est motum per violentiam. Motum naturaliter est illud quod est in potentia aliqua intentio decem praedicamentorum ut quod est in potentia quale aut quantum aut ubi et hoc cum principium tale fuerit in eo essentialiter et non accidentaliter. dixit Hic dicit Commentator quod res movetur ab alio essentialiter et accidentaliter, et cum movetur ab alio essentialiter, tunc movetur ab eo per suam naturam. Exemplum est: illud quod est per se in potentia et quale, non movetur ad quantitatem nisi accidentaliter. Verbi gratia, cum aqua movet aliquid ad frigus, sequitur minorAconi.; maior G quantitas, et si quantitas fuerit essentialiter, qualitas erit accidentaliter et e converso. Et dicit Commentator hic quod unum agens non habet naturam largiendi nisi unum tantumBAverr., In Phys., VIII, comm. 31, f. 368L. Postea dicit quod elementa moventur violenter, quando moventur per virtutem violentam quae est in eis, et moventur naturaliter, quando moventur ab eo quod generat ipsa. Et intendit declarare ex hoc sermone, ut dicit Commentator, quod motus corporum naturalium in loco est in rei veritate quod ab eo quod generat ipsa, sicut accidentia quae inveniuntur generari in re per generationemAconi.; ex ipso sicut generatio G ipsiusBAverr., In Phys., VIII, comm. 31, f. 368M–369A.

7 ‘Quoniam autem potentia’B, , VIII, 4, 255a30–31. Cum declaravit quod lapis et universaliter corpora simplicia non moventur ex se, cum non dividantur in motorem et motum, et propter hoc necesse est quod motor eorum sit extrinsecus, et declaravit quod motor eorum est extrinsecus, cum hoc quod sunt mota et quod hoc in eis est per potentiam naturalem, quae est in eis, ut moveantur ad sua loca propria, sicut forma exsistens in re generata ad accipiendum aliqua forma mota, scilicet quod motor est naturalis et extrinsecus, et quod hoc quod moventur in loco, provenit eis a generante, sicut provenit qualitas propria et alia accidentia, hic vult declarare quod latentia motoris istorum est essentialiter propter mixtionem potentiae quam habent accidentaliter cum potentia quam habent essentialiter; et ideo habet duos motores, scilicet motorem essentialiter et motorem accidentialiter. Ideo Philosophus distinguit hic duplicem motorem et duplicem potentiam ad motum. Et dicit quod potentia ad motum dicitur duobus modis, quorum unus est de potentia essentiali quae est in materia ex qua generata sunt, et est naturalis; alius est de potentia violenta quae est accidentaliter. Et dat exemplum potentiae violentae: verbi gratia ignis movet #G 516a deorsumAconi.; sursum G violenter potentia essentialis, est quae non exit in actu nisi ad motorem essentialiter, ut potentia quae est in igne ut moveatur ad inferius, cum ex igne fit terra, et potentia quae est in terra ut fiat ignis et ut moveatur ad superius. Potentia quidem terra, ut moveatur superius, est similis potentiae quae est in addiscente ut sit sciens, et potentia in ipsa terra ad motum inferius est similis potentiae quae est in sciente, quando non considerat. Potentia quae est in addiscente, ut sit sciens, est potentia essentialis, et potentia quae est in sciente, quando non considerat, est potentia accidentalis. Potentia essentialis ad hoc quod exeat in actum indiget agente essentialiter, sed potentia accidentalis ad hoc quod exeat in actum non indiget agente nisi per accidens, quoniam non est potentia nisi propter impediens aut propter defectum subieci in quod agit. Verbi gratia ignis est comburens in potentia, quando non invenit in materiam quam comburat. Cum enim invenit in materiam quam comburat, tunc fit comburens in actu sine indigentia a motore extrinseco. Similiter ignis habet duas potentias, potentiam essentialem, et est potentia quae est in corpore, ex quo generatur, et potentiam accidentalem, et est potentia quae est in igne, quando impeditur; et illa potentia accidentalis indiget motore accidentali. Cum igitur quaeritur utrum corpora simplicia moventur in loco a motore extrinseco aut a se, distinguendum, quoniam quaedam est potentia essentialis, et est illa quae est in re ex qua generatur corpus simplex, et illa potentia necessario indiget motore essentialiter, et est illud quodAconi.; ratione modo G est extrinsecus, scilicet generans. Generans enim est illud quod dat corpori simplici generato formam suam et ista accidentia quae contingentia formae, quorum unus est motus in loco. Et ideo cum forma sua fuerit completa complebitur [.............] sed potentia accidentalis ad hoc quod exiit in actu, non indiget motore extrinseco, cum sit potentia accidentalis. Commentator dicit quod illud quod movetur quod essentialiter est illud in quo est potentia essentialis, et est illud ex quo generatur corpus simplexBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 370H. Verbi gratia illud quod movetur essentialiter est illud ex quo generatur ignis, ut aer, et ille motus indiget motore extrinseco. Sed motus accidentalis non indiget motore extrinseco nisi per accidens, et est removens prohibens. Verbi gratia addiscens qui est in potentia essentiali ad hoc considerandum, ad hoc quod exiit in actum, indiget motore extrinseco, scilicet doctore, sed sciens non considerans qui est in potentia actuali ad considerandum, ad hoc quod exeat in actum, non indiget motore extrinseco nisi per accidens. Nam actu sciens potest considerari, nisi impediatur, nec indiget motore extrinseco essentialiter.

8 ‘Et in hoc quaeritur’B, , VIII, 4, 255b13–14. Hic quaerit unam quaestionem quare gravia et levia moventur ad sua loca et omnes partes gravis moventur ad eundem locum et similiter omnes partes levis. Respondet quod moventur ad sua loca, quia nata sunt esse in suis propriis locis scilicetAconi.; hoc enim G grave et leve, ita quod esse eorum non completur nisi in essendo in istis locis, sicut complentur per alia accidentia et propria sequentiaAconi.; loquentia G substantiam uniuscuiusque eorum. Et dicit Commentator quod essentia gravis facit ut grave ubicetur inferius, et essentia levis ut leve ubicetur superiusAconi.; inferius G, sed haec ubicatio collocatur in definitione gravis et levis, aut est actus intentionis quae collocatur in definitione eorum. Leve autem et grave distribuuntur per hanc actionem, ut patebit in Caelo et mundoBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 371D–E.

9 ‘Potentia autem’B, , VIII, 4, 255b17. Hic complevit omnia istam reversus est ad faciendum rememorationem de praedictis et dicit quod grave et leve sunt in potentia multis modis, sicut dictum est, quia quaedam est naturalis et quaedam violenta. Illud quod est in potentia naturali indiget motore extrinseco essentialiter, sed cum fuerit transitum de potentia essentiali ad #G 516b actum, tunc agit suam actionem, nisi impediatur. Sic addiscens, cum fuerit sciens, agit actionem agentis, nisi aliquid impediat, et similiter aqua, cum fuerit aer, agit actumAconi.; actu G aeris, nisi aliquid impediat, id est vertatur superius.

10 SubsistensAconi.; subsistat G autem’B, , VIII, 4, 255b24. Hic declarat quod removens et prohibens est movens per accidens nisi essentialiter. Et dat exemplum si aliquis auferat columnam sustinentem pondusAconi.; subsistentem ponti G et pons moveatur inferius, divellens columnamAconi.; colupns G est movens per accidens. Similiter quia aufert lapidem super ventrem inflatum, ille dicitur movere illum ventrem per accidens. Et ideo dicit Commentator: illud dicitur movere per accidens, quia illa potentia est accidentalis et violenta. Similiter, qui proicit pilam ad parietem et reflectatur ab eo, non dicitur quod paries movet illam per se, sed per accidens motu reflexivo et percutiens; et paries, si dicatur movere, hoc est per accidensBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 371G–H. Et ita removens et prohibens est movens per accidens.

11 ‘Quod quidem igitur’B, , VIII, 4, 255b29. Hic epilogat et dicit quod manifestum est quod nullum corpus simplex movet se ipsum, sed corpora simplicia habent principia sui motus non movendi neque faciendi, sed patiendi. Unde vult quod corpora simplicia non habent principium activum suorum motuum, sed solum principium passivum.

Quaestio 4

1 Quaeritur utrum gravia et levia moveantur ex se ad sua loca.

2 Et probo quod non primo per auctoritates. Philosophus isto octavo dicit quod grave et leve non habent principium sui motus faciendi, sed patiendi. Grave igitur et leve solum habent principium passivum suorum motuum; igitur non habent in se principium activum suorum motuum et per consequens non movent. Ad hoc sunt rationes Philosophi in isto octavo. Una est ratio: illud quod movet se potest sistere suum motum. Quod enim ex se movetur, ex se potest quiescere; sed nec grave nec leve potest sistere suum motum; igitur non movent suum motum.

3 Iterum alia ratio Philosophi est: illud quod movet se potest se movere ad oppositam differentiam positionis. Modo enim videtur quod aliquis posset movere ad unam differentiam positionis et non ad aliam, sed grave et leve non possunt movere se ad omnem differentiam positionis; igitur non movent se.

4 Iterum nullum continuum movet se; grave et leve sunt continua; igitur etc. Maior patet, nam illud quod est continuum et uniforme in suis partibus non habet unam partem quae potest movere aliam, quia non est maior ratio quare una movet aliam quam e converso, ex quo omnes partes sunt similes, sed illud quod movet se dividitur in duas partes quarum una est movens et alia mota.

5 Istud confirmatur sic: illud quod movet se dividitur in duas partes quarum una est movens et reliqua mota; sed corpora simplicia ut dividuntur vel in materiam et formam; igitur si moverent se, oporteret quod materia moveret formam vel e converso. Sed materia non movet formam, quia movens est in actu et materia est ens in potentia. Non forma movet materiam, quia illud quod movetur est ens in actu et illud quod movetur non est ens in actu.

6 Iterum Philosophus De generatione loquens de principiis activis et passivis motuumAconi.; motum G excludit gravitatem et levitatem et dicit quod grave et leve non sunt activa nec passiva. Si igitur grave et leve moveret se, esset activa.

7 Iterum septimo Physicorum dicit Philosophus quod omne quod movetur movetur ab alio. Cum grave igitur et leve non moventur ad sua loca ab aliis a se, quia si moverent se, haberent in se sufficiens principium suorum motuum; sed hoc est falsum, nam per Avicennam primo suae Physicae, si grave et leve haberent in se sufficiens causam motuum, #G 517a semper moverent se, nam posita causa sufficiente ponitur effectus.

8 Iterum Commentator octavo Physicorum commento decimo tertio dicit quod movens et motum aut sunt distincta secundum definitionem et esse insimul aut secundum definitionem; sed grave et leve non distinguuntur a se ipsis secundum definitionem nec secundum esse; igitur non movent se.

9 Iterum eodem commento decimo tertio secundo dicit Commentor quod generans datAconi.; generantia generantis dant G formam et omnia accidentia contingentia formaeBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 370G. Cum igitur motus sit unum accidens, sequitur quod grave et leve habent motum generantis et non a se.

10 Iterum capitulo de vacuo dicit Commentator quod in omni motu mobile resistit motori. Cum igitur grave non resistit sibi ipsi, sequitur quod non movet se.

11 Iterum nono Metaphysicae commento secundo dicit Commentator quod potentia activa est principium transmutationis in aliud secundum quod aliud, cum manifestum sit quod nihil agit in se. Et potentia passiva est principium transmutationis in se ex alio, cum manifestum sit quod nihil patitur a seBAverr., In Metaph., IX, comm. 2, f. 227A–C. ExAconi.; Et G hoc patetAconi.; habet G quod nihil agit in se nec patitur a se, ex quo sequitur quod nihil movet se.

12 Iterum per rationes arguo: movens est in actu et motum in potentia, sed idem respectu eiusdem non est in actu et in potentia, cum actus et potentia sint differentia opposita. Igitur nihil movet se, nam si aliquid moveret se illud esset movens et motum ex hoc quod movens esset in actu et motum in potentia. Istud confirmo sic: per Philosophum in isto octavo motum est tale in potentia, quale est movens in actu, sed idem non est in potentia ad aliquid et actu habens illud loquendo de potentia ante actum, igitur idem non est movens et motum respectu eiusdem.

13 Iterum per auctorem Sex principiorum omnis motus in actione et omnisAconi.; non G actio in motu firmabiturB, Liber sex princ., II, 20 (ed. Minio-Paluello, 39). Omnis igitur movens est agens et per consequens omne motum est passum. Nunc per Philosophum primo De generatione agens et patiens debent esse contraria. Cum igitur idem non contrarietur sibi ipsi, non potest idem agere in se et per consequens non potest movere se.

14 Iterum si grave et leve moverent se, tunc principium motus eorum essent totaliter ab intra, sed hoc est falsum, quia si principium motus eorum esset totaliter ab intra, tunc per totum spatium aeque velociter moverentur, quod falsum est, quia tunc motus naturalis non intenderetur in fine.

15 Ad oppositum est Philosophus: grave et leve aut moventur a se aut a generante aut a removente aut a prohibente; nec a generante nec a removente nec a prohibente; igitur moventur a se. Quod non moveantur a generante patet, nam movens et motum sunt simul, sed generans non est simul cum gravi, quando grave descendit, nam corrupto generante adhuc descendit grave. Similiter si generans moveret, posito quod generans corrumpatur, sequitur quod illud quod non est moveret, sed hoc est falsum, nam omne movens est ens in actu.

16 Item si grave fuisset ab aeterno nec habuisset generans, adhuc descenderet naturaliter et tunc moveretur a generante, igitur a se movetur a removente prohibensAconi.; prohibente G et per eandem rationem, quia quiescente eo quod removebat prohibens vel etiam est corruptus, adhuc movetur grave et leve et per consequens oportet dare alium motorem quam est removens prohibens.

17 Item si grave et leve non moveantur a se, principium motus eorum esset extra et per consequens motus eorum non esset naturalis, cum natura sit principium eius in quo est.

18 Ad quaestionem dicendum quod, quia motus est exitus de potentia ad actum, ideo oportet distinguere de potentia, ut vi#G 517bdeatur de qua potentia aliquid potest educere se et de qua non. Distinguendum igitur est de potentia. Secundum quod Philosophus distinguit, quaedam est potentia essentialis et quaedam est potentia accidentalis. Verbi gratia puer anteAconi.; antequam G habitum scientiae est in potentia ad considerandum. Habens etiam habitum scientiae non considerans est in potentia ad considerandum, sed antequam ille qui non habet habitum scientiae quia non habens habitum scientiae est in potentia essentiali, sed habens habitum scientiae non considerans est in potentia accidentali ad considerandum et illa potentia essentialis est potentia ad formam quae est principium operationis, sed potentia accidentalis est potentia ad operationem. Secundum intentionem Philosophi hic aliquid potest educere se ipsum de potentia accidentali ad actum, sed de potentia essentiali non potest aliquid educere se. Unde puer non habens habitum scientiae ad hoc quod acquirat habitum scientiae indiget doctore extrinseco, sed cum habet habitum scientiae potest considerari, cum voluerit. Unde habens habitum scientiae non considerans potest educere se de potentia ad actum considerandi remoto prohibente. Secundum hoc est dicendum quod gravia et levia possunt movere se de potentia accidentali ad actum, sed non de potentia essentiali. Illud quod habet actu formam gravitatis non exsistens in loco deorsum est in potentia accidentali ad essendum deorsum, et ideo illud quod est actu grave non exsistens deorsum potest movere se deorsum, sed illud quod non actu habet formam gravitatis, sed est in potentia ad illam, dicitur esse in potentia essentiali ad formam gravitatis, et quia illud quod est in potentia grave non potest facere se ipsum actu grave, nam nihil generat se, ideo non potest educereAconi.; om. G se ipsum de potentia accidentali ad actum, et sicut est de gravi, sic est de levi, et quia gravia et levia exsistentia extra loca sua sunt in potentia accidentali solum ad sua loca, quia tamen grave non habet a se formam gravitatis, sed illam habet a generante et similiter leve, propter hoc dicitur quod grave et leve non moventur a se, sed a generante, quia non habent a se formas suas per quas movent se. Quod autem gravia et levia possunt movere se ad loca sua, patet per Philosophum. Nam quarto Physicorum dicit Philosophus quod ex raro et denso oriuntur duaeAconi.; suae G qualitates qualitatum, scilicetAconi.; sed G grave et leve, durum et molleB, , IV, 10, 217b16–18, quarum duae sunt principia patiendi, ut durum et molle, et duo alia activa, scilicet grave et leve. Modo si grave et leve sint activa, possunt movere se.

19 Item isto octavo dicit Philosophus sic: leve et grave multipliciter dicitur. Cum enim sit aqua, potentia quodam modo est leve, et cum aer, adhuc in potentia est. ContingitAconi.; continua G enim impeditum et non sursum esse, sed si auferatur impedimentum, agit et semper sursum sitB, , VIII, 4, 255b17–21. Ex quo patet quod, quando aliquis est actu leve, amoto impedimento agit et movet se sursum. Idem vult Commentator isto octavo capitulo tricesimo tertio. Dicit enim quod potentia accidentalis non indiget ad hoc quod exeat in actum motore extrinseco nisi per accidens, et est recessus impedimentiBAverr., In Phys., VIII, comm. 32, f. 370I.

20 Item quarto Caeli et mundi commento vicesimo secundo dicit Commentator sic: lapis et ignis movebunt se accidentaliter; et est dicere quod aliquid movet se accidentaliter quod non movet se nisi propter motionem suam in motum quod defert ipsum, ut gubernator movetur, cum ipse movet navem. Et causa in hoc est, quia motor et motum in lapide et igne et aliis simplicibus non distinguuntur in actu #G 518a ab invicem, sed distinguuntur in animalibus, sed motor et motum idem sunt in subiecto, et tamen differunt secundum modumAconi.; motum GB, , IV, comm. 22 (ed. Carmody-Arnzen, 695). Postea in eo commento exponit dictum Philosophi in septimo Physicorum, scilicet quod omne quod movetur movetur ab alio, et dicit quod intendit quod motor non sit idem cum moto et eodem modo, et ideo posuit quod quidquid quiescit ad quietem alterius, necesse est ut motor eius non sit nisi ab altero, id est necesse est ut motor in eo differat essentia et definitione a moto, licet non differat inAconi.; a G subiectoBAverr., In De cael., IV, comm. 22 (ed. Carmody-Arnzen, 696). Unde patet quod movet se accidentaliter et quod grave et leve moveant se accidentaliter potest intelligi dupliciter. Uno modo quod illud quod movetur accidentaliter quod movetur de potentia accidentali ad actum et isto modo grave et leve movent se accidentaliter, quia movent se de potentia accidentali ad actum. Alio modo potest intelligi quod illa movent se accidentaliter, quia movent medium principaliter et ex hoc quod movent medium moventur per accidens, sicut nauta movet se per accidens ex hoc quod movet navem per se, et isto modo aut hoc est verum quod grave et leve movent se ad sua loca accidentaliter. Et si quaeratur quis autem est motor per se in motu gravium et levium, debet dici quod non habet motorem per se. Unde motus qui est de potentia accidentali ad actum non requirit motorem per se. Et hoc est quod Commentator dicit hic, quod potentia accidentalis ex hoc quod exeat in actum non indiget motore extrinseco essentialiter, cum sit potentia accidentalis. Istud idem patet per rationem, scilicet quod grave et leve possunt moveri se ad loca sua, quando passum est sufficienter dispositum et agens est approximatum passo necessario causat motum in passum, si non sit impedimentum, sed grave sufficienter dispositum ad motum deorsum et gravitas est sufficienter principium activum. Cum igitur gravitas sit, gravitas causabit motum deorsum in gravi. Quod autem gravitas sit sufficiens principium activum ad causandum motum nam si [] et aliquod leve minorisAconi.; movens G virtutis esset alignatum gravi, certum est quod grave moveret idem leve deorsum. Gravitas igitur est sufficiens principium activum ad causandum motum deorsum.

21 Tu dices: si grave moveatur se, non magis moveret se animal quam grave? Nam sicut grave non movet se de potentia essentiali ad actum, ita nec animal movet se de potentia essentiali ad actum et tamen Philosophus concedit quod animal movet se et grave non. Ad istud dicendum quod animal magis movet se quam grave movet se, quia animalia per suam imaginationem possunt signare sibi nova idola per quorum acceptiones et perceptiones potest corpus animalis alterari ad caliditatem vel ad frigiditatem, ad quorum alterationem sequitur exsistentia partium organicarum. Et ideo vult Philosophus quod animalia moveant se, ex quo animalia acquirunt sibi formas per quas possunt movere, sed grave nullam formam acquirit per quam posset movere se, sed si esset forma per quam posset movere se, habet a generante, et propter hoc dicit Philosophus quod animalia movent se et gravia et levia non, quia animalia movent se ex se et gravia et levia, etsi moveant se, non tamen movent se primo.

22 Ad primum argumentum cum diciturAconi.; dicendum G quod grave et leve non habent principium movendi, sed patiendi, dicendum quod Philosophus ibi loquitur de motu secundum quod naturalis, nunc autem omnis motus naturalis praecise est motus naturalis ex principio passivo. Si enim aliqua forma vel aliquis #G 518b motus induceretur in materiam ab agente naturali, dummodo in subiecto esset naturalis aptitudo ad talem motum, ille motus esset naturalis. Istud patet per definitionem naturae, quae est quod natura est principium motus etc. Certum est quod nihil activum in moto est natura vel posset definitio huius competere. Etsi enim aliquis moveatur naturaliter a se et non per se et post hoc non accipit esse inquantum est naturaliter motum sicut medico inquantum naturaliter movetur ad sanitatem, accidit quod sit in eo principium activum vel aliter quod pro tanto dicitur quod gravia et levia, quia solum habent principium patiendi respectu transmutationis quae est de potentia essentiali ad actum. Unde respectu illius transmutationis non habent nisi principium patiendi, sed respectu transmutationis quae est in potentia accidentali ad actum habent principium patiendi et etiam principium agendi.

23 Ad rationes dicitur ad primam quod illa ratio concludit quod grave non movet se ita quod una pars movet aliam, immo totum grave movet se totum, sed ubi una pars movet aliam, sicut est in motu animalis, ibi pars potest quiescere ex se ad totum movet se. Per idem patet ad rationes sequentes vel aliter dicendum ad omnia ista simul quod illae rationes concludunt de toto quod movet se per se; modo grave et leve non movent se per se, sed solum per accidens, et hoc dictum est in positione.

24 Ad aliam auctoritatem dicendum quod Philosophus in De generatione non loquitur de motu ad formam, ubi agens est univocum cum passo, et sic est actio tantum per formas contrarias. Unde calidum et frigidum ubi ponit qualitates activas habendas et sic cum passivas, sed in libro Physicorum ubi loquitur de motu in communi non tantum loquitur de motu ad formam, sed etiam de motu ad ubi. Nec tantum de motu univoco, sed tantum de motu aequivoco et quia motus gravis a se ipso non est nisi ad ubi quod non est aliquid univocum gravitati quod est principium activum huius motus, ideo breviter possunt gravia et levia esse principia activa suorum motuum ad formam. Cum dicitur quod grave et leve non sunt principia activa, dicendum quod non sunt principia activa motus ad forma, sunt tamen principia activa motus ad ubi.

25 Ad aliud argumentum, cum dicitur quod omne quod movetur movetur ab alio, dicendum quod intellectus huius est iste: omne quod movetur primo movetur ab alio, ita intelligendo quod nihil movetur a se primo, sicut expositum est in septimo. Cuius intellectus patet ibi.

26 Ad aliud, cum dicitur quod, si moverent se, haberent in se sufficiens principium suorum motuum, dicendum concedendo quod habent in se principium sufficiens suorum motuum in uno genere causae ita quod in remo...tis non requiritur aliud principium ad motum gravium et levium. Et quando dicitur quod tunc semper moverent se, dico quod istud non sequitur. Unde posita causa sufficiente in uno genere causae, non propter hoc oportet effectum poni, immo oportet quod ponantur omnes causae, quaecumque requiruntur, sive sint causae per se sive per accidens. Et dico quod grave in se non habet omnes causas requisitas ad suum motum. Unde ad hoc quod grave moveat se requiritur quod sit extra locum suum. Unde grave esse extra locum suum est unum requisitum adAconi.; acquisitum ex G hoc quod grave moveat se.

27 Ad aliud, cum dicitur quod movens et motum sunt distincta secundum definitionem et esse aut secundum definitionem tantum, dicendum quod hoc est verum accipiendo ‘movens’ et ‘motum’ #G 519a pro rebus significatis per istos terminos ‘movens’ et ‘motum’. Et si eadem res sit movens et mota, tamen ista communia ‘movens’ et ‘motum’ aliam et aliam definitionem habent. Similiter si eadem res sit movens et mota, illa res habebit plures definitiones, quia aliam definitionem habet secundum quod est movens et aliam secundum quod est mota.

28 Ad aliud, cum dicitur quod generans dat formam et omnia accidentia formae, dicendum quod generans dat formam et omnia accidentia propria formae quae necesse consequuntur formam. Dat etiam alia accidentia, sed non immediate. Et concedo quod motus gravis deorsum est a generante, sed non immediate, sed est immediate a forma gravitatis. Et quia forma gravitatis est a generante, ideo dicitur quod motus est a generante. Unde propter hoc dicitur quod generans dat motum, quia generans grave dat unam formam gravi per quam formam grave potest causare motum in se ipso.

29 Ad aliud, cum dicitur quod in omni motu mobilis resistit motori, dicendum quod mobile resistere motori potest esse dupliciter, vel ratione sui vel ratione alterius. Qualiter autem mobile resistit motori per accidens ratione alterius, patet in exemplo: si aliquod movens pellat aliquod mobile, quod mobile non resistit motori, quousque perveniatur ad obstaculum, quod tunc resistit motori non ratione sui, sed ratione obstaculi.

30 Ad aliud, cum dicitur per Commentatorem nono Metaphysicae ‘nihil agit in se nec patitur a se’, dicendum concedendo quod nihil agit in se loquendo de actione proprie dicta quae est per abiectionem contrarii; nam talis actio est ratione contrarietatis et idemAconi.; ideo G non contrariatur sibi ipsi. Nec sequitur ‘nihil agit in se ipso, igitur nihil movet se’, sed est fallacia consequentis; nam movens est superius quam agens. Motores enim caelestes movent corpora caelestia et non agunt in illa.

31 Ad aliud argumentum dicendum, quando dicitur quod movens est in actu et motum in potentia, dicendum quod movens est in actu per suam formam et est in potentia ad terminum motus nec quod aliquis sit in actu sub una forma et tamen in potentia ad aliam ista non repugnant, sed quod aliquid sit in actu sub una forma et in potentia ante actum ad eandem, ista repugnant.

32 Ad confirmationem dicendum, quando dicitur quod motum est tale in potentia quale est movens in actu, dicendum quod istud est intelligendum in motu univoco. Secundum quod dicit Philosophus, motus univocus est, quando forma per quam movens movet est eiusdem speciei cum forma ad quam movet, sicut patet in actione calefaciendi: calidum agit per calorem et forma ad quam movet est calor, et ista actio est univoca, sed in actione univoca non est hoc verum nec motus gravis deorsum non est univocus, quia forma per quam est gravitas et forma ad quam est motus estAconi.; ad G ubi; nunc gravitas et ubi non sunt eiusdem speciei.

33 Ad aliud dicendum, quando dicitur omnis motus etc., dicendum quod auctor intelligit per ‘actionem’ actionem proprie dictam, quae fit per abiectionem contrarii, sed ibi extenditur actus ad obiectum? transmutationi, sed libro De geneneratione, ubi dicit Philosophus quod agens et patiens debent esse contraria, ibi accipit ‘agens’ et ‘patiens’ proprie, quae agunt per qualitates contrarias.

34 Ad aliud dicendum quod, etsi grave et leve moveant se totaliter et habent principium motus ad intra, ex hoc non sequitur quod motus eorum sit aeque velox spatium. Quae tamen sit causa quare motus naturalis intenditur in fine, videbitur postea, ubi de hoc specialiter quaeretur.

Lectio 8

1 ‘Si igitur omnia’B, , VIII, 4, 255b31. #G 519b In hoc capitulo vult Philosophus declarare quod illa quae moventur in loco reducuntur ad aliquod motum ex se ipso. Epilogat tamen circa praedeterminata in praecedenti capitulo dicens quod, si omnia quae moventur aut moventur naturaliter aut extra naturam aut per violentiam et illa quae moventur extra naturam moventur ab alio et illa quae moventur naturaliter aut moventur a se, ut animalia, aut sunt corpora simplicia et tam animalia quam corpora simplicia moventur ab alio, manifestum est quod omne quod movetur movetur ab alio. Commentator dicit hic quod ThemistiusAconi.; tale G dimisit declarationem Philosophi in septimo huius quod declaravit quod omne quod movetur movetur ab alio, quod contentus est hac declaratione posita hic et opinatus est illam declarationem esse magis certam quam illa quae ponitur in septimo, quod illa quae ponitur in septimo sit declaratio per signum, et haecAconi.; hoc G aestimatur esse inductioBAverr., In Phys., VIII, comm. 33, f. 372B. Sed Commentator dicit obviando Themistio quod inductio non sufficit in hoc, et maxime apud ponentes quod aliquid movet se, sicut Plato posuitBAverr., In Phys., VIII, comm. 33, f. 372B. Et Commentator dicitAconi.; debet G quod per hanc declarationem vult Philosophus dissolvere quaestionem de corporibus simplicibus. Illa enimAconi.; iam illa G apparent moveri per se, cum fuerint extra loca naturalia. Et ipse hic declarat quod moventur ex intrinseco et quod non moventur ex se nisi per accidens. Unde Philosophus dissolvit quaestionem incidentem de corporibus simplicibus, sed in septimo non dissolvit eamBAverr., In Phys., VIII, comm. 33, f. 372C.

2 ‘Hoc autem dupliciter’B, , VIII, 5, 256a4. Hic intendit probare quod omne motum in loco reducitur ad aliquod motum ex se et ita quod est devenire ad motorem immobilem et ad primum motorem. Sed intelligendum est quod primum movens potest accipi dupliciter, vel in genere vel simpliciter. Primum movens in genere mobilium est corpus caeleste, sed primum movens simpliciter est prima causa. Primum movens in genere non movetur ab alio, sed a se. Primum movens simpliciter est omnino immobile, quia nec movetur a se nec ab alio. Duo igitur facit Philosophus, quia primo probat quod est devenire ad aliquod motum quod non movetur ab alio, et secundo probat quod est devenire ad aliquid quod est omnino immobile, quod est primum movens simpliciter. Pro declaratione primi praemittit quaedam necessaria ad propositum suum et praemittit tria de ipsis moventibus. Primum est quod quoddam est movens propter se ipsum et quoddam propter alterum. Illud quod movetAconi.; movetur G propter se ipsum, movet non quia aliquid extrinsecum movet ipsum, sed propter se, sed illud quod movet propter alterum movet ex hoc quod ipsum movetur ex alio. Secundum est quod movens per alterum aut movet per unum aut per plura. Verbi gratia manus movet baculum et manus movet per unum, nam movet per hoc quod movetur ab homine, sed baculus movet lapidem per multa. Baculus enim movet lapidem per hoc quod movetur a manu et ab homine. Tertium est quod primum movens magis movet quam movens secundum, nam primum movens movet secundum et non e converso. Similiter secundum non movet sine primo, sed primum bene potest movere sine secundo, sicut patet: baculus non movet nisi secundum quod movetur ab homine, sed homo potest movere sine baculo. Commentator dicit hic quod primum movens est prius medio movente secundum naturam et secundum causam. Secundum naturam, quia si aufertur primum, aufertur medium, et cum fuerit primum, non sequitur quod sit medium, sed cum fuerit medium, sequitur quod fuerit primum necessarioBAverr., In Phys., VIII, comm. 33, f. 372H–I.

3 ‘Si igitur necesse’B, , VIII, 5, 256a13. Cum posuit quod omne quod movetur habet motorem et posuit secundo quod omnis motor aut movet, quia aliud movet ipsum, aut movet, quia ipsum movet, et posuit tertio quod #G 520a motor est duobus modis, scilicet motor primus et motor medius inter ipsum primum et motum, et posuit quarto quod primus motor naturaliter est prior medio, hic ex istis propositionibus vult concludere illud quod intendit, scilicet quod mota in loco reducuntur ad aliquod motum ex se, et est principium moventium quae moventur. Et, ut dicit Commentator, ipse facit duos syllogismos hypotheticos, unum divisivum et aliud continuumBAverr., In Phys., VIII, comm. 34, f. 373B–C; . Primus syllogismus est talis: omnis motor qui movet, aut movetur ex se aut a motore extrinseco. Si a motore extrinseco, iste motor extrinsecus aut movet ita quod non movetur, aut movet et movetur; sed impossibile ut movetur a motore extrinseco qui non movetur, nam illud quod movetur ab extrinseco impossibile est ut moveatur a motore qui non movetur, nisi per accidens, ut dicit CommentatorBAverr., In Phys., VIII, comm. 34, f. 373B. Igitur necesse est ut movetur a motore moto. Ille est primus syllogismus. Ex illo syllogismo habemus quod omne quod movetur ab alio necesse est ut movetur a motore moto. Deinde inducit alium syllogismum hypotheticum continuum. Et est: cum omne quod movetur ab alio movetur a motore moto, et cum postremum fuerit, sequitur ut primum sit, et non econtra, et si primum non fuerit, nec erit posterium nec medium, sequitur quod impossibile est ut media procedant in infinitum; igitur necesse est pervenire ad motum quod movetur a se et non ab alio extrinseco, et illud est primum moventium qui moventur. Vis huius totius rationis consistit in isto: omnis motor qui movetur aut movetur a motore extrinseco aut a se. Si a se, habetur propositum, quia tale erit primum movens de numero eorum quae moventur. Si moventur ab extrinseco, tamen illud extrinsecum moveatur; nam, ut dicit Commentator, omne quod movetur ab alio movetur a motore moto. Illud igitur extrinsecum movens aut movetur a se vel ab alio. Si a se, tunc habetur propositum. Si ab alio, tunc illud aliud motori quaerendum est de illo sicut prius. Et cum non sit procedere in infinitum, oportet tandum devenire ad aliquem motorem qui movetur ex se, et ille erit primus motor de numero moventium qui moventur.

4 Intelligendum quod Philosophus hic ostendit quod est devenire ad primum movens in genere, ut ad primum movens corporeum et tale movens neque movet nisi moveatur et ratio Philosophi est bona et propositio super quam fundatur ratio Philosophi est vera, scilicet quod omne quod moventur a motore extrinseco movetur a motore moto. Nam omnis motor extrinsecus est motor corporalis nam movens incorporeum est movens intrinsecum.

5 Intelligendum etiam, sicut Commentator videtur innuere, quod illud movetur a se quod movetur a corpore quod non distinguitur ab eo secundum situm. Unde quia anima animalis non habet situm distinctum ab ipso animali, ideo animal motum a sua anima debet moveri ex se.

6 ‘Amplius autem’B, , VIII, 5, 256a21. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod est devenire ad primum movens quod movetur ex se. Et primo praemittit ea in quo stat vis rationis, et dicit quod omne quod movetAconi.; movetur G aliquid, aut movet ipsum per se et sine instrumento aut cum instrumento. Aliud praemittit, quod instrumentum non movet sine eo quod movet instrumentum. Ex his concluditur, cum non sit procedere in infinitum, quod est devenire ad primum movens motum ex se. Nam si nullum movens moveretur ex se, sed quodlibet moveret ut instrumentum, esset processus in infinitum, ut si lapis movetur a baculo et baculus a manu et manus ab homine et non deveniretur ad aliquid motum ex se, esset procedere in infinitum. #G 520b Commentator dicit hic quod ista declaratio non differt a prima nisi in modo utendi propositionibus. Nam in prima declaratione posuit quod motor est duobus modis, scilicet primus et medius, et in hac declaratione loco huius posuit quod omne quod movetur aliquid, aut movet ipsum sine instrumento vel cum instrumentoBAverr., In Phys., VIII, comm. 35, f. 373L–M. In prima declaratione posuit quod motor medius non movetur sine movente primo, et hic loco illius propositionis posuit quod instrumentum non movet sine movente instrumentum. Et istae propositiones sunt eaedem in subiecto et diversae secundum modum. Et per Commentatorem cum fuerit coniunctum huic quod motor qui movet ista quod movetur aut ab extrinseco aut a principio in eo et est illud per quod movet motor, concluduntur duae conclusiones. Quarum prima est quod primus motor qui movetur movetur ex se; et secunda conclusio est quod motor primus non movetur omnino. Et ideo necesse est ut non sit corpus. Declaratio huius est: si sint hic moventia quae moventur ex aliis ex extrinseco, necesse est ut perveniant ad motorem qui movetur ex se aut ad motorem qui non movetur omnino, neque ex se neque ex alio, quod si non perveniat ad haec duo, tunc erunt instrumenta infinita, et cum fuerint instrumenta infinita, non erit ille motor qui utaturAconi.; quietatur G eis, quod est contra positum. Si igitur posuerimus in hac declaratione quod omnis motor qui movetur a motore ab extrinseco est instrumentum, concluditur ex hac declaratione vel demonstratione quod est necesse ut hoc sit motum ex se in loco, et tunc illa conclusio erit eadem cum conclusione praedictae demonstrationis. Et si posuerimus quod omnis motor qui movetur ex extrinseco aut ex principio in eo est instrumentum, concluditur hic esse primum motorem qui non movetur omnino, et illa conclusio est alia a prima ea quam concludit in prima demonstrationeBAverr., In Phys., VIII, comm. 35, f. 374A–C. Verumtamen, ut dicit Commentator, Philosophus intendit in hac declaratione concludere primam conclusionemBAverr., In Phys., VIII, comm. 35, f. 374G, scilicet quod est devenire ad aliquod motum ex se loco qualiter aliquid movetur cum instrumento et aliquid sine instrumento. Philosophus ponit exemplum de homine et vento. Homo etiam aliquando movet per baculum et aliquando sine et ventus aliquando movet mediante alio. Aliquando enim movet aliquid per hoc quod movet lapidem. Et Commentator dicit hic: ‘aliquis potest quaerere de vento utrum sitAconi.; sunt G de numero eorum quaeAconi.; qui G moventur ex alio aut de numero eorum quaeAconi.; qui G moventur naturaliter. Et similiter quaeretur de motu ferri ad magnetem, utrum ferrum movetur ex se in hoc motu vel ex alio’BAverr., In Phys., VIII, comm. 35, f. 374H. Et solvit dicens: manifestum est quod ventus est de numero eorum quae moventur naturaliter, cum non movetur nisi a generante ipsum. Et in hoc loco induxit exemplum large. Et similiter ferrum est de numero eorum quae naturaliter moventur, et non moventur a generante nisi per alterationem quam acquirit ab aere mediante magnete. Et quando complexio magnetis transmutatur non attrahit, sicut accidit, quando confricatur cum aliisAconi.; constringitur ab eis G, ut dicitur. Et hoc est manifestum in lapide qui non attrahit paleas, antequam calefiatBAverr., In Phys., VIII, comm. 35, f. 374H–L.

7 ‘Ad dicta autem sic intendentibus’B, , VIII, 5, 256b3. Postquam Philosophus declaravit quod est devenire ad primum movens in genere quod non movetur ab alio, sed ex se, hic intendit probare quod est devenire ad primum movens simpliciter quod nec movetur a se nec ab alio. Primo tamen declarat hanc propositionem quod non omne movens movetur et facit unam divisionem, quia si omne #G 521a movens moveretur, aut hoc esset per se aut per accidens, et destruit utrumque membrum et probat quod necesse est quod non omne movens movetur per accidens. Et stat vis rationis in isto: illud quod est per accidens potest non esse, sed si omne movens moveretur per accidens, possibile esset quod nullum movens sit. Si igitur movens non possit movere nisi ipsum movetur, sequitur quod possibile esset quod nullum movens moveretur, sed si nullum movens moveretur, igitur possibile esset quod nihil moveretur, sed hoc est impossibile, igitur etc. Ista ratio potest fieri de primo motore, igitur si necesse sit primum motorem movere per accidens, ad hoc quod movetur cum illud quod est per accidens potest non esse, possibile esset quod motor primus non movetur quod possibile est quod non moveat. Si non moveatur nisi movet positum. Cum igitur motus omnium entium sit a primo motore, possibile esset in aliqua hora nihil moveatur, sed hoc est impossibile.

8 ‘Et rationabiliter accidit’B, , VIII, 5, 256b13–14. Hic probat Philosophus eandem conclusionem per rationem conversivam, scilicet quod non est necesse quod omne movens moveatur. Et praemittit quoddam necessarium ad propositum dicens quod illa tria, movens, motum et illud per quod motor movet attribuuntur motui. Verbi gratia in animali motor est anima, illud per quod motor movet est musculus vel calor naturalis, motum autem est corpus. Et dicit propria uniuscuiusque illorum trium proprium est motor quod moveat, sed non est necesse quod moveatur. Nam est devenire ad aliquod motum quod non movet aut esset processus in infinitum, sed illud quod movet necesse est ut moveat et moveatur, nam illud per quod primus motor movet illud movet postremum motum et illud movetur quod tangit postremum motum et non potest ipsum tangere nisi maneat. Commentator dicit quod Philosophus dixit quod illud apparet in motis in loco, scilicet quod illud per quod motor movet movetur, nam illud per quod alterat primum alterans aestimatur in pluribus non alterari, sicut sol calefacit mediantibus corporibus caelestibus et non calefacit istaBAverr., In Phys., VIII, comm. 37, 376H. Istis visis, scilicet quod non est necesse motum movere et quod illud per quod motor movet illud movet et movetur, Philosophus facit rationem hoc modo: contingit invenire movens et motum simul et contra invenire motum quod non movet, igitur contingit invenire motum quod non movetur et per consequens non est necesse quod omne movens moveatur. Commentator dicit hic quod, quando aliquid fuerit compositum ex duobus oppositis quorumAconi.; aliorum G utrumque illorum exsistit per se et alterum istorum fuerit separatum a reliquo, necesse est etiam ut reliquum sit separatum, verbi gratia si terra et aqua sunt simul in mixto et contingit invenire aquam per se sine terra, ideo contingit invenire terram sine aquaBAverr., In Phys., VIII, comm. 37, f. 376L–M. Unde Commentator videtur intelligere quod, si aliquae duae substantiae per se exsistentes possunt inveniri simul et una possit inveniri per se separata ab alia, reliqua potest per se exsistere. Per hoc patet responsio ad illud argumentum: substantia et accidens possunt esse simul et substantia potest esse sine accidente, igitur accidens potest esse sine substantia. Patet quod non sequitur nisi accidens esset substantia quod solum habet intelligi in substantiis per se exsistentibus et adhuc non de quibuscumque substantiis, sed de substantiis in actu. Et per hoc patet quod non sequitur ‘materia et forma possunt esse simul et forma potest inveniri sine materia, igitur materia potest inveniri sine forma’. Patet quod non sequitur. Aliter potest dici quod, si aliqua duo possunt inveniri simul quorum utrumque dependet essentialiter ab #G 521b alio, si unum possit inveniri per se et reliquum potest inveniri per se, sicut patet de aqua et terra in mixto et de albedine et dulcedine quae inveniuntur simul in eodem subiecto et similiter si aliqua duo inveniantur simul quorum unum magis dependet a reliquo quam e converso, si illud quod magis dependet ab alio possit esse sine reliquo, sequitur quod illud quod minus dependet a reliquo potest esse sine reliquo. Sed non oportet, si illud quod minus dependet a reliquo possit per se esse, quod propter hoc illud quod magis dependet a reliquo possit per se esse. Et quia motum magis dependet a movente quam movens a moto, ideo ex hoc quod motum potest inveniri sine movente ita quod aliquid est motum et non movens, concludit Philosophus quod contingit invenire movens non motum et per hoc non sequitur ‘substantia et accidens possunt esse simul et substantia potest esse sine accidente, igitur accidens potest esse sine substantia’, sed bene sequitur ‘substantia et accidens possunt esse simul et accidens potest esse sine substantia, igitur substantia potest esse sine accidente’. Nam accidens magis dependet a substantia quam substantia ab accidente.

9 ‘At vero si non secundum accidens’B, , VIII, 5, 256b27–28. Ostenso quod non omne movens movetur per accidens, hic ostendit quod non omne movens movet per se. Et est haec ratio: si omne movens moveret per se, aut moveretur secundum eandem speciem motus secundum quam movet aut secundum aliam. Non secundum eandem, ut quod dealbans dealbetur et sanans sanetur, nec secundum aliam et aliam, ut quod transferens alteretur et alterans augmentetur. Non est dare primum, quia omnis movens movetur secundum eandem speciem motus secundum quam movet, quia sic omne sanans sanaretur et omne docens doceretur et omnis aedificans aedificaretur, quod falsum est et contra sensum. Oporteret autem sic quod docens aliquam conclusionem eandem addisceret et sic est dicere quod secundum aliam speciem motus et aliam sit movens et motum, nam cum species motus sint finitae, tandem oportet devenire ad eandem speciem motus secundum quam movet et ita vel oportet quod movens non movetur vel quod movetur secundum eandem speciem secundum quam movet, quod falsum est. Sed quia aliquis posset dicere quod possibile est quod reciprocentur sic quod transferens alteretur et alterans augmentetur et ita non oportet ut videtur quod movens movetur secundum eandem speciem secundum quam movet illa removet Philosophus dicens quod, si fiat talis reciprocatio, sequitur idem impossibile quod prius, scilicet quod movens movetur secundum eandem speciem motus secundum quam movet ita quod transferens transfertur et alterans alteratur et differt solum in hoc quod prima positio ponit quod res alterat, quando alteratur sine medio, sed ex hac positione sequitur quod cum medio et est idem impossibile sive aliquis movet aliquid secundum quod movetur cum medio vel sine medio. Commentator probat, scilicet quod, si fiat talis reciprocatio, oportet quod movens moveatur eadem specie motus secundum quam movet, nam moventia secundum hunc modum necesse est ut reducantur ad primum movens, quod est causa quare ipsum movet. Unde omne movens moveturAconi.; movet ma G a motore qui est ante ipsum. Cum igitur primum movens magis moveat quam secundum, sequitur quod, si primum movens moveatur, quia ipsum movet, ita motu quo movet, nam, si primum movens moveatur, aut movetur a se aut a posteriori movente. Si movetur a se, sequitur quod movetur eodem motu, quia quocumque motu movet posterius, eodem motu movet prius, et ita sequitur quod movens movetur secundum eandem speciem motus secundum quam movetur.

10 ‘Non ergo #G 522a necesse est’B, , VIII, 5, 257a25. Hic concludit conclusionem quam intendit et est quod primum motum vel movetur a se vel a motore qui non movetur. Nam omnes conveniunt in hoc quod illud quod movetur a se est dignius ut sit primum principium quam illud quod movetur ab alio et sive moveatur a se vel a motore qui non movetur. Nam si movetur a se, dividitur in duas partes, quarum una pars est movens et alia mota, et quaerendum est de parte movente aut movetur aut non. Si non, habetur propositum quod est devenire ad aliquod movens non motum. Si moveatur, aut a se aut ab alio. Non ab alio, certum est. Si a se, igitur dividitur in duas partes, quarum una est movens et alia mota, et arguendum est ut prius, et ita vel erit processus in infinitum vel erit devenire ad movens non motum.

Quaestio 5

1 Quaeritur utrum caelum movetur ex se.

2 Et quod non, probo, quia omne motum ex se habet materiam et formam, ut vult Philosophus in illo octavo; sed caelum non componitur ex materia et forma; igitur caelum non movetur ex se. Probatio minoris patet per Philosophum octavo Metaphysicae, ubi vult quod quicumque sunt intransmutabilia secundum substantiam non habent materiam; sed caelum ex quo est aeternum est intransmutabile secundum substantiam; igitur etc. Illud confirmatur: nam per Philosophum secundo De generatione dicit quod materia est quod recipit esse et non esse; sed caelum non potest non esse; igitur caelum non habet materiam.

3 Item quod movetur ex se, potest quiescere ex se, ut vult Philosophus in illo octavo. Similiter illud quod movetur ex se potest se movere ad omnem differentiam positionis, ut patet per Philosophum hic; sed caelum non potest quiescere ex se, nam ut vult Commentator secundo Caeli et mundi et nono Metaphysicae non est timendum quod caelum stet aliquando. Nec etiam potest caelum movere se ad omnem differentiam positionis. Igitur caelum non movetur ex se.

4 Item illud quod movetur ab aliquo extrinseco non movetur ex se, quia illud quod movetur ex se movetur a principio intrinseco, sed caelum movetur ab extrinseco ut ab intelligentia separata, igitur non movetur se se.

5 Item secundum Philosophum septimo huius et in illo octavo omne quod movetur movetur ab alio.

6 Item nullum simplex movet se; sed caelum est corpus simplex, ut patet per Commentatorem octavo Metaphysicae et in De substantia orbis; igitur caelum non movet se.

7 Nihil movet se nisi animatum, ut patet per Philosophum isto octavo; sed caelum non est animatum; igitur etc. Quod caelum non sit animatum patet, quia si sit animatum, aut anima vegetativa tantum aut anima sensitiva aut anima intellectiva. Non anima vegetativa tantum, quia sic esset planta, nec anima sensitiva, quia sic haberet sensus, nec anima intellectiva, quia ex quo anima intellectiva sit perfectissima est principium plurium operationum, igitur praesupponit in corpore cuius est perfectio plura organa, sed caelum non habet diversa organa, igitur non habet animam intellectivam.

8 Item ad hoc quod aliquid movetur, oportet virtutem motoris vincere super virtutes mobiles et sic oportet istas virtutes movens et mobilis esse inaequales, sed virtutes caeli non sunt inaequales virtutibus caeli nulla sunt inaequalia sibi ipsis nec potest idem vincere supra se, igitur caelum non potest movere se.

9 Ad oppositum videtur hic esse Philosophus. Et Commentator hic et in De substantia orbis vult quod caelum movet se.

10 Ad quaestionem dicendum quod per ‘caelum’ possumus intelligere duo, #G 522b vel aggregatum ex motore et mobili vel ipsum motum tantum, scilicet corpus caeleste. Accipiendo ‘caelum’ pro ipso mobili tantum, ut pro corpore caelesti circumscripto motore, sic dicendum quod caelum non movetur ex se, quia nulla pars illius corporis movet aliam nec est uniforme in suis partibus et non est maior ratio quare una pars movet aliam quam econtra. Sed accipiendo ‘caelum’ pro toto aggregato ex motore et mobili, sic est dicendum quod caelum movetur ex se. Nam caelum ita est divisibile per se in per se movens et per se motum et tale dicitur movere se, quia habet duas partes quarum una est movens et reliqua mota. Similiter dicitur movere, quia movetur ab aliquo quod non distinguitur ab eo secundum locum, ut patet ex illo octavo. Sed caelum est huiusmodi, quia movetur ab intellectiva, quae non habet proprie locum.

11 Intelligendum etiam quod caelum magis movetur a se quam animal vel aliquid hic inferius. Nam motus caeli est principium et causa aliorum motuum, sed motus animalis non est causa aliorum. Similiter illud proprie movetur ex se cuius motus non innititur alii motui nec aliquando corpori mobili, sed solum innititur motui proprio [] propter hoc licet animalia moventur a principio intrinseco, tamen quia huiusmodi principium non est sufficiens ad causandum talem motum sine motore extrinseco, ut sine corpore caelesti, sed motus caeli est sufficiens ad causandum motum caeli absque quocumque alio motore, ideo caelum propriissime dicitur moveri ex se, quia movetur sufficienter a principio intrinseco.

12 Ad primum argumentum dicendum quod transmutatio fecit scire materiam, ut patet ex octavo Metaphysicaetransmutatio fecit scire materiamBAverr., In Metaph., VIII, comm. 12, f. 220G. Ideo secundum quod sunt diversa genera transmutationum secundum hoc sunt et habet materiam, igitur caelum solum est transmutabile motu locali, ideo solum habet materiam quae est in potentia ad ubi, alia generabilia et corruptibilia habent materiam quae est in potentia ad esse. Unde concedo quod caelum est compositum ex materia et forma quae est in potentia ad ubi, sed ex hoc non sequitur quod caelum est corruptibile nec est hoc verum ‘omne habens materiam est corruptibile’, sed haec est vera ‘omne habens materiam quae est in potentia ad esse est corruptibile’.

13 Ad confirmationem patet. Nam materia quae est in potentia ad esse est illa qua res potest esse et non esse.

14 Ad aliud dicendum quod illud quod movetur ex se motu voluntario et est aptum natum quiescere, illud potest quiescere ex se et sic habet illa propositio intelligi ‘quod movetur ex se, potest quiescere’. Nunc autem caelum non est aptum natum quiescere.

15 Ad aliud dicendum quod accipiendo ‘caelum’ pro aggregato ex motore et moto, isto modo non est verum quod caelum movetur ab extrinseco, ut ab alia parte eius, sed illa movetur ab intrinseco.

16 Ad aliud dicendum quod caelum movetur ab alio ut a parte sua quae est per se eius alia a toto, igitur bene stant simul quod caelum movetur a se et non ab alio et non movetur a se nisi quia movetur a sua parte quae est alia a toto.

17 Ad aliud quod accipiendo ‘caelum’ pro toto aggregato, sic non est simplex, sed corpus caeli circumscripto motore est simplex.

18 Ad aliud concedo quod caelum est animatum anima intellectiva, anima tamen caeli non coniungitur caelo, sicut anima nostra coniungitur nobis, nam anima caeli coniungitur secundum operationem tantum, sed anima coniungitur nobis secundum esse, et quia anima caeli non coniungitur secundum esse, non oportet #G 523a quod caelum habeat organa diversa.

19 Ad aliud dicendum quod aliquid dicitur dupliciter, vel per se ipsum vel per partem eius eodem modo dicitur aliquid motum per se vel secundum partem. Unde caelum dicitur esse motor et intelligentia dicitur esse motor, sed intelligentia est per se motor et primo et caelum non est motor nisi secundum partem. Similiter corpus caeli dicitur esse motum et aggregatum ex corpore caeli et motore dicitur esse motum. Dico tunc quod oportet quod omnis motor habeat victoriam? supra quodcumque mobile, sed illud quod est motor per se et primo debet habere victoriam supra illud quod est motum per se et primo et concedo quod motor caeli habet victoriam super corpus caeli, nam motor est maioris virtutis in movendo quam corpus caeli in resistendo.

Lectio 9

1 ‘Quare hoc considerandum est accipientibusAconi.; in accidentibus GB, , VIII, 5, 257a31–32. Cum declaravit quod omne motum in loco reducitur ad aliquem motorem motum ex se et illud quod sequitur ex hoc in motis postremis partibus sequitur similiter in motis primis universalibus sive fuerit unum sive plura et declaravit? quod necesse est ut motor per quantum motor ex se primum non moveatur omnino neque essentialiter neque accidentaliter et declaravit? quod illud impossibile est ut moveat et moveatur eodem modo, hic vult perscrutari de moto ex se secundum quod est motum ex se et quomodo movetur et a quo movetur et intendebat hoc quoniam videbitur Platoni quod motum ex se componitur ex motore et moto quae movet se. Unde Philosophus hic vult perscrutari secundum quantum modum aliquid movetur ex se et ex hoc vult pervenire ad motorem omnino immobilem. In investigando secundum quantum modum aliquid movetur ex se ostendit Philosophus de quo mobili intendit et dicit quod intendit de mobili continuo quod est divisibile in semper divisibilia. Intelligendum quod aliquid moveri ex se potest intelligi quattuor modis, vel ratione totius ita quod totum moveat totum vel ratione partis et hoc dupliciter, vel quod totum dicatur movere se ipsum ratione partis, quia aliqua vel aliquae partes moventur se ipsas vel quod totum dicatur movere se, quia una pars movet aliam et hoc potest intelligi dupliciter vel oportet utraque pars movet aliam partem ita quod reciproce una pars movetur ab alia et e converso, vel sic quia una pars movet aliam ita quod una pars est movens et alia mota solum. Tria prima membra sunt falsa et solum ultimum membrum est verum. Solum enim propter hoc dicitur aliquid movere se secundum quod loquimur in proposito, quia una pars movet aliam ita quod una est movens solum et alia mota. Ideo Philosophus improbat membra falsa et primo probat quod nihil movet se ita quod movet totum et hoc dupliciter. Primo sic: si aliquis moveret se, quia totum movet totum, sequitur quod secundum eandem speciem motus ille moveret, sed hoc est falsum, quia sic transferens transfertur et alterans alteratur et docens doceretur.

2 ‘Amplius determinatum’B, , VIII, 5, 257b6. Secunda ratio est haec: mobile est tale in potentia quale est movens in actu. Mobile enim est in potentia, ut patet per definitionem motus motus igitur est actus entis etc. Si igitur aliquid moveret se, quia totum movet totum, sequetur quod aliquid esset in potentia in actu tale quale ipsum est in actu, nam ex eo quod est motum est #G 523b in potentia ante actum et ex hoc quod est movens est in actu, igitur idem esset in actu calidum et in potentia ante actum calidum, sed quod est in potentia ante actum calidum est non calidum, igitur idem est calidum et non calidum. Commentator dicit hic quod non est possibile quod idem moveat et moveatur nisi in moventibus quae sunt corpora vel virtutes in corporibusBAverr., In Phys., VIII, comm. 40, f. 380D.

3 Intelligendum est etiam secundum Philosophum et Commentatorem quod impossibile est quod aliquid moveat secundum quod moveatur in motis etAconi.; a G moventibus qui dicuntur univoceBAverr., In Phys., VIII, comm. 40, f. 380D. Et ex isto apparet quod Philosophus solum intendit hic probare quia totum quod movet de motu univoco totum ubi est motus univocus. Motus autem univocus, quando forma quae est principium activum motus est eiusdem speciei cum forma ad quam est motus. Isto modo calefactio causata a calido est motus univocus, quia talis calefactio est a calore et ad calorem. Sed motus localis gravium et levium non est univocus, quia talis motus est a gravitate et est ad ubi et gravitas et ubi non sunt eiusdem speciei. Et ideo cum dictis Philosophi hic bene stat quod gravia et levia movent se. Tamen si moveant se motu locali tantum non agunt in se proprie loquendo. Nam passum dicitur esse tale in potentia, quale est agens actu loquendo de actione et passione proprie.

4 ‘Quod autem non contingat’B, , VIII, 5, 275b13–14. Hic concludit Philosophus quod ex hoc quod impossibile movens ex se movere se sic quod totum moveat totum, et quod necesse est ut motus ex se sit compositum ex motore quae non movetur et ex moto, quoniam si motor in eo fuerit motum, tunc ipsum erit primum motum ex se et revertitur quaestio utrum motor in isto motore sit motum aut est motor qui non moveturBAverr., In Phys., VIII, comm. 41, f. 380L–M. Et dicit Commentator quod manifestum est quod motor a quo movetur motum per se non est corpus, quoniam si esset corpus, non moveret nisi moveretur. Si igitur Aristoteles fuerit contentus in hac declaratione deAconi.; et G dispositione moti ex se, esset sufficiens in hoc quod intendit, sed quia aliquis potest defendere Platonem dicendo, quidAconi.; ubi G prohibet quod utraque pars moti ex se moveat reliquam ita quod motus sit reciprocatus in seBAverr., In Phys., VIII, comm. 41, f. 380M–381A, ideo Philosophus destruit hoc membrum et probat quod non contingit aliquid movere se ipsum ita quod utraque pars movet reliquam et hoc probat per tres rationes. Prima est ista: si utraque pars movet reliquam, non magis est una pars movens quam alia, igitur non est ibi primum movens, cum de ratione primi moventis sit quod plus moveat et si non sit primum movens non erit motus, hoc est sic arguere in omni motu requiritur primum movens, sed si utraque pars moveat reliquam, non est ibi primum movens, quia neutra pars magis movet quam reliqua, igitur etc.

5 ‘Amplius non necesse’B, , VIII, 5, 257b20. Hic ponitur secunda ratio. Quae est quod in movente se pars movens non movetur nisi per accidens, quia movens pars non movetur nisi a se et per consequens non movetur nisi per accidens, sed quod est per accidens potest non esse, igitur pars movens non moveri potest, igitur aliqua pars potest movere absque hoc quod movetur.

6 Intelligendum quod in movente ex se sequitur pars mota non movet partem moventem nisi inquantum movetur ab illa, et ideo pars movens movet se, sed nihil movetur a se nisi per accidens et ideo in movente pars movens non movetur nisi per accidens. Verumtamen non in omni quod movetur ex se pars movens movet se #G 524a ipsam per accidens, ut patet in motu caeli, ubi pars movens nec movetur a se nec per accidens. Si tamen pars movens moveatur, oportet quod moveatur a se et ita quod movetur per accidens.

7 ‘Amplius non necesse’B, , VIII, 5, 257b23. Hic patet tertia ratio quae est quod aliquis motus est aeternus. Si igitur motor in isto motu movetur, oportet quod revertitur et movetur a se eodem motu quo movet et tunc oportet quod calefaciens calefaciat se, quod est impossibile, ideo necesse est ut, si motus sit semper, ut sit primus motor qui non movetur.

8 ‘At vero neque’B, , VIII, 5, 257b26–27. Hic improbat tertium sensum falsum, scilicet quod dicatur aliquid movere se ipsum eo quod aliqua pars eius movet se ipsam vel eo quod plures partes movent se ipsas. Et haec est ratio: si totum moveat se ex hoc quod aliqua pars movet se et hoc erit quia ipsa pars tota movet se ipsam totam vel quia illa pars est divisibilis in plures partes quarum una movet aliam. Si detur quod una pars movet se ipsam, sequitur quod una pars eius movet aliam. Tunc illud totum non movet se totum per se et primo, sed solum ratione partis, nam tunc illa pars quae dividitur in duas partes quarum una pars movet aliam movet se per se et primo et non illud totum cuius est pars.

9 Aliud membrum improbat Philosophus dupliciter, scilicet quod aliquid moveat se, quia una pars eius movet se totam primo sic: si tota illa pars moveat se totam, hoc erit per accidens, sed quod est per accidens, potest non esse, igitur possibile est in movente se ipsum quod pars movens non moveat se ipsam. Unde si pars movens moveat se per accidens et quod est per accidens non reperitur universalius in omnibus, sequitur quod est devenire ad aliquod movens se ipsum cuius pars movens erit immobilis. Secundo improbatur illud sic: illa pars quae secundum se totam movet se oportet quod sit divisibilis et oportet quod una pars eius sit movens et alia mota. Igitur ista pars simul movetur ad duobus moventibus et aeque immediate, quod est inconveniens. Unde breviter est haec ratio: si aliquod totum dicatur movere se ipsum, quia aliqua pars eius movet se ipsam, vocetur illa pars AB. Si AB moveat se ipsam ita quod tota moveat totam, vel hoc erit per se vel per accidens. Si per accidens et illud quod est per accidens convenit non esse, erit devenire ad aliquod movens se ipsam cuius pars movens erit immobilis. Si illa pars moveat se per se, cum omne movens se ipsum per se dividitur in duo quorum unum est per se movens et aliud motum per se, AB quod movet se totum erit divisibile in A quod est per se movens et B quod est per se motum. Igitur A et B movebuntur a duobus moventibus secundum eundem motum et aeque immediate, scilicet a se ipso toto et a parte eius, scilicet quod ab A quae dicitur pars movens.

10 Commentator dicit quod Philosophus habet probare hic quod motum ex se componitur ex motore qui non movetur et ex moto, non ex moto et motore qui innatus est movere se, ut Plato dicebatBAverr., In Phys., VIII, comm. 42, f. 382H–I. Et dicit quod expositores, scilicet Alexander et Themistius, inducunt demonstrationem super hoc alio modo, aestimando ipsam esse breviorem et certiorem demonstratione Aristotelis. Dicunt enim quod motum ex se non potest evadere a quinque partibus contradicentibus, scilicet ut dividitur in duas partes, scilicet motorem non motum et rem motam, aut ut totum moveat totum, aut ut utraque pars moveat utramque partem, aut ut pars moveat totum, aut ut totum moveat partem. #G 524b Et ducunt ad inconveniens in omnibus eis eadem via. Et est quod motor est ipsum motum. Dicunt enim quod, si totum movet totum, erit movens idem cum moto, quod est impossibile. Et si pars moveat totum, tunc eadem pars erit in eoAconi.; ea G motum et motor. Similiter si utraque pars moveat utramque partem, tunc utraque pars movebit se; non enim est differentia in hoc quod aliquid moveat se cumAconi.; a G medio vel sine medio. Et similiter dicunt quod, si totum moverit partem, sequitur ut totum moveat seBAverr., In Phys., VIII, comm. 42, f. 382I–M . Sed Commentator dicit quod hoc totum est error et deceptioBAverr., In Phys., VIII, comm. 42, f. 381M. Et dicit quod Aristoteles incepit destruere illa membra ad confirmandum suam demonstrationem, quia aliquis potest aestimare quod motum ex se movetur aliquo illorum modorumBAverr., In Phys., VIII, comm. 42, f. 382A–B. Et ideoAconi.; non G arguit per locum a divisione, destruendo illa membra quattuor et ponendo quintum, et ideo induxit in unoquoque illorum conclusionem quam induxit in prima demonstratione. Et si demonstratio eius esset fundata super modum contradictionis, non induceret conclusionem nisi semel.

11 ‘Quoniam autem movet aliquid’B, , VIII, 5, 258a5. Destructis membris falsis secundum quae aliquid dicitur movere se ipsum, his exsequitur de quarto membro vero, quod est quod aliquid movet se ex se quod aliquid dividitur in duas partes quarum una movet aliam et vult quadrupliciter probare quod omne motum primo et essentialiter componitur ex duobus partibus tantum quarum una movet tantum et alia movetur. Nec est necesse quod pars mota moveat aliam partem. In quodam tamen motu ex se movens movet aliam partem ut in his quae non sunt prima mota ex se et in quodam pars mota movet aliam partem, ut in his quae sunt prima mota ex se. Ratio per quam probat quod primum motum ex se componitur ex duabus partibus tantum quarum una pars est movens tantum et reliqua mota est ista: nam si componerentur ex pluribus partibus, sint istae partes A, B, C, ita quod A moveat B et B C. Si illud motum componitur ex istis tribus partibus, ex quo A movet B, ablato C adhuc A movet B; igitur totum compositum ex A, B, C non fuit primum motum ex se, ex quo aliqua parte ablata residuum movet se. Haec igitur est conclusio quod primum motum ex se componitur ex duabus partibus tantum quarum una est movens et alia mota. Nec potest constare ex pluribus partibus quam ex duabus, ut ex tribus vel quattuor, nam si toti quod constat ex tribus punctis vel pluribus competeret movere se ipsum primo, amota tertia parte vel amotis aliis partibus non competeret residuo movere se primo, quia si removetur ab eo aliquid cui competit primo removetur a quolibet alio. Sed si A moveat B et B C et C D, amoto B residuum movet se, ut si anima movet corpus et corpus baculum et baculus lapidem, si auferatur baculus et lapis, adhuc anima movet et compositum ex anima et corpore movet se ipsum.

12 Sed dubitatur quod Philosophus septimo Physicorum dicit quod nullum totum movet se ipsum primo et hic dicitur quod totum movet se primo et sic videtur quod dicta Philosophi repugnant. Ad istud dicendum quod in movente se ipsum est tria considerare, scilicet motum activum et motum passive et illam reciprocationem. Cum enim dicimus animal movere se ipsum, tria dicimus, scilicet animal movere et animal movere et recipere, videlicet moveri a se ipso. Quod igitur #G 525a aliquid movet se primo potest intelligi tripliciter, vel secundum quod ‘primo’ refertur ad motum active vel secundum quod refertur ad motum passive vel secundum quod refertur ad ipsam reciprocationem. Primis duobus modis est falsum dicere quod animal movet se ipsum primo, quia animal non est movens primum ita quod motio activa primo attribuitur animali. Nam animal non movet nisi ratione animae et ideo motio activa non attribuitur animali primo. Nec est animal primo motum ita quod motio passiva insit primo animali, nam sicut animal non movet nisi ratione animae, ita non movetur nisi ratione corporis. Sed si li ‘primo’ refertur ad ipsam reciprocationem, sic est verum quod animal movet se ipsum primo. Nam animal movet se non ex hoc quod aliquid aliud movet, immo posse movere se primo competit animali, quamvis etiam nec movere nec moveri competit animali. Per hoc patet ad argumentum quod in septimo Physicorum vocatur aliquid moveri a se primo secundum quod li ‘primo’ refertur ad ipsum motum, sed hic conceditur aliquid moveri a se primo secundum quod li ‘primo’ refertur ad ipsam reciprocationem in tali motu.

13 ‘Dubitationem autem habet’B, , VIII, 5, 258a27–28. Hic Philosophus movet unam dubitationem. Quae est illa quia dictum est quod illud quod movetur a se primo componitur ex duabus partibus tantum et illud non videtur esse verum, quia si illud movens est continuum et etiam motum remota etiam aliqua parte moventisAconi.; motis G vel moti residuum potest movere se. Nam cum continuum sit divisibile in infinitum, remota una parte moventis vel moti reliqua potest movere vel moveri.

14 ‘Aut potentia’B, , VIII, 5, 258a32. Hic solvit illam dubitationem et dicit quod, si utrumque est continuum, nihil prohibet utrumque esse divisibile in infinitum in potentia, non in actu. Et Commentator dicit hic quod, si dividitur in infinitum, divisio perveniret ad hoc quod eorum natura corrumpitur, verbi gratia quod, si primum motum ex se fiat iste ignis demonstratus, a quo si auferimus unam partem et postea aliam, perveniemus ad talem quantitatem, quaeAconi.; quod G si dividitur, ignis corrumpitur, cum minima quantitate ignis sit terminata. Et similiter est de animali anuloso, ex quo, si divisa fuerit aliqua pars, remanebit residuum non motum ex se. Et cum illa divisio non procedit in infinitum, manifestum est hoc esse primum motorem et primum motum ex se. Et tale posuit pro principio in principio septimi, ad declarandum quod omne motum habet motorem. Haec CommentatorBAverr., In Phys., VIII, comm. 44, f. 384K–L. Unde Philosophus, quando dicit quod primum motum dividitur in duas partes tantum, per ‘primum motum’ intelligit motum in quo potest salvari actio debita speciei cuiuslibet moventis. Et huic consonat expositio Commentatoris. Dicit enim septimo Physicorum commento secundo quod primum movens in igne est minima pars quae potest esse ignis in actuBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307I. Et dicit hic quod, si auferimus unam partem ab igne et postea aliam, perveniemus ad talem quantitatem, quemAconi.; quod G si dividitur, corrumpitur ignem, cum minima quantitate ignis sit determinataBAverr., In Phys., VIII, comm. 44, f. 384K. Et ex hoc patetAconi.; potest G quod, si removetur aliquid a primo moto, non remanebit residuum in actu in eadem dispositione in qua prius fuit, nec est invenire in residuo partem quae praefuit possit movere et partem quae posset moveri. Et huic consonat quod Philosophus dicit quod mobile est divisibile in infinitum in potentia, non in actu, nam ex parte materiae et quantitatis est motum divisibile in infinitum et ideo motum est divisibile in infinitum in potentia, et hoc quantum est ex parte materiae, sed non est divisibile in infinitum ex #G 525b parte formae, quia ratione formae est dare minimum in quo salvatur natura speciei et quia forma et actus sunt idem, ideo dicitur quod continuum non est divisibile in infinitum in actu. Unde breviter: licet ex parte materiae et ex parte principii potentialis vadat divisio in infinitum, nec ex parte tamen actus nec ex parte formae vadit divisio in infinitum. Et sic patet qualiter debet intelligi quod continuum est divisibile in infinitum in potentia et non in actu. Ex praedictis concluditur quod est devenire ad motorem qui non movetur nec aliquid movetur ex se, quia una pars movet aliam. Pars igitur moventis aut movetur aut non. Si detur quod non movetur, habetur propositum. Si detur quod movetur, aut igitur ab intrinseco aut ab extrinseco. Non est dicere quod ab extrinseco, quia ex quo totum movetur abAconi.; animal G intrinseco pars movens non movetur ab extrinseco. Nec est dare quod movetur ab intrinseco, quia sic aut movetur a se aut ab alia parte. Non est dare quod movetur ab alia parte, quia sic utraque primi moti ex se moveat aliam reciproce, quod est improbatum prius. Nec movetur a se, quia sic divideretur in duas partes quarum una est movens et alia mota et quaerendum est de parte movente aut movetur aut non. Si non, habetur propositum. Si sic, quaerendum est aut ab intrinseco aut ab extrinseco, sicut prius, et esset processus in infinitum. Aut igitur est procedere in infinitum aut est devenire ad motorem immobilem.

Lectio 10

1 ‘Quoniam autem semper oportet esse’B, , VIII, 6, 258b10. Ostenso quod est devenire ad motorem primum immobilem, hic vult probare quod primus motus est perpetuus et vult probare tria. Primum est quod primus motus est perpetuus, secundum est quod est unus, et tertium est quod est in mobile per se vel per accidens. Quod primus motus sit perpetuus probatur primo per hoc quod motus est aeternus. Probatur enim in principio illius tractatus quod numquam motus deficit nec in praeterito nec in futuro. Ex quo sequitur quod primum motum ad quod reducitur omnis motus ex se in loco sit aeternum, et si non esset possibile esset motum deficere et aliqua hora cum ipsum sit causa illius. Unde probatio consistit in hoc quod primus motus est aeternus, ut probatum est; igitur primus motus est aeternus ita quod nec est generabilis nec corruptibilis. Unde si motus sit aeternus, oportet quod sit motor qui nec est transmutabilis essentialiter nec accidentaliter, quia si ita esset, esset motor prior isto.

2 ‘Cum igitur unum sive plura’B, , VIII, 6, 258b11. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod est devenire ad motorem perpetuum et intransmutabilem ita quod nec accidat ei generatio neque corruptio nec alteratio nec augmentatio nec diminutio nec motus localis. Utrum tamen sit unus solus motor talis, scilicet perpetuus, aut plures sint tales omnino immobiles, non pertinet ad hunc locum. Sive tamen aliquod indivisibile aliquando habebit esse et aliquando non esse, hoc erit sine eius generatione et corruptione; indivisibile enim non generatur neque corrumpitur nisi per generationem alterius. Ideo probans quod aliquis motor est aeternus est illa: generatio et corruptio sunt perpetuae (semper enim quaedam res generatur et quaedam corrumpitur); sed continuitas ipsius generationis et corruptionis non potest causari ab istis generabilibus et corruptibilibus immediate nec secundum quod immediate causatur a motore immobili; igitur oportet dare aliquod #G 526a movens se nec generabile nec corruptibile, ut corpus caeleste quod aliter et aliter se habeant respectu generabilium et corruptibilium, per cuius motum perpetuum causaretur perpetuitasAconi.; proprietas G generationis et corruptionis. Nunc si aliquod movens se sit perpetuum, oportet quod motor eius sit perpetuus et quod oportet dare aliquod motum ex se; certum quae est causa quare quaedam res semper generantur et quaedam corrumpuntur. Patet nam nullum generabile nec corruptibile nec etiam omnia possunt esse causa rei perpetuae continuae.

3 Sed aliquis potest dicere quod quaedam generabilia et corruptibilia sunt causae quorundam. Verbi gratia homo quod generatur ab homine et equus ab equo, et ita videtur quod non oportet semper ponere motum aeternum quod sit causa perpetuitatis generationis. Ad illud concludit dicit quod impossibile quod illa dispositio perpetua sit in eis propter unumquodque eorum. Unumquodque enim eorum est corruptibile. Nec est etiam possibile ut illa dispositio perpetua sit in eis ex se ipsis, ut scilicet quaedam sint causae quorundam essentialiter. Causae enim quae sunt essentialiter necessario sunt finitae et insimul, et ista non sunt talia. Quod autem res sint perpetuae generationis et corruptionis, manifestum est per hoc quod declaratum est quod est primus motus aeternus qui continet totum. Et hoc etiam apparet ex se, quoniam si esset possibile ut homo generatur ex non semine hominis, tunc de necessitate ille homo diceretur homo aequivoce cum illo homine, quoniam quando materia fuerit diversa, diversificatur et forma, et si non, tunc non essent hic materiae propriaeAconi.; perpetuae G et formae propriaeAconi.; perpetuae G et tunc quodlibet generatur ex quolibet et in quolibet. Et tunc universaliter materiae essent otiosae et superfluae, quoniam si esset possibile ut homo generatur a terra, tunc aut esset necessarium aut in maiori parte aut in minori parte. Et si esset necessarium, tunc homo non generatur ab homine omnino. Et si esset in maiori parte, tunc homo generatur ab homine in minori parte. Et si esset in minori parte, scilicet casu, tunc eadem species invenitur natura et casu, et quod fit casu, semper est oppositum ei quod fit natura. Et etiam, si ita esset, tunc comparatio et respectus causarum ad causata non esset et sic aufertur natura necessarii. Et etiam declaratum est quod illud quod fit a casu fit a causis inventis propter aliquam causam naturalem et in maiori parte, quando impeditur ab inveniendo causatum ab eis, quod non est innatum fieri ab eis. Et cum ita sit, necesse est ut homo generaretur a casu, quia generatur a causis quae fiunt propter aliam speciem et impediebantur a generatione illius speciei, et ideo causae eius quae sunt casu non sunt terminataeAconi.; etiam istae G. Et cum ita sit, esset possibile quod homo generaretur ex semine asini et universaliter ex materiisAconi.; om. G infinitis, et ideo nulla species invenitur casu; sed illa quae inveniuntur casu sunt montrat non naturalia. Et hoc totum manifestum est per se, sed diximus ista contra negantes hoc esse manifestum per se, et sicut Avicenna dicit quod possibile est hominem generari a terra, sed convenientius in matrice, et iste sermo ab homine qui dat seAconi.; esse G scientiae est valde fatuusBAverr., In Phys., VIII, comm. 46, f. 387D–H. Haec Commentator.

4 Sed aliquis posset dicere quod non apparet ex hoc quod generatio sit perpetua nisi in praeterito. Quia enim homo non generatur nisi ab homine, patet quod generatio est in praeterito perpetua; sed ex hoc non sequitur quod est perpetua in futuro. Et demonstratio Aristotelis non complebitur nisi ponitur #G 526b quod generatio hominis sit perpetua in praeterito et in futuro. Ad illud respondet Commentator quod, cum determinatum est quod impossibile est ut res deficiant in praeterito infinito, declarabitur quod impossibile est ut deficiant in futuro, quoniam si deficerent in futuro, deficerent in praeterito infinito, quoniam illud in quo est potentia infinita non est determinatum magis ad unum tempus quam ad aliud, et si deficerent in praeterito, non essent nunc; igitur impossibile est ut deficiant omninoBAverr., In Phys., VIII, comm. 46, f. 387I.

5 Postea movet Commentator unam quaestionem. Quae est illa: cum declaratum sit quod ista generabilia et corruptibilia numquam deficiunt secundum genus, qualiter indigent motore et moto qui non deficiunt secundum individuum? Et si indigent hoc de necessitate, quomodo?BAverr., In Phys., VIII, comm. 46, f. 387I–K Ad illud respondet Commentator quod indigent motore extrinseco non solum ut largitur eis perpetuitatemAconi.; proprietatem G, sed etiam ut largitur eis esse, quia si illa non haberent causam primam in motu, tunc non essent, et si essent, esset possibile ut deficerent, quoniam quaedam eorum essent causae quorundam per accidens, et quod est per accidens, non est semper nec necessarium. Sed quomodo indigent motore extrinseco qui semper movetur? Ad illud dicamus quod mota non generabilia manifestum est quod indigent apud generationem moto ex se. Generatio enim in ipsis non est ex se ipsis, scilicet quod est, quia quaedam non generant quaedam, et ideo esse eorum non fuit perpetuum. In generabilibus autem generans propinquum estAconi.; est propinquum G in eis, et ideo fuit aeternum; sed quia generans in illis non dat nisi principium generationis, deinde dimittit generabile donec generatio perficiatur, necesse est ut sit hic complens idem generatum ex se per principium quod est in eo et conservans ipsum, et hoc erit largiendo generato caloremAconi.; colorem G similem caloriAconi.; colori G quem largitus est primum generans, aut conservando illumAconi.; vel G calorem per quemAconi.; quantum scilicet G generatum fuit generatum ex se, quoniam quemadmodum motum in loco hoc ex se indiget motore extrinseco, ita est in generabilibus ex se. Et cum ita sit, necesse est ut non completur generatio alicuius eorum quae generant se nisi sitille generans extrinsecus praeter generatum propinquum quod est in ipso generato, per quod generatum fuit generatum ex seBAverr., In Phys., VIII, comm. 46, f. 387K–M. Dicit etiam Commentator quod, quia generans extrinsecus est alterans, necessario est ut alteratio eius sit temperata, scilicet similis calori naturali per quem completur illud ens. Et oportet quod alterans aliquando approximatur alterato et aliquando removetur ab eo ita quod generatum acquirat ex hoc unum calorem in forma in toto tempore sui crementiBAverr., In Phys., VIII, comm. 46, f. 387M–388A.

6 ‘Manifestum igitur quod quamvis millesies’B, , VIII, 6, 258b32. Ostenso quod causa perpetuitatis generationis non potest esse aliquod generabile et corruptibile, Philosophus hic concludit quod oportet ponere aliquod motum perpetuum comprehendens omnia generabilia esse causam perpetuitatis generationis. Unde dicit quod, quamvis fuerint infinita perpetua principia ex moventibus, quae non moventur, et ex motis ex se, qui componuntur ex istis principiis quae non sunt corpora, et ex primis corporibus motis ab eis, quorum quodlibet corrumpitur et deinde revertuntur et movent se ad invicem ita ut quaedam generantur quaedam ita quod motor in eis non moventurAconi.; motu G ab alio, sed a se, verbi gratia quod illud moveat id ita quod non movetur, et illud #G 527a motum moveatur ab alio et sic in infinitum, verbi gratia ut Socrates generat Platonem ex se et Socrates generatur a CiceroneAconi.; chichane G et CiceroAconi.; chich- G a VirgilioAconi.; girgil- G et tamen quod in hoc motu movetur ex se et sic in infinitum, manifestum est quod motor aeternus est causa generabilium et corruptibilium quae moventur ex se, quia ut dictum est ista generabilia et corruptibilia a motibus corporum simplicium non solum accipiunt perpetuitatem sed etiam esse; et motus illorum generabiliumAconi.; generationum G quae movent se est per accidens, quia sunt quasi instrumenta per quae movent corpora caelestia. Et idem dicit Commentator, quod oportet generabilia et corruptibilia esse infinita, et etiam quando Socrates generat Platonem et Plato CiceronemAconi.; chich- G, tunc Plato non generat CiceronemAconi.; chich- G propter generationem eius a Socrate, sed propter voluntatem eius, quia voluit proicere semen in illam feminamBAverr., In Phys., VIII, comm. 47, f. 388K. Et quia illa generabilia sunt accidentaliter ordinata, ideo possunt esse infinitas causas, quod causas esse infinitas est impossibile essentialiter et accidentaliter est possibile.

7 ‘Si quidem igitur’B, , VIII, 6, 259a6. Cum declaravit quod est dare motum aeternum, hic inquirit utrum sit unus solum talis motor aut plures motores. Et ostendit dupliciter quod est unus motor talis. Primo sic: melius estAconi.; etiam G ponere finita quam infinita et unum quam plura et aeque bene posset salvari causalitas rerum ponendo unum primum movens sicut ponendo plura; sed ponendo unum motorem primum perpetuum potest salvari causalitas rerum et perpetuitas generationis et corruptionis; [] igitur ponuntur plura talia principia.

8 ‘Manifestum igitur’B, , VIII, 6, 259a13–14. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod primus motor est unus et consistitAconi.; secundum sistit G ratio in hoc: primus motus est unus et continuus; igitur primus motor est unus, quia continuitas motus dependet ab unitate motoris. Si enim plures motores moveant successive idem mobile, iste motus non erit continuus.

9 ‘Et iterum considerans’B, , VIII, 6, 259a21. Ostenso quod primus motor est perpetuus et quod est unus, in ista parte vult ostendere motorem omnino immobilem et etiam quod motus ab eo est semper motus. Et per Commentatorem viae per quas Philosophus declaravit sunt duae. Quarum una est probando quod est motus aeternus, alia est ex consideratione de motis ex se quae sunt hicBAverr., In Phys., VIII, comm. 50, f. 390D. Et iam declaravit primum motorem non esse motumAconi.; motor G per hoc quod est motus aeternus, sed modo vult probare quod primus motor est immobilis ex consideratione eorum quae moventur ex se quae sunt hicAconi.; quod sit hoc G. Unde facit rememorationem de illa via ex qua declaravit quod caelum habet motorem primum qui non movetur. Ex consideratione eorum quae moventur ex se quod autem sit devenire ad motorem omnino immobilem probatur sic: nam omne quod movetur movetur ab alio. Aut igitur aliud movetur aut non. Si non, habetur propositum quod est motor immobilis. Si movetur, aut igitur a se aut ab alio. Si ab alio, quaerendum est de illo alio sicut prius. Si moveatur a se, igitur habet unam partem moventem et aliam motam et quaerendum est de parte mota aut movetur aut non. Si non, habetur propositum. Si sic, quaerendum est sicut prius aut movetur ab alio aut non, et cum non sit procedere in infinitum, oportet tandem devenire ad motorem immobilem qui non movetur. Et quia istas propositiones non accipit nisi ex motis ex se quae sunt hic, et quia moventia quae sunt hic aliquando moventur, #G 527b aliquando quiescunt, posset aliquis credere quod sic est in omni movente se ipsum. Nam sicut in animali quod animal post quietem incipit moveri sine motu praecedente, ita videtur esse in toto universo quod caelum potest incipere moveri sine motu praecedente ita quod caelum aliquando moveretur et aliquando quiesceret.

10 ‘Hoc autem oportetAconi.; et G accipere’B, , . Hic Philosophus solvit illam dubitationem et stat solutio in hoc quod animal aliquando movetur et aliquando quiescit, sed caelum semper movetur. Cuius causa est, quia animal indiget aliquo extrinseco ad suum motum. In motu enim locali indiget animal ut anima moveatur ab appetibili extra quod dirigat eius motum in hoc tempore et in hoc loco. In motu etiam augmentationis indiget alimento veniente ab extrinsecoAconi.; intrinseco G. In motu alterationis, ut in motu exspirationis et inspirationis, indiget aere. Unde animal incipit moveri post quietem absque aliquo motu praecedente qui est ab extrinseco. Unde breviter causa quare aliquando animal movetur et aliquando quiescit est, quia movetur ab extrinseco; sed caelum non movetur ab extrinseco, ideo caelum non quiescit quandoque et quandoque movetur. Unde Commentator dicit quod complementum demonstrationis quam intendit hic est quod omne motum ex se quiescit aliquando et aliquando movetur, si moveatur ab extrinseco; sed caelum, quod est primum motum ex se, ex quo non habet aliquid extra ipsum, non movetur ab extrinseco; igitur caelum non quiescit quandoque et quandoque movetur, immo non quiescit omnino, sed semper moveturBAverr., In Phys., VIII, comm. 51, f. 392A–B.

11 Notandum etiam per Commentatorem quod primus motor in motisAconi.; motus G ex se, per quemAconi.; alium quod G movetur ex se, movetur a rebus extrinsecis, sed motus eius ab eis non est essentialiter, sed accidentaliterBAverr., In Phys., VIII, comm. 51, f. 391K. Et dicit Commentator quod motus eius est accidentaliter, licet sit indivisibilis quoniam constituitur per subiectum, scilicet per corpus, et ideoAconi.; non G accidit ei moveri quandoAconi.; quin G corpus movetur, et omne quod movetur, quod est in moto, est motum per accidensBAverr., In Phys., VIII, comm. 51, f. 391K. Dicit etiam Commentator quod motus illius motoris per motum sui subiecti non est sicutAconi.; exivit G translatio partis cum translatione totius, sed sicut translatio albedinis cum translatione sui subiecti, cum sit declaratum quod iste motor non sit corpus, cum moveat et non moveturBAverr., In Phys., VIII, comm. 51, f. 391L. Dicit etiam Commentator: ‘debes scire quod non intendebat quod motus eius qui est per accidens, scilicet motoris, qui non movetur in animali a causis extrinsecis, eius est motus in loco propter motum sui subiecti, scilicet corporis, sed intendebat quod propter motus eius a causis extrinsecis est propter motum sui subiecti ab eis non in loco, scilicet ut augmentetur vel ut alteretur, est sicut motus eius in loco a motu sui subiecti. Videtur enim et manifestum est quod omnis motor in subiecto per accidens movetur per motum sui subiecti deferentis eum in loco. Utrum tamen omne quod movetur in loco propter subiectum transmutatur propter transmutationem sui subiecti, scilicet transmutatione altera, non transmutatione in loco, non est declaratum’BAverr., In Phys., VIII, comm. 51, f. 391L–392A.

12 ‘Ex quibus est scire’B, , VIII, 6, 259b20. Hic Philosophus alio modo solvit dubitationem praetactam, quae fuit: ex quo animalia aliquando moventur et aliquando quiescunt, videtur quod sit sit in loco et ubi, quod caelum aliquando movetur et aliquando quiescit. Et dicit quod motor in animalibus est motus per accidens et omne motum cuius motor movetur per accidens non movetur semper, sed motor caeli non movetur per accidens et ideo non oportet quod caelum aliquando movetur et aliquando quiescat, sed animal aliquando movetur et aliquando quiescit, immo motus caeli est perpetuus, quia motus eius est semper uniformis et uniformiter se habet.

13 ‘Non est autem idem moveri secundum accidens a se ipso et ab altero’B, , VIII, 6, 259b28–29. Quia dictum est quod nullus motus est #G 528a perpetuus cuius motor movetur per accidens, ideo posset aliquis dubitare nam motores sphaerarum inferiorum moventur per accidens a motore primi orbis. Nam orbes inferiores moventur a propriis motoribus ab occidente in orientem et iste est proprius motus orbium et planetarum et ille est motus annuus et moventur a motore maximi orbis ab oriente in occidens motu diurno et sic videtur quod motores orbium planetarum moventur per accidens a motore maximi orbis et sic videtur quod orbes inferiores non moventur perpetue, cum moventur a motore proprio per accidens. Istam dubitationem solvit Philosophus dicens quod moveri est duobus modis: aut a se ipso, ut anima movetur a se ipsa, alio modo dicitur aliquid moveri ab alio, ut motores sphaerarum inferiorum moventur per accidens, sed non moventur per accidens a se ipsis. Modo quod movetur per accidens a se ipso, non potest movere perpetue, sed illud quod movetur ab alio per accidens et semper potest movere perpetue. Adhuc moveri per accidens ab alio potest esse dupliciter, vel secundum se vel secundum aliud. Motores orbium inferiorum moventur per accidens secundum aliud, quia non per accidens moventur nisi ex hoc quod suum subiectum movetur ab alio et non moventur per accidens sic quod moventur ad motum sui subiecti quod constituitur per proprium motum ab ipso. Motor autem in supracaelestibus non constituitur per subiectum illius, et ideo, si moventur per motum sui subiecti, hoc erit modo accidentali.

14 ‘Et hoc autem est’B, , VIII, 6, 260a1. Hic probat Philosophus quod est aliquod motum quod semper et quod quaedam res sunt quae quandoque moventur et quandoque quiescunt pro hoc quod est aliquis motor immobilis omnino et per accidens. Modo sequitur: si est aliquis motor intransmutabilis, motum ab eo est aeternum et etiam motus aeternus. Nam illud quod est omnino intransmutabile semper se habet in eadem dispositione, et ideo, si moveat aliquando, semper movet, et ideo, si motor sit intransmutabilis per se et per accidens, motus causatus ab eo est aeternus. Similiter enim sunt quaedam quae quandoque moventur et quandoque quiescunt. Nam illa quae moventur a motore moto, scilicet a moto aeterno quod movetur a motore intransmutabili, quandoque erit in una dispositione et quandoque in alia. Nam illud motum aeternum per approximationem erit causa motus et per elongationem erit causa quietis et sic erunt aliqua quae quandoque moventur et quandoque quiescunt. Unde Commentator dicit quod, quando sol fuerit in tropico hiemali, habebit respectum ad ea quae sunt in tropico aestivali dispositione contraria ei secundum quam erat in tropico aestivali. Quando enim sol fuerit in tropico aestivali largitur cuilibet entium transmutationem contrariam transmutationiAconi.; transmutavit G quam largitur ei, cum fuerit in tropico hiemali. Per eius enim approximationem est causa motus et per eius remotionem est causa quietisBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, f. 394F.

15 Notandum quod Commentator probat hic per aliam rationem quod est dare mobile semper motum. Dicit enim quod ex istis, sequitur quod est motor non motus et quod sunt quaedam generabilia et corruptibilia, sequitur quod sit motum aeternum medium inter motorem qui non movetur et inter mota generabilia et corruptibilia, quod movetur ab isto motoreBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, f. 394B. Et istam eandem rationem facit Commentator primo Caeli et mundi.

16 Notandum etiam quod Philosophus probat quod motus est aeternus per hoc quod est aliquis motor immobilis omnino et prius probavit quod aliquis motor est immobilis #G 528b per hoc quod aliquis motus est aeternus, sed prima probatio fit ab effectu ad causam et secunda probatio est a causa ad effectum. Causa enim quare motus est aeternus est, quia motor eius intransmutabilis. Et dicit Commentator hic quod talis est consuetudo in hac scientia, scilicet procedere a posterioribus ad priora, in primo, et postAconi.; et primo G incepit dare causas posteriorum de prioribus. Et ideo incepit a priori, quod demonstratum est a posterioribusAconi.; prioribus G, in dando causas posteriorumBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, f. 394A.

17 ‘Manifestum igitur’B, , VIII, 6, 260a11. Hic recapitulat dicens quod ex praedictis apparet illud in quo fuit dubitatio et est quod non omnes res movent neque quiescunt, sed quaedam semper moventur et quaedam semper quiescunt et quaedam aliquando movent et aliquando quiescunt. Nota secundum Commentatorem quod causa quare aliquid numquam movetur est, quia est simplex, non compositum; et causa quare quaedam semper moventur est, quia moventur ab hoc motore simplici; et causa quare quaedam aliquando movent et aliquando quiescunt est, quia motor eorum moveturBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, f. 394I–K. Dicit etiam Commentator: debes intelligere hic per motum et quietem omnes transmutationes compositas et de motu aeterno motum localem tantum. Et debes scire quod secundum hunc modum possibile est ut motus novi fiant a motore non moto, sed mediante moto aeterno, et ideo qui ponit principium aeternum et primum motum novum, non potest dissolvere quaestionem accidentem in hoc, sicut accidit loquentibus nostrae legisBAverr., In Phys., VIII, comm. 53, 394K. Haec Commentator.

Lectio 11

1 ‘At vero aliud facientes principium’B, , VIII, 7, 260a20. Ostenso quod aliquis motus est aeternus, hic manifestat quis est ille motus qui est aeternus. Si enim aliquis motus sit aeternus, oportet quod primus motor moveat hoc motu, quia ille motus est primus motus quo primus motor movet, et oportet, si aliquis motus sit aeternus, quod primus motus sit aeternus, et ideo Philosophus vult hic inquirere quis sit primus motus.

2 ‘Tribus autem exsistentibus motibus’B, , VIII, 7, 260a26–27. Cum promisit se perscrutari quis motus sit iste motus continuus et quis motus sit primus, hic incipit perscrutari de hoc et vult probare istam conclusionem quod motus localis est prior omnibus aliis motibus. Et hoc probat sic: tres sunt species motus, scilicet motus localis et motus alterationis et motus augmenti et motus diminutionis; et motus localis praeceditAconi.; procedit G motum alterationis et motumAconi.; motus G augmentationis; igitur est primus motus, cum non sint plures species motus. Probatio assumpti: nam motus alterationis praecedit motum augmentationis et motus localis praecedit motum alterationis; igitur motus localis praecedit motum augmentationis et etiam alterationis. Quod motus alterationisAconi.; alteratio G praecedit motum augmentationis patet, quia impossibile est aliquid augmentari sine alteratione et possibile est aliquid alterari, si non augeatur; igitur alteratio est prior quam augmentatio. Non enim potest aliquid augeri, nisi alteretur. Nam nutrimentum per quod fit augmentatio est quodam modo simile et quodam modo dissimile sive contrarium. Est enim nutrimentum contrarium secundum quod nutribile agit in illud, quia nihil agit nisi in suum contrarium. Quod autem nutrimentum sit simile in fine patet, nam nutrimentum copulatur in extremo cum nutribili et ideo oportet quod in eo sit aliqua pars similis. Modo illud quod transmutatur de contrarietate in similitudinem, scilicet de contrario in contrarium, alteratur. Nam transmutatio quae est de contrario in contrarium est alteratio. Illud igitur quod augetur alteratur. Hoc est sic arguendum: omne quod augetur nutritur et omne quod nutritur #G 529a alteratur, quoniam nutritio est quaedam alteratio, cum sit transmutatio a contrario in contrarium, igitur omne quod augetur alteratur, et sic patet quod alteratio est prius quam augmentatio. Quod motus localis praecedit alterationem probatio: nam si aliquid alteretur, oportet quod ibi sit alterans quod ex potentia tali faciat actu tale, ut ex potentia calidum faciat actu calidum. Et manifestum est quod alterans non semper alterat. Oportet igitur quod aliquando sit approximatum alterabiliAconi.; alterari G et aliquando non, sed non potest esse approximatum sine loci mutatione, igitur loci mutatio praecedit alterationem. Hoc est sic arguendum: ad hoc quod fiat alteratio oportet quod alterans approximetur alterabili, et hoc non potest esse sine loci mutatione et loci mutatio potest esse sine alteratione, igitur loci mutatio est prior quam alteratio.

3 Si dicatur quod alterum illorum, scilicet alterans et alteratum, est de novo generatum et haec est causa quare modo alterat et prius non, adhuc manifestabitur quod motus localis debet praecedere eodem modo quo alterans praecedit generationem. Generatio enim aut est alteratio aut sequitur alterationem.

4 ‘Amplius autem’B, , VIII, 7, 260b7. Quia aliquis posset dicere quod transmutatio quae est in substantia est prior aliis motibus, quia praedicamentum substantiae aliis praedicamentis, ideo Philosophus hic declarat quod motus localis praecedit transmutationem in substantia quae est generatio et corruptio et hoc probat secundum opinionem antiquorum. Antiqui enim ponebant quod densitas et raritas essent principia omnium aliarum qualitatum et aestimabant quod omnes aliae qualitates reducuntur ad illas duas. Dicunt enim quod grave est densum quodam modo et quod leve est rarum quodam modo et durum densum et molle rarum et dicunt quod frigidum est densum et calidum rarum. Modo si ita sic sicut ipsi dicunt, cum secundum eos raritas et densitas sint congregatio et segregatio, quia generatio, ut ipsi dixerunt, est congregatio partium individui et corruptio est segregatio illarum partium ab invicem, et cum congregatio et segregatio sint motus locales vel praesupponunt motum localem, sequitur secundum illam opinionem quod motus localis praecedit generationem et corruptionem. Sed, ut dicit Commentator, haec non est opinio Aristotelis, quod videlicet raritas et densitas sunt principia omnium qualitatum, sed intendebat declarare quod haec conveniens duabus opinionibus, scilicet opinioni Aristotelis, qui dicit quod principia transmutationis sunt qualitates primae, scilicet caliditas, frigiditas, humiditas et siccitas, et etiam est conveniens opinioni illorum qui dicunt raritatem et densitatem esse principia omnium qualitatumBAverr., In Phys., VIII, comm. 55, f. 396H–I.

5 ‘At vero’B, , VIII, 7, 260b13. Hic ponit Philosophus aliam rationem ad probandum quod motus localis est prior augmentatione et diminutione. Et haec est ratio: omne quod augetur movetur et omne quod diminuitur movetur localiter; sed non oportet quod illud quod movetur localiter augeri et diminui; igitur motus localis est prior augmentatione et diminutione. Nota secundum Commentatorem quod omne quod alteratur aut augetur aut diminuitur oportet ut prius transferatur, et non apparet de natura translati quod necesse est ut alteretur aut augetur nisi per accidensBAverr., In Phys., VIII, comm. 55, f. 395M. Haec Commentator.

6 ‘Amplius et haec considerantibus’B, , VIII, 7, 260b15. Quia dictum est quod motus localis est prior aliis motibus, et ‘prius’ dicitur multis modis, ideo Philosophus ducit prius, ut ostendat motum localem esse priorem aliis motibus omnibus modis prioritatis, quia quoddam est prius alio prioritate naturae et quoddam est prius secundum substantiam et quoddam dicitur prius secundum perfectionem. Et per Commentatorem illud dicitur prius secundum naturam, quod si non fuerit, non erit secundum, et cum #G 529b fuerit, non erit secundum de necessitate, verbi gratia unum est prius natura quam duo, quia si non sit unum, non sunt duo, et si fuerit unum, non sequitur ut sunt duoBAverr., In Phys., VIII, comm. 56, f. 397E. Unde breviter illud est prius secundum naturam, ut hic loquitur, quod potest esse sine alio et aliud non potest esse sine ipso.

7 Quod motus localis sit prior quam alii motus probat Philosophus, quia solus motus localis est aeternus et omnes alii motus sunt corruptibiles. Cum igitur aeternum sit prius tempore non aeterno, patet quod motus localis sit prior aliis motibus. Quod solus motus caeli sit aeternus, probabitur postea, et aliquo modo declaratur hic hoc modo, scilicet: motus est aeternus aut quia est continuus aut quia componitur ex motibus succedentibus quorum unus est ante alium et unus est post alium; sed dignius est ut motus sit aeternus qui est continuus. Nam aeternitas, ut dicit Commentator, est in continuoAconi.; continuatione G essentialiter et in successivis accidentaliterBAverr., In Phys., VIII, comm. 56, f. 397G. Motus igitur aeternus est continuus; sed solus motus localis est vere continuus; igitur solus motus localis est aeternus et per consequens est prior tempore aliis motibus.

8 Quod motus localis sit prior aliis secundum naturam patet. Nam motus localis potest esse sine aliis motibus; sed alii motus non possunt esse sine motu locali; igitur motus localis est prior aliis secundum naturam. Assumptum patet ex praecedentibus et etiam per hoc quod motus localis est aeternus et etiam aeternum potest esse absque non aeterno.

9 ‘Adhuc tempore prior’B, , VIII, 7, 260b29. Cum declaravit quod motusAconi.; modus G propter quem invenitur aeternitas in motibus est motus localis, et quod ille motus aeternus est prior ceteris motibus generabilibus et corruptibilibus, necesse est ut motus localis sit prior aliis motibus.

10 Sed dubitatio est hic. Nam in animalibus ambulantibus motus localis est posterior secundum tempus ceteris motibus. In omnibus enim ambulantibus motus localis est postremus. Nam nullum animal ambulat nisi postquam perficitur per motum augmenti vel alterationis, et ante ista est motus generationis, et ita videtur quod motus localis est posterior aliis motibus, et potest aliquis credere quod sic est de caelo sicut est de animali, quod in caelo motus generationis est prior et motus localis posterior.

11 Illud solvit Philosophus dicens quod solutio consistit in hoc quod in individuo generabili et corruptibili motus localis est posterior et alii motus praecedunt motum localem, simpliciter tamen loquendo motus localis est prior quocumque alio motu. Nam motus localis caeli, cum sit aeternus, tempore praecedit omnem motum generationis et alterationis et augmentationis. Unde breviter, sicut in eodem potentia praecedit actum, sed in diversis actus praecedit potentiam, sic in eodem motus generationis, alterationis et augmentationis praecedunt motum localem, sed in diversis motus localis praecedit omnes alios motus.

12 QuoniamAconi.; omnem G autem generationem’B, , VIII, 7, 261a7–8. Ostenso quod motus localis est prior aliis motibus tempore, Philosophus ostendit quod motus localis est prior aliis motibus secundum substantiam et perfectionem et hoc ostendit per rationes. Prima ratio est ista: generatio est prior alteratione, augmentatione et diminutione; sed generatio non est primus motus; igitur nec alteratio nec augmentatio nec diminutio est primus motus, cum sint posteriores generatione. Quod generatio non sit primus probatio, quia si sic, tunc omnia quae moventur essent generabilia et corruptibilia; consequens falsum.

13 Commentator movet hic unam dubitationemBAverr., In Phys., VIII, comm. 57, f. 398L: qualiter est quod Philosophus hic dicit quod generatio praecedit alterationem? Nam omnem generationem praecedit alteratio, quia generatio est finis alterationis. #G 530a Similiter omne quod alteratur prius fuit generatum. Et ex hoc potest aestimari quod neutrum illorum praecedit alterum, sed quod in istis est definitio circularis. Ad istud respondet Commentator dicens quod consideratio duplex prioris et posterioris scilicet in hoc loco est sicut consideratio prioritatis et posterioritatis in praedicamentis in quibus est motusBAverr., In Phys., VIII, comm. 57, f. 398L–M. Et quia substantia est prior et perfectior secundum perfectionem quam qualitas vel quantitas, ideo generatio, quae est via ad substantiam, est prior [] alteratione, quae est via ad qualitatem, et augmentatione, quae est via ad quantitatem, et motus alterationis praecedit generationem per accidens, scilicet secundum quod formae elementorum sunt qualitates aut quantitates, scilicet augmentatio sequitur eas. Unde breviter, etsi forte nec generatio sit prior alteratione nec e converso, et hoc secundum tempus, sic est definitio circularis, tamen secundum perfectionem generatio est prior alteratione, quia terminus generationis est perfectior quam terminus alterationis.

14 ‘Omnino enim videtur’B, , VIII, 7, 261a13. Hic ponitur secunda ratio. Quae est ista: illud quod est posterius via generationis est prius via perfectionis; sed motus localis in animali est posterius via generationis quam alii motus; igitur motus localis est prius via generationis. Et debet ratio formari in prima figura secundum Commentatorem sic: omne posterius secundum tempus in generabili ex rebus quibus perficitur est prius natura; sed motus localis est huiusmodi; igitur motus localis est prior natura aliis motibusBAverr., In Phys., VIII, comm. 58, f. 399E. Et intellige quod hic accipit prius natura pro prius secundum perfectionem, et quia translatio est prius secundum perfectionem aliis motibus, ideo animalia quae non sunt perfecta non moventur motu locali. Nam quae sunt diminuta et carent instrumento quo fit motus, ideo carent motu locali. Et similiter est de plantis, sed animalia perfecta habent motum localem et instrumenta, tamen motus localis non invenitur nisi in eis quae sunt perfectiora rerum naturalium, ideo necesse ut ille motus sit perfectior aliis motibus. Et syllogismus fit sic per Commentatorem: illud quod est rei perfectioris est perfectius; sed translatio est rei perfectioris; igitur est perfectiorAconi.; perfectius G aliis motibusBAverr., In Phys., VIII, comm. 58, f. 399G. Et per Commentatorem in hoc sermone Philosophus declarat per demonstrationem causae et esseAconi.; est G quod translatio est prius ceteris motibus. Deinde ex hac conclusione demonstrat causam eius quod translatio est in animalibus perfectis, sed haec demonstratio est causae tantum. Deinde accepit posterius et declarat per ipsum prius, et fit demonstratio per signum, et est quod translatio est prior, quia est in priori. In hoc igitur sermone sunt tres demonstrationes, scilicet causae et esse, et causae tantum, et esse tantum, quae est demonstratio per signumBAverr., In Phys., VIII, comm. 58, f. 399G.

15 ‘Et propter hoc’B, , VIII, 7, 261a20. Hic ponitur tertia demonstratio et fundatur supra duasAconi.; ditas G propositiones, quarum una est quod illud quod movetur secundum translationem non distat a sua substantia apud suam translationem, scilicet quod non accidit ei tunc in sua substantia translatione quae cogat ipsum exire a sua substantia, cum id quod movetur non transmutatur nisi in ubi. Sed in aliis motibus accidit moto translatio in sua substantia. Secunda propositio est quod motus in quo motum non transmutatur in sua substantia omnino, autem si transmutatur, transmutatur minus, est melior, quiaAconi.; quare G est propinquior naturae suae, cum non faciat rem transmutariAconi.; transire G a sua substantia sive naturaBAverr., In Phys., VIII, comm. 59, f. 400I–L. Ex istis duabus propositionibus sequitur quod translatio est prius natura ceteris motibus. Unde breviter ratio est ista: ille motus est perfectior qui non #G 530b mutat substantiam mobilis; sed alii motus mutant substantiam mobilis; igitur motus localis est prior aliis motibus.

16 ‘Maxime autem manifestum est’B, , VIII, 7, 261a23. Hic ponitur quarta demonstratio, quae fundatur super tres propositiones. Quarum prima est quod nihil movet se nisi motu locali. Unde dicit Commentator quod nihil alteratur ex se nec alterat se nisi per accidensBAverr., In Phys., VIII, comm. 60, f. 400A. Secunda propositio est quod motum ex se est principium rerum motarum. Tertia est quod motus qui invenitur in primo moto est primus motus. Ex his potest ratio sic formari: ille motus est perfectior et prior qui invenitur in primo moto, sed motum ex se est primum motum, quia est principium rerum motarum, ut patet per secundam propositionem, igitur ille motus est primus motuum quo aliquid movet se, sed nihil movet se nisi motu locali, igitur motus localis est primus motuum.

17 Intelligendum secundum Commentatorem quod nihil movet se per se nisi in motu locali per accidens, tamen potest aliquid movere se alio motu sicut accidit in animalibus quando moventur ex se in loco ita quod calefaciant et ita moventur ex se motu alterationis, sed hoc non est primo, sed mediante alio motu.

Quaestio 6

1 Quaeritur utrum motus localis sit primus motuum.

2 Videtur quod non. Nam motus capit perfectionem a termino. Ille igitur motus est perfectior et prior cuius terminus est prior, sed terminus generationis est prior quam terminus motus localis, quia substantia est prior qualibet accidente. Igitur generatio est prior quam motus localis et per hoc argumentum potest probari quod generatio est primus motus, quia terminus generationis est prior quam terminus alterius motus. Et confirmatur haec ratio. Nam Commentator dicit quod generatio est prior alteratione, sicut substantia est prior aliis, et dicit quod, sicut substantia est prior aliis praedicamentis, ita via in substantiam est prior quam via ad alia praedicamenta.

3 Praeterea generatio praecedit tempore motum localem, quia prius tempore generatur res quam alteratur et prius tempore alteratur res quam augmentatur et ultimo movetur per motum localem.

4 Item generatio est perpetua; sed nihil est prius perpetuo; igitur etc.

5 Ad oppositum est Philosophus.

6 Ad quaestionem dicendum quod motus localis est primus motuum et est prior ceteris motibus tempore et natura et perfectione. Hoc patet per rationem Philosophi. Quod tempore praecedat alios motus patet, quia solus motus localis potest esse perpetuus; et perpetuum praecedit non perpetuum; igitur etc.

7 Quod ille motus natura praecedat alios patet, nam illud praecedit aliud natura quo non exsistente non exsistit aliud et quo exsistente non oportet aliud exsistere; sed non exsistente motu locali non exsistunt alii motus et ipso exsistente non oportet alios motus exsistere; igitur motus localis est prior aliis motibus natura. Assumptum patet, nam alteratio potest esse sine motu locali et augmentatio non potest esse sine alteratione, igitur nec augmentatio nec alteratio possunt esse sine motu locali. Et hoc probat Philosophus: nam si aliquid debeat alterari, oportet quod alterans approximetur alterato; sed hoc non potest esse sine motu locali; igitur etc.

8 Quod motus localis praecedat alios motus secundum perfectionem probat Philosophus per multas rationes. Una est quod motus localis est ultimus via generationis in processu naturae. Nam prius generatur et postea alteratur et tertio augetur et ultimo movetur motu locali. #G 531a Alia ratio est: motus localis solum reperitur in animalibus perfectis. Sola enim animalia perfecta movent se localiter; sed ille motus est perfectior qui est in perfectiori substantia; igitur motus localis est perfectior aliis motibus. Nam alii motus reperiuntur tam in animalibus imperfectis quam perfectis. Alia ratio est: ille motus est perfectior qui minus abicit a mobili; sed inter omnes motus motus localis minus abicit a mobili; igitur etc. Istae rationes magis super litteram.

9 Intelligendum, secundum quod dicit Philosophus, quod quamvis simpliciter loquendo motus localis praecedat alios motus tempore, tamen in eodem mobili alii motus praecedunt motum localem. Et quod generatio praecedit alterationem et augmentationem, hoc intendit comparando illa ad unum et idem individuum. Nam generatio Socratis praecedit motum alterationis eiusdem. Verumtamen generationem Socratis praecedit alteratio alterius, quia generatio Socratis est finis alterationis praecedentis.

10 Dubium est de hoc quod dicitur, quod motus localis omnino abicit aliquid a substantia mobilis. Videtur esse falsum, quia motus localis inducit fatigationem et lassitudinem et per consequens disponit ad corruptionem. Ad istud dicendum quod in motu locali totaliter naturali nihil deperditur de substantia mobilis, sicut patet in motu caeli et in motu gravium et levium. Verumtamen in motu processivo animalis, quia mobilis habet resistentiam ad motorem, ideo corpus in animali habet motum contrarium motui animae et ideo debilitatur virtus movens in tali mobili et ex quo sequitur partium illius corporis diminutio. Unde animal aliquando in tali motu patitur violentiam. Verumtamen motus localis non est causa lassitudinis nisi per accidens. Propter enim violentiam quam patitur in suo motu per resistentiam moti ad motorem inducitur lassitudo motus. Patet igitur quod motus localis per se non abicit aliquid a substantia mobilis nec mutat aliquod principium intra, sed in aliis motibus est actio ratione contrarietatis quae non potest compleri nisi per remotionem alicuius partis.

11 Ad primum argumentum, quando dicitur quod motus capit perfectionem a termino a quo, dicendum quod hoc est verum in aliis motibus a motu locali et tales motus qui de necessitate finiti sunt et ordinantur a termino a quo mobilis debet quiescere, sed non oportet quod motus localis ordinetur ad terminum in quo mobilis debet quiescere, sed aliquis motus localis est infinitus, et ideo de motu locali non est propositio intelligenda.

12 Ad aliud argumentum dicendum quod in eodem animali generatio praecedit motum localem, simpliciter tamen loquendo motus localis praecedit generationem.

13 Ad tertium argumentum dicendum quod nulla generatio est perpetua. Unde haec est falsa de virtute sermonis ‘generatio est perpetua’. Immo successio in generationibus est perpetua ita quod una generatio est post aliam et alia post illam.

lectio 12

1 ‘Quae autem loci mutatio’B, , VIII, 7, 261a28. Postquam ostensum est quod motus localis est primus motuum, hic Philosophus inquirit quae loci mutatio est prior et quia loci mutatio est aeterna et continua, ideo Philosophus inquirit quae loci mutatio potest esse aeterna. In quinto huius dixit quod motus circularis potest esse aeternus, sed ibi non declarabit hoc, sed in principio huius octavi declaravit hoc et non solum determinavit quod possibile sit quod aliquis motus sit aeternus, sed quod necesse est quod aliquis motus sit aeternus. Unde ex sermone quem videtur #G 531b demonstrare apparent duo, scilicet quod possibile est quod sit motus aeternus et continuus et quis motus aeternus et continuus.

2 ‘Quod quidem igitur’B, , VIII, 7, 261a31. Hic exsequitur Philosophus propositum suum et vult ostendere quod motus localis circularis potest esse aeternus et primo vult probare quod nullus alius motus a motu locali potest esse aeternus et continuus, quia quod talis motus sit aeternus et continuus potest intelligi dupliciter, vel quod alteratio oppositorum motuum sit perpetua vel quod augmentatio sit perpetua aut diminutio tantum. Alio modo potest intelligi quod motus compositus ex motibus oppositis sit perpetuus, ut quod aliquid moveatur a calido in frigidum et sic semper. Sed utrumque improbat Philosophus, et primo primum sic: nullus motus qui est ab opposito in oppositum potest esse unus et continuus; sed omnes alii motus a motu locali sunt ab opposito in oppositum; igitur nullus alius motus a motu locali potest esse unus et continuus ita quod sit aeternus. Et quia dixit quod omnis alius motus a motu locali est ab opposito in oppositum incipit dicere opposita in unoquoque eorum et dicit quod duo opposita in generatione et corruptione quae sunt generatio et corruptio sunt esse et non esse et similiter duo termini alterationis sunt contraria inter quae scilicet fit illa alteratio, ut album et nigrum in coloribus, calidum et frigidum in tangibilibus qualitatibus et duo termini augmentationis et diminutionis qui termini oppositi ut magnum et parvum. Notandum per Commentatorem hic quod dicit sic: et est itaAconi.; ista G, sicut dicit quoniam res naturales habent determinatas magnitudines; minimusAconi.; minimum G igitur homo est terminatus, et maximus similiter. Si enim magnitudines rerum non essent terminatae, tunc magnitudines non haberent perfectionem acquisitam in natura per motumAconi.; modum G augmenti. Manifestum est enim per se quoniam, sicut nonAconi.; non sicut G quaelibet actio sit per quamcumque qualitatem, scilicet per quamcumque formam, ita est manifestum per se impossibile esseAconi.; est G quod quaelibet actio entium fit per quamlibet magnitudinem, sed unaquaque actio actionum propriarum cuiuslibet entis habet quantitatemAconi.; actionem G propriam. Sicut igitur actio hominis non potest provenireAconi.; pervenire G nisi a forma hominis, ita impossibile est ut actio eius proveniatAconi.; perveniat G nisi a magnitudine finita. Magnitudo igitur hominis est terminata naturaliter et similiter sua forma et similiter unaquaque res naturaliumBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 401I–K. Haec Commentator. Ex isto dicto patet expresse quod in omni re naturali est dare maximum et minimum. Et ratio Commentatoris est bona, quia omnis res naturalis habet operationem terminatam et per consequens quantitatem determinatam. Nam maior quantitas ceteris exsistentibus paribus arguit maiorem virtutem et maior virtus perfectionem maiorem et perfectiorem operationem. Et ideo oportet necessario, si operatio sit determinata, quod virtus sit determinata, et si virtus sit determinata, quod quantitas sit determinata.

3 Postea improbat alium modum non verum, quod est quod motus compositus ex duobus motibus oppositis est aeternus et continuus ita ut alteratum moveatur de nigredine in albedinem, deinde de albedine in nigredinem, ita quod non sit quies media, et sic in infinitum. Illud membrum improbat Philosophus, et hoc sic: inter omnes motus oppositos cadit quies media; igitur motus compositus ex motibus oppositis non est continuus. Rationem huius, scilicet quod inter omnes motus oppositos cadit quies media, assignat Commentator dicens quod omne quod movetur motu quiAconi.; quo G habet in se principium et finem et antequam movebatur erat ens, necesse est ut movebatur post quietem, non post motum, et si prius movebatur motu contrarioBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 401M. Et rationem huius dat #G 532a Commentator dicens: ‘omnis motus deficiens non deficit nisi quando aufertur potentia ab eo in quo fuit transmutatio, et hocAconi.; haec G erit, quando illud fuerit in actu, et omne quod est in actu est quiescens necessario, quoniam si moveretur, esset in potentia, et si esset in potentia, motus non finiretur, quod est contra positum’BAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 401M.

4 ‘Nihil enim differt’B, , VIII, 7, 261b7–8. Hic ponitur alia ratio. Per Commentatorem declaratio iam dicta solum est communis duobus motibus, scilicet motui alterationis et augmentationisBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 402A. Ideo Philosophus ponit hic unam rationem communem omnibus transmutationibus, quia inter omnes transmutationes oppositas est tempus medium. Verum enim est quod non oportet quod inter omnes transmutationes oppositas sit quies media, quia non oportet semper mobile quiescere in termino transmutationis, ut patet in corpore. Illud enim quod corrumpitur non quiescit, cum sit non ens. Inter tamen omnes transmutationes oppositas est tempus necessario. Et illud probat Philosophus sic: impossibile est quod transmutationes oppositas sint simul in eodem subiecto; igitur inter illas transmutationes est tempus medium. Quod inter illas transmutationes quae non possunt esse simul sit tempus medium probat Commentator sic: si duae transmutationes oppositae sint continuae et sine medio et aliquo tempore, contingeret necessario ut idem transmutetur duabus transmutationibus insimul, quoniam si motus de albedine in nigredinem sit continuus cum motu de nigredine in albedinem, tunc illud quod movetur de albedine movetur ad albedinem. Secundum igitur quod movetur de albedine, dimittit eam et acquirit nigredinem, et secundum quod movetur ad albedinem, dimittit nigredinem et acquirit albedinem. Igitur in eadem transmutatione acquirit aliquam partem albedinis et dimittit illam et per consequens movetur duobus motibus contrariisBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 402C. Et per Commentatorem ista demonstratio est communis transmutationibusBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 402D; tamen, ut dicit Commentator, ista demonstratio non debet intelligi nisi in eodem motoAconi.; motu G quod movetur motibus contrariis habentibus principium et finem, et non habet intelligi de motibus qui sunt in diversis mobilibus, sicut motus chordarumAconi.; corm G apud percussionem omnium earum neque in duobus quorum alterum est perfectioAconi.; percussio G alterius in eodem motoBAverr., In Phys., VIII, comm. 62, f. 402D.

5 ‘Non oportet autem’B, , VIII, 7, 261b15–16. Quod in prima demonstratione fuit acceptum quod transmutationes oppositae sunt continuae ad invicem et quod quietes inter eas sunt continuae ad invicem et hoc videtur inconveniens, quia tantum unum uni est contrarium, ideo Philosophus hic solvit illam dubitationem et vult quod non est inconveniens plura contrariari eidem quodam modo, ut quando contrarietas inter illa non est maxima. Nam medium contrariatur utrique extremo et sic non est inconveniens quod motus contrariatur motui et quieti. Unde ista propositio ‘tantum unum uni est contrarium’ est intelligenda de contrariis quae maxime distant.

6 ‘Quoniam autem in generatione’B, , VIII, 7, 261b22. Hic probat Philosophus quod generatio non potest continuari cum corruptione. Et est haec ratio: si generatio continuaretur cum corruptione, res statim, cum esset generata, corrumpitur et non maneret in aliquo tempore, quod est inconveniens. Quod autem illud sit inconveniens, videlicet quod statim res corrumpatur, cum sit generata, declarat Commentator adducens ad tria inconvenientiaBAverr., In Phys., VIII, comm. 63, f. 403A–B. Primum est quod illud quod generatur non habet esse in actu et sequitur quod omne exsistens in actu est in tempore. Illud enim quod solum durat per instans non est in actu. Secundum inconveniens ad quod deducit est quod natura ageret aliquid otiose. Nam ex quo motus est via in formam et quodlibet motum desiderat #G 532b quiescere in suo termino, frustra ageret natura, si res, postquam esset generata, non duraret per tempus. Tertium est quod sic tolletur omnis generatio. Nam cum generatio terminetur ad esse in actu et statim corrumperetur res, cum esset generata, non posset aliquid generari. Et quod dictum est de generatione quae est mutatio ad formam substantialem, intelligendum est de aliis mutationibus ad formas accidentales. Nam si mobile non quiesceret sub forma acquisita per motum, natura ageret otiose apponendo multum tempus in motu acquirendo formam quae solum durat per instans.

7 ‘Si autem contingit quendamAconi.; quemadmodum GB, , VIII, 8, 261b27. Cum declaravit quod impossibile est quod transmutatio in qualitate aut quantitate aut substantia sit continua in infinitum, hic vult Philosophus probare quod impossibile est aliquem motum localem esse continuum nisi motum circularem. Unde vult probare quod nullus motus localis alius a circulari sit continuus et aeternus. Et hoc probat sic: omnis motus localis aut est rectus aut circularis aut mixtus ex motu circulari et motu recto; sed motus rectus non potest esse aeternus, cum fiat super magnitudinem rectam et nulla magnitudo recta est infinita; et si motus rectus non potest esse aeternus, igitur motus compositus ex motu recto et motu circulari non potest esse aeternus; cum igitur omnis motus localis alius a motu circulari sit rectus vel compositus ex motu recto et motu circulari, sequitur quod nullus motus localis alius a motu circulari sit aeternus.

8 Sed dubium est de ista consequentia ‘motus rectus non potest esse aeternus, igitur motus mixtus non potest esse aeternus’. Ad illud respondet Commentator dicens quod motum esse mixtum ex duobus motibus potest intelligi dupliciter: uno modo quod ambo sint in actu aequaliterAconi.; et essentialiter G, et alio modo quod alter sit vincens et alter victusBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404B. Si intelligatur primo modo, quod uterque motus sit actu aequaliter, tunc planum est quod motus rectus non potest esse infinitus; igitur nec motus mixtus ex illo et alio. Si autem unus motus, scilicet rectus sit vincens et motus circularis sit victus, adhuc est manifestum quod, si motus rectus non potest esse infinitus, quod motus mixtus non potest esse infinitus. Si autem motus circularis sit vincens et motus rectus sit victus, tunc erit difficile videre qualiter illa consequentia est bona. Sed Commentator adducit unam propositionem per quam probat istam consequentiamBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404D. Et est haec propositio ‘omne quod est in potentia necessario exibitAconi.; exiet G ad actum, et si non, tunc natura ageret otiose’. Et per hoc patet quod, si motus circularis sit vincens, adhuc motus mixtus erit finitus necessario, quia si motus circularis sit vincens, est finitus in potentia, inquantum in se habet de potentia motus recti.

9 ‘Quod autem quod fertur secundum motum rectum’B, , VIII, 8, 261b31. Hic probat Philosophus illud quod prius supposuit, scilicet quod motus localis rectus non potest esse aeternus, et hoc, quia omnis magnitudo recta est finita; igitur motus rectus non potest esse infinitus, nisi mobile reflectatur, sed motus reflexus non est unus motus, igitur nullus motus localis rectus est unus et sempiternus. Nam nullus motus rectus potest esse infinitus, nisi sit #G 533a reflexus, sed talis non potest esse infinitus, quia non est unus motus. Et hoc probat Philosophus per rationes physicas et postea per rationes logicas. Et ponit duas rationes physicas ad probandum quod motus reflexus non sit continuus. Prima ratio est haec: motus reflexi sunt contrarii; sed motus contrarii non sunt continui; igitur motus reflexi non sunt continui et per consequens motus reflexus non est continuus. Quod motus reflexi sunt contrarii probatio: nam si unus illorum motuum fuerit ad inferius, reliquum erit ad superius, et si unum erit ad anterius, reliquum erit ad posterius, et si unus sit ad partem dextram, reliquum erit ad partem sinistram. Et notandum quod Commentator dicit hic quod hoc fuit necessarium, quoniamAconi.; quando G dimensiones tres sunt longitudo, latitudo, profunditas. Extrema igitur longitudinis dicuntur superius et inferius, extrema latitudinis dextrum et sinistrum et extrema profunditatis anterius et posteriusBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404F. Dicit etiam Commentator: ‘debes scire quod istae partes sunt distinctae in natura et homine et in homine, etiam in mundo, sed in homine sunt manifestae per se et in mundo per demonstrationem’BAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404F. Haec Commentator. Nunc superius et inferius sunt contraria et anterius et posterius sunt contraria et similiter dextrum et sinistrum, sed motus qui sunt ad terminos contrarios sunt contrarii. Cum igitur motus reflexi sint ad terminos contrarios, sequitur quod motus reflexi sint contrarii. Et quod non sunt continui probat Philosophus: nam ad continuitatem motus requiritur unitas subiecti, temporis, formae, sed motus contrarii differunt secundum formam penes terminos ad quos generationis continui.

10 ‘Signum autem’B, , VIII, 8, 262a6. Quod motus reflexi sint contrarii declarat Philosophus per signum. Et est istud quod motus contrarii impediunt se, ut motus ab A in B impedit motum a B in A, et talesAconi.; talis G sunt contraria quae impediunt se. Et quia manifestius est quod motus reflexi qui sunt super dimensiones rectas sunt contrarii quam qui sunt super dimensiones circulares, ideo declarat per y...? quod motus reflexi super circulum sunt contrarii. Nam tales motus resistunt sibi et impossibile est ut y...? moveatur his duobus motibus. Unde motus ab A in B super semicirculum vel super arcum circuli impedit motum econtra super eandem lineam et illi motus sunt contrarii qui impediunt se.

11 Et Commentator movet hic unam dubitationem: nam Philosophus in libro Caeli et mundi declarat quod motus circularis non contrariatur motui circulari. Nam si contrarietas esset in motibus circularibus, contingeret ut corpora mota illis motibus oppositis essent contraria sicut aqua et ignisBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404L–M. Et istam dubitationem solvit dicens sic: et cum ita sit, contrarietas igitur in qua contrariatur hoc corpus circulare et rectum debet intelligi sic, scilicet duo motus quibus impossibile est aliquod corpus moveri insimul, nonAconi.; nam G duo motus in quibus necessario est ut motumAconi.; motus G secundum alterum sit contrariumAconi.; contrarius G moto secundum reliquumAconi.; rem G. Secundum igitur hoc debet intelligi contrarietas in hoc locoBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 404M. Haec Commentator. Unde solutio sua consistit in hoc quod contrarietas est duplex: nam quaedam dicuntur contraria solum ex hoc quod non possunt reperiri in eodem subiecto et talis contrarietas sumitur large. Alio modo dicuntur aliqua esse contraria contrarietate proprie dicta et talis contrarietas arguit contrarietatem subiectorum et tali contrarietate non est aliquid contrarium motui #G 533b circulari.

12 Sed adhuc est dubium, quia non videtur quod motus circulares qui sunt ad partes contrarias sint contrarii ita quod non possunt esse simul in eodem subiecto. Nam sol movetur simul et semel versus occidentem motu diurno et versus orientem motu rapto. Ad istud dicendum quod motus circulares qui sunt simul ad partes contrarias sunt contrarii. Si tamen unus sit simpliciter ad unam partem et alius ad aliam partem solum in respectu, isti motus non sunt contrarii, et hoc est verum tam in motu recto quam in motu circulari. Verbi gratia, si lancea moveatur sursum et sit aliqua musca in summitate lanceae quae proprio motu descendit super lanceam, si motus lanceae sit velocior quam motus proprius muscae, illa musca movetur simpliciter sursum et motu deorsum in respectu, quia in respectu lanceae movetur deorsum et in respectu ad totum universum movetur sursum, quia magis distat a centro quam prius. Si autem motus muscae sit velocior quam motus lanceae, tunc musca simpliciter descenderet. Si autem motus muscae et motus lanceae essent aequales, tunc musca nec descenderet simpliciter nec ascenderet, sed maneret in eadem distantia in comparatione ad unius, descenderet tamen in respectu lanceae. Unde motus formicae simpliciter sursum et motus in respectu deorsum eiusdem non sunt motus contrarii, sed motus sursum in respectu ad universum et motus deorsum in comparatione ad universum sunt motus contrarii nec est possibile quod idem descendat et ascendat in comparatione ad totum universum, et sicut est de motu recto, ita est de motu circulari. Nam sol simpliciter movetur versus occidentem, quia motus primi orbis superat motum proprium solis, secundum quid tamen et in respectu movetur versus orientem, ut respectu Zodiaci, quia non semper est sub eadem parte Zodiaci. Unde sol pertransit aliquid de Zodiaco versus orientem, sicut musca pertransit aliquid de lancea versus deorsum. Sic igitur patet quod motus reflexi qui sunt ad terminos contrarios. Motus enim sursum et motus deorsum sunt contrarii, sed motus sursum non contrariatur motui qui est in latus. Et Commentator dicit quod Philosophus dixit hoc, quia non est impossibile quod idem motum moveatur istis motibus insimul, scilicet ut moveatur ad superius et ad dextrum insimul, scilicet quod ex istis est unus motus compositus, sed ex motibus contrariis non componitur unus motusBAverr., In Phys., VIII, comm. 64, f. 405B .

13 ‘Maxime manifestum’B, , VIII, 8, 262a12–13. Hic Philosophus aliam ponit rationem ad probandum quod motus reflexi non sunt continui. Et est haec ratio: inter motus reflexos cadit quies media; sed illi motus non sunt continui inter quos cadit quies media; igitur motus reflexi non sunt continui. Illud enim quod reflectitur necesse est quod quiescat in puncto reflectionis, et hoc sive moveatur in circulo sive super lineam circularem, et addit Philosophus quod non est idem circulo fieri et secundum circulum. Illud enim quod movetur super circulum in eundo et redeundo movetur in circulo et illud quod movetur circulariter movetur secundum circulum et illud quod movetur super circulum redeundo non movetur circulariter et ideo non est idem moveri in circulo et secundum circulum. Quod autem inter motus reflexos cadat quies media, manifestum est #G 534a in eis quae moventur naturaliter duobus modis. Medici enim finguntAconi.; infigunt G comprehendere sensus in duas quietes, scilicet in fine sistolesAconi.; et in diastoles.

14 Commentator movet hic unam dubitationem dicens: ‘quaeret autem aliquis, si istud sit manifestum sensui quod omne quod reflectitur quiescit, et tunc uti sermone et ratione in eius declaratione est superfluum’BAverr., In Phys., VIII, comm. 65, f. 406E. Istam dubitationem solvit Commentator dicens quod illud quod apparet sensui est testimonium ei quod apparet rationi, sed illud quod apparet sensui non sufficit in hoc quod omne motum tale quiescit, cum non sit remotumAconi.; ratio G quia plura talia mota sunt quorum quies non percipitur a sensu, et sic esset possibile aestimare ipsa non quiescere. Cum igitur fuerit data causa in hoc, scilicet causa efficiens quietem, declaratur quod omne tale motum quiescit necessarioBAverr., In Phys., XIII, comm. 65, f. 406E–F.

15 Dicit etiam Commentator: ‘possum dicere quod sensus sufficit in hoc, scilicet in esse, et praecipue hoc quod apparet quia duo mota aequalis velocitatis, quando alterum movetur reflectendo et alterum recte, apparet sensui ut rectum incedit velocius, ut dicit Aristoteles post. Secundum hoc ratio data hic erat causain hoc esse tantum. Et sic scientia huius erit magis certa quoniamAconi.; quam G scire aliquid esse in sua causa et erit certius scientia quae est sensu tantum’BAverr., In Phys., VIII, comm. 65, f. 406F–G .

16 QuodAconi.; queritur G autem necesse’B, , VIII, 8, 262a17–18. Hic declarat quod inter motus reflexos est quies. Primo tamen distinguit de medio dicens quod medium est quoddam in actu et quoddam in potentia et dicit quod in motu continuo est medium in potentia tantum et in motu reflexo est medium in actu. Tunc fiat ratio sic: in nullo motu continuo est medium in actu, sed in motu reflexo est medium in actu, igitur nullus motus reflexus est motus continuus. Alia ratio est ista: omne motum super lineam rectam motu finito necessario describit in ea duo puncta in actu, scilicet punctum ex quo movetur et punctum ad quod movetur, et nullum punctum distinguit inter haec duo puncta nisi quiescat in medio, et si revertatur ad aliquam partem a qua movetur, tunc punctus medius quem distinguit in actu erit principium et finis, ut principium unius et finis alterius. Et si hoc, oportet quod illud quod movetur motu reflexo quiescat in termino reflectionis. Et tota ratio fundatur in hoc: sit B terminus reflectionis. Tunc arguitur sic: impossibile est quod aliquod mobile simul sit in B in aliquo instanti et separatur a B in eodem instanti, igitur in alio instanti est in B et in alio separatur a B et inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium, igitur oportet quod in tempore medio quiescat et ista ratio fundatur super hoc quod instans in actu terminat motum et in instanti in actu incipit motus. Nec potest idem instans esse in quo terminatur motus et in quo incipit motus sequens, quia si esset idem instans, esset instans solum in potentia et non in actu, igitur oportet quod sit aliud instans terminans motum sub A ab B et aliud incipiens motum e contrario. Sed inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium inter illa in quo medio mobile quiescat et sic inter motus reflexos cadit quies media.

17 Intelligendum quod via per quam Philosophus probat quod motus reflexus non est continuus est quod motus terminatur ad aliquid in actu, et hoc est verum, quia nisi motus terminaretur ad aliquid in actu, non haberet speciem ex termino ad quem. Et Commentator dicit quod illud quod est in #G 534b actu est in tempore, quia est illud quod est in instans solum nonAconi.; non solum G est in actu, sed in potentia. Oportet igitur quod illud ad quod terminatur motus duret per tempus et ita oportet mobile quiescere sub termino, quia inter motus reflexos cadit quies media.

18 Alia via est quod motus capit speciem sive denominationem a termino ad quem vadit sine interruptione. Si igitur inter motus reflexos non esset quies media, quando aliquid movetur sursum, ex quo sine quiete moveretur deorsum, postea quando movetur sursum, denominaretur a termino deorsum ad quem moveretur. Igitur quando aliquid movetur sursum, esset verum quod moveretur deorsum, sed hoc est inconveniens.

19 Intelligendum quod aliquid potest moveri sursum per se et postea deorsum per accidens sine quiete media. Illud patet de faba proiecta sursum contra molare descendens. Faba enim proiecta sursum contra molare descendens deorsum movetur per accidens deorsum ad motum molaris et illud quod dicit Philosophus quod inter motus reflexos est quies media est intelligendum ubi uterque motus est per se. Illud tamen videbitur in quaestionibus.

20 ‘Unde et ad dubitationem’B, , VIII, 8, 262b8–9. Postquam ostendit quod motus reflexi non sunt continui, in ista parte movet Philosophus quaedam dubia circa praedicta et movet tres dubitationes. Prima est secundum expositionem Commentatoris quare duo mobilia aequalia in velocitate, quando moventur per duo spatia aequalia insimul et incipiunt insimul moveri, sed cum alterum pervenit ad medium spatii reflectitur ad extremum ex quo incepit directe moveri, et reliquum directe procedit ad finem, tunc est dubitatio quare motum quod non reflectitur proveniet ad finem spatii, antequam mobile reflexum proveniet ad locum a quo incepit moveri, cum sint duo spatia aequaliaBAverr., In Phys., VIII, comm. 66, f. 408B. Istam dubitationem solvit Philosophus et patet solutio ex praedictis, quia mobile quod reflectitur quiescit in termino reflectionis. Alii dicunt quod Philosophus solvit hic unam dubitationem. Quae est ista: sint duo mobilia aequali velocitate mota, unum super spatium maiusAconi.; magis G et aliud super spatium minus, et cum mobile motum super spatium magis pertransierit illud in quo spatium maius excedit spatium minus, tunc incipiat aliud mobile moveri. Verbi gratia sit spatium maius BC et spatium minus ZI et sit ZI aequalis B quod est pars maioris spatii et A erit super spatium maius et D super spatium minus, et quando A est in B, tunc incipiat D moveri super ZI. Tunc probatur quod D citius pertransibit ZI quam A pertransibit BC, quoniam D prius a Z quam A recedit a B, igitur citius D veniet ad terminum. Quod D prius incepit a Z quam A a B, probatur, quia quando D recessit a Z, tunc A fuit in B, sed non statim, cum A fuit in B, recedit a B, quia non simul adest et abest, igitur quando D recedit a Z non adhuc recedit A a B. Solutio huius est quod A moveri super BC spatium nec adest ipsi B nec abest nisi in potentia, nam si adesset et abesset, cum non simul adest et abest, oportet quod ibi esset quies media et ita illud #G 535a quod moveretur continue quiesceret.

21 ‘At vero olim’B, , VIII, 8, 262b28. Ex his quae dixerat Philosophus dat differentiam inter motum rectum et motum reflexum et est quod in motu reflexo est medium in actu et in motu recto est medium in potentia solum et per hoc solvitur dubitatio Zenonis. Et ratio per quam probavit quod non contingit pertransire aliquod spatium nec est danda solutio olim data, scilicet illa quae data fuit in sexto, quia illa solutio est quoad hominem et non quoad rem. Ratio Zenonis per quam voluit probare quod non contingit pertransire aliquod spatium formatur dupliciter. Uno modo sic: si aliquid pertranseat aliquod spatium, necesse est quod, antequam pertranseat totum, pertranseat medietatem et medietatem illius medietatis et illius et sic in infinitum, quoniam magnitudo dividitur in medietates infinitas, sed non contingit infinita pertransire, igitur non contingit pertransire aliquod spatium. Et alio modo formatur ratio sic: illud quod movetur per aliquod spatium potest numerare medietatem illius spatii ante illud spatium et medietatem illius medietatis ante illam medietatem et medietatem illius medietatis ante illa medietatem et sic in infinitum ex quo non contingit quod si aliquis homo pertransierit aliquod spatium ut numeret numeros infinitos, igitur non contingit aliquod spatium pertransire, quod est impossibile.

22 ‘In primis rationibus ergo’B, , VIII, 8, 263a11. Cum declaravit quod responsio praedicta in aliis quaestionibus non sufficiebat, incipit declarare sive narrare modum ex quo illa responsio non est sufficiens et primo iteravit illam responsionem quae fuit quod mobile pertransiit spatia infinita in temporibus infinitis, nam tempus in quo est motus dividitur per quam est motus et ista responsio non est nisi ad interrogationem. Si enim aliquis interroget utrum in tempore finito contingit pertransire spatia infinita, ista responsio sufficit sic interroganti, scilicet quod, si pertranseat spatia infinita, hoc erit in tempore infinito, sed ista responsio non docet qualiter contingit pertransire spatia infinita, et si aliquis interroget alio modo, utrum videlicet contingit pertransire infinitas partes temporis, solutio iam dicta non sufficit ad hoc et ideo solutio nunc dicta non est ad rem, sed solum ad interrogationem.

23 ‘Sed verum dicendum’B, , VIII, 8, 263a22. Hic ponit Philosophus unam solutionem quae est quod contingit pertransire infinita in potentia, sed non in actu, et mobile continue motum non dividit spatium in actu nisi quando distinguitur in eo aliquod punctum in actu.

24 Nota quod Commentator distinguit hic de partibus magnitudinis et dicit quod quaedam partes consumunt magnitudinem et quaedam non, quoniam divisio per partes aequales consumit magnitudinem et numerat ipsam, sed divisio per partes inaequales non consumit magnitudinemBAverr., In Phys., VIII, comm. 68, f. 410L. Sed Commentator dicit hic quod, si mobile diviserit magnitudinem in duas medietates in actu, quiescendo in illas, deinde diviserit illam medietatemAconi.; magnitudinem G in duas medietates, quiescendo, tunc sequitur quod, si medietates sint infinitae, motum numquam perveniet ad extrema magnitudinisBAverr., In Phys., VIII, comm. 68, f. 411A–B. Dicit etiam Commentator quod divisio magnitudinis secundum medietates ut illa quae non consumunt magnitudinem, est divisio per accidens, sed cum illa coniungitur divisio quae est secundum partes aequales et quae facit finitatem. Et ideo cum divisio quae consumit magnitudinem fuerit coniuncta cum #G 535b divisione quae non consumit illam, accidit divisioni quae non consumit magnitudinem, ut consumat eam; et ideo, ut dicit, accidit deceptio ex mixtione eius quod est per se cum eo quod est per accidensBAverr., In Phys., VIII, comm. 68, f. 411C–D. Multa alia dicit Commentator, sed illa dicta sunt in una quaestione quinti libriNCf. lib. V, q. 13; ideo nunc pertranseo.

25 ‘Manifestum autem et quia nisiAconi.; videtur G aliquis faciat’B, , VIII, 8, 263b9. In ista parte solvit Philosophus tertiam dubitationem, quae est: si aliquid transmutetur a forma in formam in uno tempore est sub una forma et in alio sub alia forma et inter quaelibet duo tempora est instans copulans illa duo tempora ad invicem, est igitur dubitatio cum quo tenet illud instans, videlicet aut se tenet cum forma priori vel posteriori, ut si aliquid transmutetur a non esse in esse in uno tempore est sub esse et in alio sub non esse et solutio est quod illud instans se tenet cum forma posteriori. Unde si aliquid transmutetur a non albo in album in toto tempore transmutationis est non album et in fine illius temporis est album et si aliquid in aliquo tempore habet non esse et postea in alio tempore esse instans distinguente illa duo tempora ab invicem habet esse et hoc probatur quia aliter simul haberet esse et non esse cuius probatio est: si aliquid transmutetur ad esse et in fine illius transmutationis non habet esse, igitur requiritur ulterior transmutatio ad hoc quod habeat esse, sed non requiritur aliqua transmutatio post totam transmutationem ad esse, igitur in fine illius transmutationis habet esse. Si igitur in fine transmutationis haberet non esse, sequitur quod simul haberet esse et non esse ex isto loco accipitur quod non est dare ultimum rei permanentis in esse et illud est verum de rebus quae non corrumpuntur absque alteratione praecedente et in talibus non est dare ultimum, quia si detur ultimum instans in quo talis res potest esse cum non transmutetur ab esse in non esse per alterationem et omnis alteratio numeratur in tempore oportet quod ultimum instans sit tempus mensurans alterationem quae corrumpitur, sed forma quae corrumpitur per alterationem habet esse durante alteratione, igitur res habet esse post ultimum sui esse quod est impossibile et ideo verum est quod non est dare ultimum instans in quo res acquisita per alterationem habet esse et ideo se tenet instans cum forma posteriori, scilicet illud quod distinguit tempus in quo res habet esse sub alia forma.

26 CommentatorBAverr., In Phys., VIII, comm. 69, f. 412L–M assignat unam rationem quare instans attribuitur rei posteriori. Et est causa ista, quia primum principium passionis quae fit a transmutatione est aliquod ens et transmutatio est non ens. Vel sic: forma posterior acquirit esse per transmutationem et forma prior corrumpitur. Et dignius est ut instans illud attribuatur enti quam non enti. Ideo instans distinguens tempus transmutationis acceptae in quo forma acquisita per alterationem habet esse debet attribui formae posteriori.

27 Postea probat Philosophus quod instans distinguens tempus transmutationis acceptae essent, hoc est a tempore in quo res acquisita per transmutationem habet esse, debet esse indivisibile. Et illud probat, quia si non esset indivisibile, sequitur quod aliquid sit ens et non ens insimul. Cuius probatio est ista: sit A tempus in quo aliquid transmutetur a nigro in album et sit B tempus in quo est album et sit C indivisibile copulans ista duo tempora ad invicem et sit #G 536a D mobile. Tunc arguo: si C sit divisibile, tunc est pars utriusque temporis, scilicet ipsius A et ipsius B. Tunc arguo: si aliquid sit non album in toto tempore A erit non album in qualibet parte illius, sed C est pars ipsius, igitur D est non album in C. Similiter D est album in toto tempore B igitur est album in qualibet parte ipsius, sed C est pars B igitur D est album in C igitur D simul est album et non album. Si igitur illud quod dividit duo tempora ab invicem esset divisibile, sequitur quod aliquid simul esset ens et non ens et album et non album, quod est impossibile. Verumtamen ponendo quod illud instans sit indivisibile non est inconveniens. Non enim oportet quod, si aliquid sit album in aliquo tempore, quod sit album in quolibet instanti illius temporis. Si enim aliquid transmutetur ab albedine in nigredinem, illud est album in aliquo tempore illius transmutationis, sed non est album in fine transmutationis. Unde est album in quolibet instanti istius partis quam in ultimo et hoc dicit Averroes, quod finis transmutationis est posterior transmutationi.

28 ‘Si autem quod eratAconi.; quecumque GB, , VIII, 8, 263b26. Hic probat Philosophus ex veritate iam ostensa quod tempus non componitur ex temporibus atomis, ut ex instantibus indivisibilibus, et hoc sic: si componeretur ex instantibus indivisibilibus, tunc instantia essent consequenter entia in tempore, sed hoc est falsum. Quod probat sic: si aliquid sit non ens in aliquo instanti et postea debet esse ens, oportet quod illud fiat ens et transmutetur a non esse, sed non potest transmutari ab esse ad non esse nisi in tempore. Igitur inter illa duo instantia est tempus medium et sic sunt consequenter entiaAconi.; convertentia G. Unde breviter, si aliquid habet esse post non esse, non potest instans in quo incipit esse convertens consequenter ens instanti in quo carebit esse, quia non potest transmutari de non esse nisi mediante motu et omnis motus mensuratur tempore, igitur inter illa instantia quae ponuntur consequenter entia est tempus medium et per consequens non sunt consequenter entia, cum in quolibet tempore sint multa instantia. Nec est eadem ratio, ut dicit Philosophus, de duobus instantibus et de tempore et de uno instanti quod est finis temporis, quia instans non est consequenter ens instanti, sed si tempus componeretur ex instantibus duo instantia essent consequenter entia, ideo non est simile.

29 ‘Manifestum autem’B, , VIII, 8, 264a4. Ex his quae dixerat quodam modo se habet factum esse ad fieri et dicit quod nullo modo se habent ad invicem quod non plus mensurat quod mensurat fieri et factum esse quam quod mensurat factum esse solum, sicut nec est plus instans et tempus quam tempus solum, nec etiam est plus punctus et linea quam linea solum.

30 ‘Rationabiliter ex his’B, , VIII, 8, 264a8. Postquam Philosophus probavit per rationes proprias et physicas motum reflexivum non esse continuum, in ista parte probat hoc idem per rationes communes et logicas. Et ponit multas rationes, quarum prima fundatur super duas propositiones. Quarum prima est quod illud quod transmutatur in toto tempore transmutationis transmutatur ad ultimum terminum transmutationis, sive ille terminus transmutationis fuerit propinquus sive remotus. Et dicit hic Commentator quod necesse est quod transmutatum in sua transmutatione amittat partem sic successive post aliam illius a quo transmutatur et acquirat successive partem illius ad quod transmutatur; igitur illud ex quo transmutatur et illud ad quod transmutatur sunt opposita necessario. Et, ut dicit Commentator, utrumque istorum est in #G 536b parte transmutatiAconi.; transmutante G alia ab illa in qua est reliquum, sed non determinata in se neque apud nosBAverr., In Phys., VIII, comm. 70, f. 415H. Haec est igitur propositio quod in tota transmutatione transmutatum recedit a termino a quo et accedit ad terminum ad quem. Secunda propositio est quod in motu reflexo transmutatur mobile ab eodem in idem. Tunc arguitur sic: si motus reflexus sit continuus, tunc mobile in toto motu est in acquirendo terminum ad quem et amittit terminum a quo, sed in motu reflexo est idem terminus a quo et terminus ad quem, igitur si motus reflexus sit continuus, sequitur quod mobile simul et semel recedit ab aliquo termino et accedit ad eundem terminum et amittit aliquem terminum et acquirit eundem.

31 Nota secundum Commentatorem quod istae propositiones sunt logicae; nam istae propositiones sunt communes. Ista enim propositio ‘illud quod transmutatur in tota transmutatione acquirit terminum ad quem et recedit a termino a quo’ est communis cuilibet transmutationi. Et ista propositio ‘impossibile est quod aliquid simul acquirat aliquid et deperdat illud’ est logica. Nam hoc est commune pluribus in una scientia quod duo opposita non possunt congregari insimul. Unde Commentator vult quod ratio logica est dupliciter: uno modo, si non sit propria arguere. Nam arguere logice est arguere extranee et per consequentias, alio modo est ratio logica, si sit per terminos, quibus maxime utitur logica. Unde Commentator dicit sic: per sermones dialecticos videtur intelligere duos modos, scilicet demonstrationes quae componunturAconi.; contingunt G ex accidentibus pluribus communibus una arte, aut demonstrationes quarum praedicata sunt propria dialecticae. Rebus enim dialectice utimur duobus modis, aut secundum instrumentum, et est magis proprium, aut fundamentum positum eodem modo secundum quod ars utitur eis quae declarata sunt in aliaBAverr., In Phys., VIII, comm. 70, f. 414K. Dicit etiam Commentator quod illud est intelligendum, scilicet quod mobile continue movetur in toto motu ad terminum, de motu naturali et voluntario et non de motu violento. Et ideo dixit ‘nisi aliquid occurrat’, quoniam si aliquid occurrat quod impediat ipsum ab eo quod est naturale ei, tunc non movebitur continue ad illud ad quod primo movebatur, quasi dicens: cum transmutatum transferatur de primo principio ad quod illud ad quod transmutatur postremo, necesse est ut motus eius sit continuus ad illud, nisi aliquod impediens occurrat eiBAverr., In Phys., VIII, comm. 70, f. 414K–L.

32 SimiliterAconi.; simul G autem’B, , VIII, 8, 264a14. Hic ponit secundam rationem ad probandum quod motus reflexus non est continuus. Et est haec ratio: si motus reflexus esset continuus, aliquid moveretur ex termino in quo non est, quod est impossibile. Consequentia patet, nam mobile, dum movetur, non est in termino ad quem nec etiam in principio motus est in termino ad quem movetur et hoc in motu continuo, sed in motu reflexo est idem terminus a quo et terminus ad quem, igitur mobile movetur ex termino a quo et non est in termino ad quem et sequitur quod mobile movetur ex termino in quo non est.

33 ‘Amplius autem ex his’B, , VIII, 8, 264a21. Hic ponit tertiam rationem, quae fundatur super duas propositiones. Quarum una est quod omne motum quod movetur uno motu motuum finitorum diversorum secundum speciem necesse est quod moveatur a quiete opposita illi motui, scilicet a quiete quam habet in termino a quo movetur, ut declaratum est in quinto huius. Secunda propositio est ista: omne #G 537a quod movetur duobus motibus necesse est ut singulariter movetur eis, cum impossibile sit simul moveri motibus. Ex istis duabus propositionibus sequitur quod omne motum motibus oppositis necesse est ut moveatur utroque motu post quietem. Cum igitur motus reflexus componatur ex motibus, necesse est quod secundus motus incipiat in quiete opposita illi motui et per consequens motus reflexi non sunt continui, quia inter illos cadit quies media.

34 ‘Si igitur contrariiAconi.; contrarium GB, , VIII, 8, 264a28. Hic probatAconi.; ponit G Philosophus quod prius dixerat, scilicet quod nihil movetur aliquo modo quo prius non movebatur, nisi prius quiescat quiete opposita. Et hoc probat ex hoc quod idem non potest simul moveri motibus contrariis; igitur oportet, cum aliquid moveatur aliquo motu finito, quod non est pars alterius motus ut prius quiescat. Unde poniturAconi.; ponit G talis ratio: si aliquid moveretur in instanti distinguente tempus in quo moveatur a tempore in quo movetur deorsum, esset hoc verum quod illud mobile movetur, sed non est maior quare tunc movetur motu sursum quam motu deorsum, igitur simul movetur motibus contrariis.

35 ‘Amplius autem’B, , VIII, 8, 264b1. Hic ponitur quarta ratio, quae est magis propria et magis specialis. Et est haec: motus contrarii essent continui, verbi gratia motus de non albo in album et de albo in non album, sequitur quod in eodem instanti corrumpatur non album et fiat album et corrumpatur album et fiat non album. Probatio consequentiae, quia si aliquid transmutetur a non albo, in fine transmutationis fit album et corrumpitur non album. Si igitur statim sine aliquo medio fiat transmutatio ad non album, tunc in illo instanti corrumpitur album et fit non album. Simul igitur corrumpitur album et fit non album et corrumpitur non album et fit album et ita simul inessent opposita eidem.

36 Intelligendum quod propter hoc dicit Philosophus istam rationem esse propriam et specialem, quia rationes praecedentes possunt applicari ad omnem motum, sed ista ratio videtur specifice arguere de generatione et corruptione, quia demonstrationes praecedentes fundantur super hoc quod, quia inter motus contrarios est quies media, ideo motus contrarii non sunt continui. Et posito quod non esset quies media inter motus contrarios, adhuc non essent continui, ideo Philosophus adducit unam rationem ad probandum quod motus contrarii non sunt continui, etsi inter istos non esset quies media. Haec est ratio: continua sunt illa quorum ultima sunt unum; sed motus contrarii non habent idem ultimum ultima contrariorum sunt contraria; igitur motus contrarii non sunt continui.

Lectio 13

1 ‘Quoniam autem circulare’B, , VIII, 8, 264b9. Cum declaratum sit quod motus reflexus non est continuus ita quod nullus motus rectus potest esse perpetuus, in ista parte probat Philosophus quod motus circularis potest esse continuus. Et intendit talem rationem: illud est possibile ex quo nullum impossibile accidit, sed ponendo motum circularem esse perpetuum et continuum non accidit impossibile, igitur motum circularem esse perpetuum et continuum est possibile. Quod autem non accidit impossibile ponendo motum circularem esse continuum et perpetuum declaratur: nam secundum motum circularem potest aliquid multotiens moveri ab eodem in idem secundum eandum positionem et secundum eundem situm partium, et haec est causa quare ad motum circularem esse continuum et perpetuum non sequitur impossibile. Unde ex hoc quod ponitur, quod motus #G 537b circularis potest esse continuus et unus, non sequitur quod idem simul moveretur motibus contrariis, sicut sequitur ponendo motum reflexum esse continuum et unum. Intelligendum quod motus rectus si debeat reiterari non reiteratur secundum eandem positionem, ut si aliquid movetur sursum finito illo motu, si debeat postea moveri ad eundem terminum a quo recessit, reservabitur idem ordo partium. Nam partes quas pertransiit movendo sursum transibit movendo deorsum et variatur ordo in movendo sursum et deorsum, sed in motu circulari, quando completa est revolutio, si debeat eandem revolutionem resi....re et redire ad eundem punctum, tenebit eadem ordo partium quam prius tenuit ut partes quas mobile pertransivit in prima circulatione illas pertransibit in secunda circulatione. Quod si sic non faceret, si completo circulo partis quas prius pertransivit ultimo in prima circulatione illas pertransiret post in secunda circulatione, non esset circulatio, sed motus reflexus, et ideo dicit Philosophus quod motus circularis secundum eandem proportionem est ab eodem in idem.

2 ‘Non enim omnis’B, , VIII, 8, 264b13. Hic declarat quod illud quod movetur circulariter non movetur motibus contrariis. Causa enim quare circularis motus est continuus est quia illud quod movetur circulariter ab uno termino in eundem terminum non movetur motibus contrariis, sicut accidit ei quod movetur motu recto ab eodem in idem. Quod autem quod movetur circulariter non movetur motibus contrariis probat tripliciter. Primo quantum ad distantiam terminorum. Secundo quantum ad terminos et tertio quantum ad media per quae pervenitur ad huiusmodi terminos. Dicit igitur primo quod omnis motus qui est in hoc idem est contrarius nec oppositus motui qui est ex hoc, sed motus qui est ex hoc secundum lineam rectam contrariatur motui qui est in hoc secundum lineam rectam. Et ratio huius est nam contrarietas solum accipienda est secundum lineam rectam. Nam contrarietas est maxima distantia et maxima distantia non potest accipi nisi secundum lineam rectam. Haec est igitur prima ratio: contrarietasAconi.; qualitas G solum accipienda est secundum lineam rectam; igitur motus ab hoc et motus in hoc secundum lineam rectam non debent contraria. Commentator dicit hic quod non omnis motus ad aliquid est contrarius isti motui qui est ab isto, neque oppositusAconi.; in opposito G, quoniam hoc non contingit nisi in motu recto, scilicet ut motus ad aliquid sit contrarius motui ab isto, vel oppositusAconi.; opposito G. Et causa in hoc est, quoniam illud ex quo est motus rectus et ad quod, sunt loca contraria. Et causa in hoc est, quia contraria sunt, sicut describuntur illa quae maxime distant, et maxima distantia non invenitur nisi in linea rectaBAverr., In Phys., VIII, comm. 73, f. 417E–F.

3 ‘Et si aliquid in circulo’B, , VIII, 8, 264b19–20. Hic ponitur ratio sumpta ex ratione mediorum. Et est haec ratio: motus qui est ab aliquo termino secundum circulum non contrariatur motui secundum eundem terminum. Probatio: motus contrarii sunt in eisdem mediis, sed motus ab aliquo termino secundum circulum et motus in eundem terminumAconi.; circulum G non sunt in eisdem mediis, igitur motus circularis ab aliquo termino non contrariatur motui circulari in eundem terminum.

4 Intelligendum est quod, quia motus contrarii sunt inter terminos contrarios et eadem media quae sunt ab uno contrariorum ad reliquum eadem sunt e converso sicut eadem media quae sunt a centro ad circumferentiam et a circumferentia ad centrum, ideo motus contrarii sunt in eisdem mediis, sed motus circularis et motus ab aliquo termino et motus #G 538a in eundem terminum non sunt in eisdem mediis. Nam si aliquod mobile in linea circulari incipat moveri ab aliquo puncto, recedit ab illo per unum semicirculum et postea recedit per alium semicirculum et ita non per idem medium accedit et recedit.

5 ‘Circularis quidem’B, , VIII, 8, 264b18. Iste textus praecedit passum praecedentem et ponitur ratio sumpta ex parte terminorum. Quae est: motus contrarii habent terminos contrarios, sed in motu circulari non habent termini contrarii, nam motus circularis est ab eodem in idem, igitur in motu circulari non est aliquid contrarium et per consequens illud quod movetur circulariter ab aliquo termino in eundem terminum non movetur motibus contrariis.

6 ‘Quare in circulo’B, , VIII, 8, 264b24. Hic concludit alios motus a motu circulari non esse continuos et perpetuos. Et primo declarat hoc in motu locali, quod nullus alius motus localis a motu circulari potest esse continuus et perpetuus, et hoc, quia si alius motus a motu circulari esset continuus et perpetuus, necesse est moveri per eadem media multotiens, sed non contingit pertransire multotiens ab eodem in idem per idem medium nisi per reflexionem, sed illud quod movetur in eisdem mediis per reflexionem non movetur continue, quia movetur simul motibus oppositis, quod est impossibile, igitur etc. Unde nec super lineam rectam nec super lineam circularem potest esse motus continuus et perpetuus, nisi fiat reflexio, et motus reflexus non est continuus, ut probatum est, igitur etc.

7 ‘Manifestum ergo ex hac’B, , VIII, 8, 264b28–29. Hic ostendit Philosophus quod in aliis motibus a motu locali non est contrarietas. Et ratio consistit in hoc quia in omnibus aliis motibus oportet quod sit reditio per eadem media, et non potest esse iteratio per eadem media, nisi sit quies, et ubi est quies, ibi non est continuitas motus. In nullo igitur motu alio a motu locali potest esse continuitas et perpetuitas. Unde haec est causa quare motus circularis potest esse continuus, quia in motu circulari locali potest esse reditio ab eodem in idem per alia media et alia et hoc deficit in omnibus aliis motibus, ut in alteratione et augmentatione, similiter in generatione et corruptione. Et nulla est differentia sive sint plura media quae iterantur sive pauca. Potest enim esse iteratio per plura media. Verbi gratia, si fiat motus a nigro in album et postea fiat motus e converso ab albo in nigrum, tunc reditio per plura media. Si autem fiat motus a nigro in fuscum et postea e converso, non fiet iteratio per tot media sicut prius, sed redire per plura media sive per pauca non differt quoad propositum, quia dummodo fiat reditio per eadem media, oportet quod sit quies.

8 ‘Manifestum autem ex his’B, , VIII, 8, 265a2–3. Ex praedicta veritate reprehendit antiquos philosophos. Quidam enim dixerunt omnia sensibilia semper moveri. Nam si sit necesse omnia sensibilia semper moveri, necesse est ea moveri secundum aliquem motum in quo potest salvari continuitas, et secundum antiquos maxime est verum quod omnia alterantur continue. Dixerunt enim quod vident semper res esse in continuo fluxu et dixerunt generationem et corruptionem esse alterationem, sed probatum prius est quod alteratio non est continua et perpetua et ideo ipsi male dixerunt et similiter ipsi in ponendo omnia sensibilia moveri.

9 Commentator dicit hic quod ipsi erraverunt in hoc, quod ipsi acceperunt transmutionem quaeAconi.; quod G est in potentia et in actu. Et loquentes nostrae legis reprehendunt antiquos #G 538b et dicunt quod contraria non remanent nisi per duo tempora. Sed sermo antiquorum currit in cursu naturae, sermo veroAconi.; enim G nostrae legis est vanusAconi.; verior G, quia non coguntur ad dicendum hoc nisi quia volunt defendere fundamenta fictaAconi.; facti G, quia aestimatur quod lex non defenditur nisi per ista fundamentaBAverr., In Phys., VIII, comm. 74, f. 418I–K.

10 ‘Quod autem motuumAconi.; locutionum GB, , VIII, 9, 265a13. Probato quod motus circularis est continuus, hic probat Philosophus quod est primus. Et probat primo quod est prior quam motus mixtus et secundo quod est prior quam motus rectus et tertio quod est prior quam aliquis alius motus. Primum probat per hoc quod motus mixtus componitur ex motu recto et motu circulari, sed illud quod componitur ex aliquibus est posterior eis ex quibus componitur, igitur motus mixtus est posterior quam motus circularis et per consequens motus circularis est prior. Quod motus circularis est prior quam motus rectus probatur dupliciter. Primo sic: motus circularis est perfectus et motus rectus est diminutus, sed perfectum est prius diminuto natura et tempore, igitur motus circularis est prior recto natura et tempore. Quod motus rectus sit diminutus probatur: nam illud est diminutum cui potest fieri additio; sed motui recto potest fieri additio. Nam omni lineae rectae potest fieri additio igitur nulla linea recta potest esse infinita, ut vult Philosophus tertio Physicorum et adhuc posito quod aliqua linea recta posset esse infinita adhuc super illam lineam non posset esse motus infinitus, quia super lineam rectam est ad aliquem terminum. Aliter esset otiosus et acquisito termino cessat motus. Ex quo igitur motus infinitus non potest fieri super lineam rectam nec super lineam finitam nec super lineam infinitam, patet quod nullus motus rectus sit infinitus et per consequens omnis motus rectus est diminutus et quia si posuit quod si motus rectus esset perfectus debet esse infinitus et infinitum potest intelligi super recitationem et reflexionem super eandem lineam finitam et iam destruxit quod motus infinitus sit secundum recitationem incepit destruere et ut sit secundum reflexionem et ideo dicit quod non debet aliquis ponere quod motus super lineam rectam finitam sit infinitus secundum ire et secundum redire in infinitum. Nam ille motus est compositus ex duobus motibus quorum utrumque est finitus in quem potest fieri additio et diminutio igitur non est completus et si non reflectatur erit diminutus et corruptus. Ex hoc patet quod motus circularis est prior natura et tempore quam motus rectus, quia motus circularis est perfectus et motus rectus diminutus. Et per Commentatorem hic per ‘rationem’ intelligit Philosophus definitionem. Motus enim circularis accipitur in definitione motus recti, quoniam motus rectus est ille qui est a medio in medium et medium non invenitur nisi in circulariBAverr., In Phys., VIII, comm. 75, f. 419M.

11 ‘Amplius prior est’B, , VIII, 9, 265a24. Hic ponit secundum rationem, quae est quod motus circularis est perpetuus et motus rectus non, et hoc sic: perpetuum est prius non perpetuo, igitur motus circularis est prior motu recto. Et alia ratione probat Philosophus quod motus circularis est prior omnibus aliis motibus, quia motum circularem contingit esse perpetuum et nullum alium motum contingit esse perpetuum.

12 ‘Rationale autem circularem’B, , VIII, 9, 265a27–28. Cum declaravit quod motus circularis est prior motu recto ex duobus, scilicet ex hoc quod motus #G 539a circularis est perfectus et motus rectus diminutus, et etiam quia motus circularis potest esse unus et perpetuus, rectus autem non, et etiam prius declarat causam propter quam fuit possibile ut motus localis esset perpetuus, sed illuc dedit causam remotam, hic autem dat causam propinquam, ut compleat illud quod intendebat declarareBAverr., In Phys., VIII, comm. 76, f. 420I. Unde Philosophus vult hic dare causam quare necesse est ut motus circularis sit continuus et perpetuus. Primo tamen dat causam propter quam motus rectus non potest esse continuus et perpetuus. Et haec est causa, quia in recto est principium terminatum naturaliter et finis et medium. Et causa huius est, quia motus rectus est super magnitudinem rectam et magnitudo recta naturaliter est finita et duas habet extremitates et medium. Et propter hoc necesse est ut omne quod movetur super magnitudinem rectam habeat duas quietes, unam scilicet in initio magnitudinis et aliam in fine. Sed quia in circulo non sunt ultima actu terminata, quoniam in circumferentia non est aliquid quod est dignius ut sit principium magnitudinis quam finis, et ideo motus circularis est perpetuus et magnitudo circularis, quia magnitudo circularis non habet principium in actu nec finem; ideo motus super ipsam semper est in principio. Unde illud quod movetur super circulum potest imaginari in quolibet puncto in principio et in fine et in medioBAverr., In Phys., VIII, comm. 76, f. 420K–M. Nota verba Commentatoris hic, qui dicit sic: debes scire quod istae causae quas dedit hic quodam modo sunt naturales et quodam modo sunt mathematicae. Accidit enim causis mathematicisAconi.; methaphysice G, scilicet propinquis in mathematica, ut sint causae primae plurium rerum naturalium, sicut accidit in scientiis subalternantibus cum subalternatis, sicut arithmetica, musica, geometria, aspectiva. Quoniam cum diversitas duorum extremorum longitudinis rectae est prima causa in hoc quod contrarietas exsistat in loco, necesse est, ut illud sit prima causa in esse primos motus contrarios, quia est in locis contrariis. Et quia finitas dimensionis rectae est prima causa et in esse motus rectosAconi.; rectus G et est finita, necesse est ut motus recti sint finiti. Et quia in circulari non est extremitas in actu neque universaliterAconi.; unicus G punctus in actu, necesse est ut in eoAconi.; ea G non sint loca contraria neque dimensiones finitae. Et cum itaAconi.; ista G sit, necesse est ut motus eius sit unus et perpetuus et continuus, cum motum super ipsum non movetur ad loca contraria. Et aestimatur quod illa causa quam dedit Aristoteles non solum dat quod sit impossibile motum circularem esse perpetuum, immo quod necessarium sit. Sic igitur debet intelligi iste locusBAverr., In Phys., VIII, comm. 76, f. 421A–B. Haec Commentator.

13 ‘Unde movetur et quiescit’B, , VIII, 9, 265b1–2. Cum declaravit quod in circulo non est punctum in actu quod sit principium aut medium aut finis, et quilibet punctus in eo est in potentia haec tria, principium, medium et finis, hic narrat quod illa est causa propter quam sphaera est inseparabilis ab eodem loco. Et ostendit quod quodam modo est quiescens et quodam modo mota. Et dicit quod quia sphaera movetur super gibbositatem centri, et in convexo non est punctus in actu, necesse est ut sphaera sit in eodem #G 539b loco numero et in pluribus secundum formam, ut declaratum est in sexto. Et hocAconi.; hic G intendit Philosophus, cum dixit quod sphaera movetur quodam modo et quodam modo quiescit, quia non mutat alium locum numero secundum subiectum et materiam, et est mota, quia mutat loca diversa secundum formam, non autem quia sphaera, sicut aestimatur, movetur secundum partes et quiescit secundum totum. et Ponere enim corpus motum secundum partes et quiescere secundum totum est impossibile, immo tota sphaera et omnes partes moventur insimul, sed caelum movetur in locis diversis secundum formam tantum et partes moventur in locis diversis secundum formam et subiectumBAverr., In Phys., VIII, comm. 76, f. 421B–D. Haec Commentator. Et causa propter quam sphaera movetur motu praedicto est quia omnia illa accidunt centro, scilicet esse principium, medium et finis. Et dicit Commentator hic quod potest intelligere per ‘centrum’ mathematicum centrum, scilicet punctus, et potest intelligere centrum naturale, quod est corpus sphaericum super quod movetur corpus circulare. Sphaera enim dividitur naturaliter in duas partes, in centrum et circumferentiam. Et si intelligatur centrum mathematicum, tunc est intelligendum quod centrum est principium magnitudinis et medium et finis. Punctus enim qui est centrum sphaerae est principium eo quod lineae rectae aequales ex eo exeuntes ad circumferentiam perveniunt, et est finis, quia omnes lineae a circumferentia exeuntes proveniunt ad eumAconi.; eam G; est autem medium eo quod aeque distat ab omnibus partibus. Et est haec expositio Themistii. Si autem intellexit centrum naturale, tunc per principium magnitudinis vult principium esse secundum materiam et per finem intelligit ultimum, quia circulare movetur circa ipsum, quia centrum est principium et finis et sunt causae quietis et motus. Centrum autem non fuit in ipsa circumferentia, sed extra; ideo non habuit circulus locum propter quem quiescatAconi.; communicat G, id est eo quod circulus movetur circa finem, non ad eum, et quia finis est permanens et quod permanens est in eodem loco, est igitur permanens uno modo et mota alio modo et mota continue alio. Mota quidem eo quod non pervenit ad finem, quiescens est eo quod finis est quiescens, et universaliterAconi.; unicus G si principium et finis et medium in his est idem, convenitAconi.; cognoscit G et utrumque fieriBAverr., In Phys., VIII, comm. 76, f. 421E–G.

14 ‘Accidit autem conversioneAconi.; conversim GB, , VIII, 9, 265b8. Hic ponitur ratio ad probandum quod motus circularis est primus motuum. Et est haec ratio: motus circularis est mensura omnium aliorum motuum, igitur est primus motus. Consequentia patet, nam ista convertuntur esse principium in aliquo genere et esse mensura aliorum in eodem genere.

15 ‘Amplius autem’B, , VIII, 9, 265b11. Hic ponitur alia ratio ad probandum quod motus circularis est primus motus et quod est prior quam motus rectus. Et est haec ratio: solum motum circularem contingit esse regularem, sed motus regularis est prior irregularis. Probatio: nam solus motus circularis semper aeque distat a fine ad quem mobile movetur, scilicet a medio. Quae autem recte moventur, non aeque distant a fine in omnibus partibus. Unde quae naturaliter moventur recte, necessario moventur quando approximant finem. Unde breviter motus naturalis rectus intenditur in fine et motus violenter remittitur in fine et ideo nullus motus rectus est regularis. Solus igitur motus circularis est regularis.

16 ‘Quod autem secundum locum’B, , VIII, 9, 265b17. Cum declaravit quod motus #G 540a circularis est prior, hic vult notificare motum localem esse priorem ceteris motibus inducens testimonium super hoc omnes antiqui dicunt sive ponunt motum localem esse priorem ceteris motibus. Nam ipsi tradunt motibus principium ipsius motus secundum quod huiusmodi motus posuerunt etiam talia principia moventia quae erant principia motus secundum locum quod patet. Empedocles dixit quod sic movent concordia et discordia. Dixit enim quod de numero moventium concordia congregat et discordia disgregat, sicut Anaxagoras posuit intelligentiam moventem esse primam causam motus. Dixit ita et dicit quod illa intelligentia determinat partes consimiles et extracta a mixto. Nunc autem extractio et separatio est motus localis. Similiter Democritus et Leucippus qui dixerunt nullam causam motus esse sine vacuo dixerunt corpora atoma moveri in vacuo, nunc illud quod movetur eo quod est in eo movetur localiter. Similiter ipsi qui dicunt generationem et corruptionem esse propter densitatem et raritatem, ponunt condensationem et rarefactionem esseAconi.; est G priores quam alios motus; nunc condensatio et rarefactio non sunt sine motu locali. Unde omnes antiqui qui posuerunt motum fieri posuerunt motum localem esse primum motum. Unde et Plato qui posuit aliam causam motus quam congregationem et segregationem vel etiam quam vacuum posuit quod movens se ipsum est principium motus et posuit motum localem esse primum motum. Unde Plato qui opinabatur principium motuum esse animam et ipsam se ipsam movere posuit motum localem esse primum motum. Nam illud quod movet se movet se motu locali.

17 ‘Et proprieAconi.; prope GB, , VIII, 9, 266a1. Hic adducit testimonium adhuc communiter loquentium et dicit quod secundum communem usem loquendi solum dicimus illud moveri quod movetur secundum locum. Si autem quiescat in loco, si augmentaretur vel alteraretur, dicimus ipsum quiescere et non dicimus simpliciter quod movetur, sed secundum determinationem dicimus quod movetur motu augmentationis vel alterationis.

18 Commentator dicit hic quod motus per prius dicitur de motu locali quam de aliis motibus, sicut hoc nomen ‘ens’ dicitur prius de substantia quam de aliis praedicamentis. Unde ens dicitur de substantia simpliciter et de aliis praedicamentis secundum determinationem. Unde substantia prior est omnibus aliis praedicamentisBAverr., In Phys., VIII, comm. 77, f. 423A.

Lectio 14

1 QuodAconi.; quodam G autem necesse est impartibile est’B, , VIII, 10, 266a10. In hoc capitulo vult Philosophus probare primum motorem esse impartibilem. Primo tamen declarat quod primus motor est infinitae potentiae, ex qua sequitur quod primus motor non est in materia. Sed quod primus motor sit infinitae potentiae probat per hoc quod primus motor movet per tempus infinitum. Impossibile enim est motoremAconi.; motore G finitum movere per tempus infinitum. Cum igitur primus motor moveat per tempus infinitum, oportet quod sit virtutis infinitae. Quod motor finitus non possit movere per tempus infinitum probat Philosophus in terminis sic: sit A movens finitum, B mobile finitum, C tempus infinitum et sic D pars ipsius A et moveat partem mobilis in aliqua parte temporis, quae pars mobilis sit H et pars temporis Z. Pars igitur mobilis non movebitur in aequali tempore cum toto, quia maius mobile movetur in pluri tempore. Z igitur in quo movetur H non est tempus infinitum et auferatur aliquid ab A iterum et addatur ipsi D ex quo est finitum per talem ablationem tandem consumetur tempus. Igitur tandem consumetur per ablationem partium finitarum et per consequens est finitum, igitur si motor sit virtutis finitae, tempus in quo movet erit finitum.

2 Commentator format #G 540b rationem sic: proportio temporis Z est composita ex proportione D ad A et ex proportione H ad B, quia tempus utriusque motus sequitur proportionem motoris ad mobile, quodAconi.; quia G in eo movetur; proportio autem D ad A est finita, quia D multiplicatum consumit A, et proportio H ad B est finita, quia H consumit B; et omnis proportio composita ex duabus proportionibus finitis est finita necessario; igitur proportio temporis Z ad tempus C est finita. Z igitur consumit C; C autem infinitum, ut positumAconi.; finitum G est; igitur finitum consumit infinitum; sed hoc est inconveniens; igitur oportet quod C sit finitumBAverr., In Phys., VIII, comm. 78, f. 424C–D.

3 Motor igitur finitus non potest movere aliquod infinitum nec aliquod finitum in tempore infinitoB, , VIII, 10, 266a23–24. Commentator dicit hic quod impossibile est quod corpus finitum movet corpus infinitum; nam potentia motoris semper debet superare potentiam mobilisBAverr., In Phys., VIII, comm. 78, f. 424E.

4 Notandum est etiam per Commentatorem hic quod propositiones condicionales quas ponit hic sunt verae, quamvis antecedentia sint impossibiliaBAverr., In Phys., VIII, comm. 78, f. 424E. Habet sit impossibile caelum dividitur. Tamen si divideretur, in minore tempore moveretur pars quam totum, scilicet hoc est intelligendum quantum determinatum signum in spatio. Pars enim in minori tempore pertransit aliquod determinatum signum in spatio quam totum simpliciter, quod Philosophus ponit motorem dividi hoc ponit sub condicione. Si enim motor caeli sit in corpore, tunc dividitur ad divisionem corporis.

5 Intelligendum quod demonstratio Philosophi probat quod impossibile est aliquam virtutem finitam movere per tempus infinitum, et hoc non est inconveniens. Unde secundum quosdam Philosophus hic imaginatur finitatem potentiae primae. Si enim esset aliquis acervus in quo essent infiniti lapidesAconi.; laples G qui singillatim et divisim omnes istos lapidesAconi.; laples G deberet movere per certum spatium oportet quod haberet tempus infinitum et quod esset infinitae potentiae et quia non maior potentia requiritur ad portandum infinitum lapides per tempus infinitum quam ad portandum unum lapidem per tempus infinitum, ideo primum movens quod per infinitum tempus movet caelum debet esse infinitae potentiae. Tanta enim potentia requiritur ad movendum caelum per infinitum tempus quanta requiritur ad movendum unum caelum uno die et aliud alio die et sic in infinitum. Et per hoc potest responderi ad illud quod dicit Philosophus, quod pars potest moveri sive movetur in minori tempore quam totum, nam imaginari debemus ac si caelum infinities revolutum esset in infinitum mobil- si enim essent tot caeli quot sunt revolutiones facerent unum caelum infinitum. Imaginemur igitur quod caelum infinities revolutum esset et quod caelum semel revolutum esset pars huius mobilis et sic imaginando patet quod pars in minori tempore movetur quam totum.

6 Notanda sunt hic verba Commentatoris, qui dicit quod istae propositiones sunt convertibiles ‘quod est simplex caret potentia’ et ‘quod caret potentia est simplex’. Potentia enim est causa compositionis alicuius ex duabus substantiis, siAconi.; sed G illa substantia est una actu et potentia illa eritAconi.; om. G simplex. Huiusmodi autem corpora caelestia; simplex corpus, ut declaratum est, non movetur ex se nisi, quod movet, esset ipsum quod movetur. Corpora igitur caelestia sunt materiae simplices et formae eorum sunt formae non in materiis. Hoc habito patet error eorum qui obiciunt Aristoteli quod in corporibus caelestibus est impossibilis divisibilitas quam Aristoteles ponit in sua demonstratione, et possibilis in eis inquantum positaAconi.; potentia G sunt ipsas esse #G 541a formas in materiis, impossibilis vero inquantum sunt simplicia et formae eorum non suntAconi.; esse G in materiis. IstiAconi.; it G igitur sic se habent sicut quiAconi.; quae G in syllogismo ducente ad inconveniens obiciunt illationem aut quod sequitur ex illatione esse verum et dicunt syllogismum peccare, quod pluribus accidit modernis philosophantibus qui solum libris Avicennae contenti sunt in sua philosophiaBAverr., In Phys., VIII, comm. 74, f. 424I–L. Et postea dixit quod libri huius viri potius faciunt a sapientia recedere quam ipsam largiunturBAverr., In Phys., VIII, comm. 74, f. 424L.

7 ‘Quod omnino in finita’B, , VIII, 10, 266a24–25. Cum declaravit quod impossibile est quod motor finitus moveat aliquod infinitum in tempore infinito, hic probat Philosophus quod in magnitudine finita non potest esse infinita potentia. Et consistit ratio in hoc: semper maior potentia in corpora potest in minori tempore movere et agere, sed omnis potentia finita agit in tempore et in quocumque tempore finito potest virtus agere quae est finita. Cum igitur virtus infinita sit maior virtute finita, sequitur quod, si virtus infinita esset in magnitudine finita moveret et ageret in minori mensura quam si aliquod tempus. Sed minor mensura quam est aliquod tempus non est nisi instans. Igitur si virtus infinita esset in magnitudine finita, sequitur quod moveret in non tempore. Et hoc confirmatur. Si igitur virtus infinita moveret in aliquo tempore et in quocumque tempore quamcumque parvo potest aliqua virtus finita movere sine quacumque magnitudine finita, sequitur quod, si virtus infinita moveat magnitudinem finitam tempore, quod in aequali tempore moveret virtus infinita et virtus finita eandem magnitudinem sequitur etiam quod virtus finita moveret in minori tempore quam virtus infinita. Unde breviter dicit quod omne corpus est in potentia finita. Dicit etiam Aristoteles quod non potest aliquod corpus habere potentiam infinitam.

8 Commentator movet hic duas dubitationesBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 426H–J. Prima est de hoc quod dicitur, quod omnis corporis est potentia finita. Hoc videtur esse falsum, quia si omnis corporis etc., igitur corporis caelestis esset potentia finita; consequens falsum, quia si sic, igitur corpus caeleste esset corruptibile, nam omne habens virtutem finitam est corruptibile.

9 Alia est dubitatio de propositione qua utitur in declaratione huius, quod omnis corporis est potentia finita, quasi diceret quod, si esset potentia infinita, contingeret quod motus eius esset in instanti. Posset aliquis dicere quod ita bene sequitur quod, si virtus infinita esset extra magnitudinem, quod motus eius sit in instanti, sicut si esset in magnitudine.

10 Prima quaestio est valde difficilisBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 426K, ut dicit Commentator, et circa illam sunt multae opiniones, ut recitat. Opinio enim Alexandri fuit quod corpus caeleste habet aeternitatem a suo motore, qui non est in materia. Contra quem arguit Commentator. Dicit quod secundum hoc erit aliquid quod posset corrumpi et tamen numquam corrumpetur et haec fuit opinio Platonis. Sed Aristoteles in fini primi Caeli et mundi probat quod impossibile est aliquid esse aeternum cui inest potentia ad corruptionem. Iohannis autem grammaticus hanc opinionem tenuit contra Peripateticos in hoc quod opinatur quod mundus sit corruptibilis et generabilis, et, ut dicit Commentator, haec dubitatio est fortiorAconi.; falsior G omnibus aliis dubitationibus quae possunt accidere, cum Aristoteles expresse dicat in secundo De caelo et mundo quodAconi.; et G caeli est potentia finita et reddit causam quare non sunt in caelo stellae maiores his quae insunt illi. Dicit enim: si hoc esset, fatigaretur. Audiens autem Avicenna haec verba Aristotelis opinatus est duplex esse necessarium, scilicet necessarium ex se ipso, et necessarium #G 541b ex alio et possibile ex se ipso: necessarium quidemAconi.; quam G ex se ipso, ut motores caeli, necessarium vero ex alio, ut ut centrum. Commentator dicit: nos autem dicimus quod ex vi verborum Aristotelis in hac demonstratione apparet quod potentia huius passiva, scilicet et susceptiva motionis, est infinita. Sicut enim actio infinita non est formae in corpore, sicut passio finita est formae in corpore. scilicet composito ex materia et forma. Omnis enim formae est potentia finita sive sit activa sive passiva, cum divisibilis sit per divisionem corporis et omne corpus sit finitum. Si posset esse quod potentia in corpore composito ex materia et forma susciperet motionem infinitam, tunc infinitum esset maiusAconi.; magis G infinito. Idem enim corpus sensibileAconi.; in se G, quanto maiusAconi.; magis G fuerit, tanto tempus in quo suscipit motionem a suo motore est maiusAconi.; magis G. Si enim esset aliquod corpus quod susciperet motionem infinitam, tunc quod maiusAconi.; magis G est debet suscipere motionem largiori tempore, et sic in infinitum susciperet infinitum, quod est impossibile. Ex hoc igitur patet quod corpus caeleste non componitur ex materia et forma et ipsum esse simplex et quod forma illius non habet subsistere per ipsum et quod in ipso non est forma materialis omninoBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 426K–427B. Dicit etiam Commentator quod potentiae motivae possunt dici infinitae dupliciter: uno modo aut quia actio eorum numquam cessat, aut quia motio est tantae velocitatis quod non est inventum magis, scilicet quod illud quod ab his movetur movetur velocius omniAconi.; cum G mobili. Quod autem aliqua potentia sit infinitae motionis secundum hunc modum impossibile est, nisi motus posset esse in instanti. Unde motores sive sint materiales sive immateriales, secundum hunc modum conveniunt, quia motio eorum est finita. Unde corpora caelestia excedunt in velocitate, quamvis motores eorum sint in non materia. Et secundum hunc modum dicit Aristoteles potentiam caeli esse finitam et quod, si inessent illi plures stellae aut maiores, aut destrueretur motus aut tardaret. Et, ut dicit Commentator, haec dubitatio est maxima dubitationum quae accidunt in hac scientia, et non est determinatum mihi nisi cum grandi labore et in tempore vitae meae non modicoBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 427B–D. Haec Commentator. Solutio igitur Commentatoris consistit in hoc quod caelum est potentiae finitae et motor eius est potentiae infinitae secundum durationem.

11 Ad secundam quaestionem respondet Commentator dicens quod, si virtus infinita esset in corpore, moveret instanti, sed si ponamus virtutem esse extra corpus, non in corpore, illa nec debet dici finita nec infinita. Infinitum enim et finitum vere de corporibus dici possunt et ideo extra corpus non debet aliqua virtus poni infinita quae moveat in non temporeBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 427E–F. Dicit etiam Commentator quod in virtutibus extra corpus non potest intelligi una potentia maior alia eo quod non sunt potentiae in corpore, quoniam maius et minus solius est quantitatis. Unde si dixerimusAconi.; diceret G eas in corporibus, tunc actio earumAconi.; eorum G esset proportionalis, scilicetAconi.; sed G quod proportio potentiae motivae ad potentiam motivam esset sicut proportio velocitatis motus ad velocitatem. Exsistentibus in non corpore non est proportio, cum proportio solius est magnitudinis ad magnitudinemBAverr., In Phys., VIII, comm. 79, f. 427F.

12 ‘Neque infinitum habere’B, , VIII, 10, 266b6. Cum declaravit quod in magnitudine finita non potest esse potentia infinita, hic declarat quod in magnitudine infinita non potest esse potentia finita. Illud probat dupliciter. Prima ratio potest formari sic: potentia quae est maior potentia cuiuslibet corporis finiti illa est infinita, igitur potentia corporis infiniti est maior potentia cuiuslibet corporis finiti, igitur potentia corporis infiniti non est infinita. Probo quod potentia corporis infiniti est maior quacumque potentia #G 542a corporis finiti. Nam accipiatur aliqua pars finita corporis infiniti. Si ista pars duplicaretur, adhuc potentia corporis infiniti est maior, quia potentia totius est maior quam potentia partis et illa duplicata iterum duplicetur et iterum potentia corporis infiniti erit maior. Potentia igitur corporis infiniti in infinitum excedit potentiam suae partis finitae, sed nulla potentia finita in infinitum excedit potentiam finitam, igitur potentia corporis infiniti est maior quacumque potentia finita. Aliter potest habere formam sic: omnis potentia finita requirit determinatum tempus in quo moveat, sed potentia magnitudinis infinitae non requirit determinatum tempus in quo moveat, igitur potentia magnitudinis infinitae non est finita. Probatio minoris: nam potentia totius in minori tempore potest movere quam potentia partis. Sed non est accipere aliquod tempus ita parvum quin pars magnitudinis infinitae potest movere in illo tempore, quia non contingit accipere partem ita magnam quin posset movere in quolibet tempore quantumcumque parvo. Cum igitur in minori mensura moveat totum quam pars sequitur quod potentia magnitudinis infinitae non requirit tempus determinatum in quo moveat, sed quia in minori magnitudine potest esse maior virtus posset aliquis dicere quod in magnitudine infinita potest esse virtus finita, nam propter magnitudinem corporis non est virtus maior, cum in corpore minori posset esse maior virtus quam in maiori. Istud solvit quod, si in magnitudine minori posset esse maior virtus quam in magnitudine maiori, tamen in magnitudine minori numquam potest esse maior virtus quam in infinita magnitudine.

13 Notandum quod in magnitudine minori potest esse maior virtus, ut in modico igne est plus de potentia quam in multo aere. Tantum tamen potest accipi de aere quod plus est de potentia in eo quam in isto modico igne est. Igitur intentio Philosophi est quod, si secundum aliqualem excessum posset esse plus de potentia in magnitudine minori quam in maiori, potest tamen esse tantus excessus quod plus reperietur de potentia in magnitudine minori quam in maiori propter quem, cum magnitudo infinita incomparabiliter excedit finitam, oportet quod sit plus de virtute in magnitudine infinita quam in quacumque finita.

14 ‘Est autem hic demonstrare’B, , VIII, 10, 266b21. Hic ponitur secunda ratio. Quae est: si posuerimus corpus infinitum habere virtutem finitam, cum possibile sit ponere virtutem eiusdem generis cum illa prima virtute et ei aequalem in magnitudine finita, sequitur quod potentia quae est in corpore finito sit aequalis potentiae quae est in corpore infinito, quod est impossibile. Virtus igitur est maior quem est in maiori magnitudine. Et vis rationis consistit in isto quod quaecumque potentia finita quae est in corpore infinito potest reperiri in corpore finito. Si igitur in corpore infinito esset virtus finita, aequalis virtus esset in corpore finito et in corpore infinito, quod est impossibile.

Lectio 15

1 ‘De his autem quae ferunturAconi.; sequuntur GB, , VIII, 10, 266b26. Philosophus in hoc capitulo movet quandam dubitationem de ipsis proiectis, scilicet qualiter ipsa proiecta moveantur cessante proiciente. Nam si omne quod movetur movetur ab alio quaecumque vero movent se ipsa talia non moventur nisi ab aliquo tangente et pellente et non videtur quod talia possunt moveri a proiciente, sed a tangente ipsa non simul dum motum movetur oportet movens movere et si proiciens sit primum movens et primum movens in motu proiectionis est causa totius motus videtur quod quiescente primo proiciente debeat totus motus cessare. Et si aliquis dicat quod cessante proiciente proiectum movetur ab aere, nam proiciens in movendo proiectum simul movet aerem et ille aer alium aerem, istud non sufficit. Nam sic solvere nihil aliud est quam mutare quaestionem #G 542b de lapide ad aerem aut ad aquam, quoniam aer movet lapidem, tamen non movet lapidem, nisi moveatur, nec movetur illud, nisi manus moveat. Oportet igitur omnia quiescere, quando primus motor quiescit, et moveri, cum primus motor moveat, cum ille sit causa totius motus a principio motus ad finem. Quod patet, nam motus consequitur in velocitate et tarditate potentiam primi motoris.

2 ‘Necesse est autem’B, , VIII, 10, 267a2. Hic solvit quaestionem dicens quod in solvendo istam quaestionem necesse est dicere quod primum proiciens in movendo proiectum moveat aerem aut aquam et universaliter medium quod natum est movere et moveri et illud medium movet proiectum cessante primo movente. Tale enim medium non oportet quod simul cesset a movere et moveri, sicut accidit in corporibus solidis. Unde illud medium potest movere proiectum, quando non movetur a proiciente. Et hoc est manifestum in motu aquae a lapide proiecto in aquam. Videmus enim partes quae sequuntur lapidem moveri undique, deinde transfertur motus ab illa parte ad partem sequentem, deinde ad aliam quousque cesset. Partes tamen aquae non simul moventur, sicut simul moventur partes corporis solidi et hoc patet in circulis quae fiunt in aqua, quando lapides proiciuntur in aquam.

3 Intelligendum est de actione aeris et aquae et cum impellitur a proiciente non statim cessat moveri, quando impellens cessat a motu, immo quiescente impellente adhuc movetur aer impulsus ab eo et ille aer impulsus impellit aliam partem aeris et illa aliam. Partes igitur aeris successive impellentes impellit illam rem proiectam, donec adeo debilitatur motus aeris quod cesset motus proicientis. Unde est devenire ad aerem ita debiliter quod, licet impellatur et moveatur, non tamen potest movere et impellere ipsam rem proiectam. Verumtamen si ita esset de aere et de aqua, sicut est de aqua et in corporibus solidis terminatis termino proprio, oportet omnes partes aeris simul movere et ipsum proiciens movere a principio motus usque ad finem. Aliter unum corpus intraret aliud.

4 ‘Hoc quidem est’B, , VIII, 10, 267a12. Ex praedictis concludit motum proicientis non esse vere continuum, licet videatur esse continuus. Et causa huius est, scilicet quare non est continuus, quia non habet unum motorem, immo multa moventia succedunt sibi invicem, et motus continuus non potest esse, nisi sit unius motoris et unius moti.

5 ‘Unde et in aere’B, , VIII, 10, 267a15. Hic improbat solutionem quorundam. Quidam enim dixerunt successionem esse causam illius motus vel contra resistentiam, sed Philosophus dicit quod impossibile est sic solvere dicendo successionem esse causam huius motus. Nam successio facit ea omnia movere et moveri simul, et ideo, si successio esset causa successionis, ut ipsi dixerunt, oporteret omnia simul moveri vel simul omnia quiescere.

6 ‘Quoniam autem ex his’B, , VIII, 10, 267a21. In hoc capitulo intendit Philosophus probare primum motorem esse impartibilem, quia est potentiae infinitae et movet per tempus infinitum. Sed istam probationem posset aliquis impedire tripliciter, uno modo dicendo quod caelum semper movetur ab alio motore, sicut proiectio lapidis sit ab alia et alia parte aeris; ideo posset dici quod, licet motus caeli duret per tempus infinitum, nullus tamen unus motor durat per tempus infinitum. Alio modo posset ista probatio impediri dicendo motorem caeli esse fatigabilem, quia si hoc esst verum, non posset moveri per tempus infinitum. Tertio modo potest impediri dicendo motum caeli esse irregularem, et si sit irregularis, non posset movere vel durare per tempus infinitum. Ideo Philosophus praemittit quaedam praeambula per quae excludit obiectiones istas. Et probat tres conclusiones, scilicet quod motus caeli est unius magnitudinis ab #G 543a uno motore. Secundo probat quod motus caeli est a motore immobili et infatigabili, et tertio ostendit motum caeli esse uniformem et regularem.

7 Prima conclusio probatur sic: motus continuus est unius magnitudinis, quia indivisibile non movetur, et est unius motoris, quia si sunt plures motores, non erit motus unus, ut dictum est supra; sed motus caeli est continuus; igitur est unius mobilis et unius motoris.

8 Sed potest esse dubitatio, quia Commentator secundo Metaphysicae commento primo dicit quod motus caeli primi est a duplici motore et tamen ille motus est continuus. Dicendum quod motus potest esse a duplici motore dupliciter: vel simul vel successive et primo ab uno et postea ab alio. Motus qui est a pluribus moventibus successive non est unus et continuus. Motus tamen qui est a pluribus simul est continuus.

9 ‘Movens igitur’B, , VIII, 10, 267a24–25. Hic probatur secunda conclusio, videlicet quod motus caeli est infatigabilis. Et probatur haec conclusio sic: nam motor qui non movetur non fatigatur in movendo, nam causa fatigationis nihil aliud est quam quod motor, quando movet, moveturBAverr., In Phys., VIII, comm. 83, f. 432B, ut dicit Commentator, et hoc provenit, quia est in materia; sed motor caeli non movetur, quia si sic, moveretur ab alio et illud ab alio et sic esset processus in infinitum; igitur motor caeli non fatigatur in movendo.

10 ‘Et regularis’B, , VIII, 10, 267b3–4. Hic probatur tertia conclusio, quod videlicet motus caeli est regularis, et hoc sic: irregularitas non accidit in motu nisi quia motori accidit aliquis motus transmutationis et quia aliquando vigoratur et aliquando debilitatur; sed motor caeli caret omni transmutatione; igitur motus caeli est regularis. Commentator dicit hic quod nos videmus Aristotelem opinari quod corpus caeleste non potest ex se secundum suam naturamAconi.; materiam G recipere transmutationem; et causa est, quia non componitur ex materia et forma, et quod est necessarium ex se et non ex alio, ut Avicenna dicit. Verumtamen necessitas eius quae est in ipso modo recipiendi, in movere modo agendiBAverr., In Phys., VIII, comm. 83, f. 432C–D.

11 ‘Necesse est autem’B, , VIII, 10, 267b6. Quod dictum est, quod ille motor movens per tempus infinitum non est in materia, nunc restat dicere, ubi habet esse, aut in centro aut in circumferentia. Haec enim sunt duo principia sphaerae. Medium enim est secundum quod super ipsum est motus, circumferentia vero dicitur, quia ex illa est initium motus. Commentator dicit hic quod declaratur in libris de motibus animalis secundum locum quod omne quod movetur habet corpus quiescens circa quod volvitur, et quod virtus quiescentis debet esse firmiorAconi.; finior G virtute eius quod movetur, et si aliter esset, totum expelleretur. Exsistentia igitur huius mundi in his duabus virtutibus perficitur, scilicet virtute quietis et virtute movendi, quae est contraria illiBAverr., In Phys., VIII, comm. 84, f. 432F–G. Haec Commentator.

12 Quantum ad locum primi motoris dicit Philosophus quod est in illis locis in quibus effectus eius apparet et maxime in locis in quo motio eius apparet aequaliter percipitur per omnes partes per quod movetur ab illo, et quia actio eius magis apparet in circumferentia et etiam motio eius est magis illis aequalis quam motio in alia parte sive in alio circulo, ideo attribuitur illi loco. Commentator dicit quod omnes leges conveniunt in hoc quod Deus habitat in caeloBAverr., In Phys., VIII, comm. 84, f. 432F. Unde breviter vult Philosophus dicere quod Deus est in magno circulo qui semper uniformiter movetur. Et ratio huius est quia illud quod magis appropinquat motori movetur velocius et illud quod movetur velocius propinquus est motori, sed circulus maximus velocissime movetur, igitur est propinquus motori, igitur est in magno circulo. Commentator dicit hic quod per hanc approximationem non debemus intelligere secundumAconi.; nisi G locum. Quod enim non est in corpore, non est in locoBAverr., In Phys., VIII, comm. 84, f. 432H.

13 Dubitatur de hac propositione illud quod movetur #G 543b velocius est propinquius motoriB, , VIII, 10, 267b7–8. Illud non videtur verum, nam sphaera lunaeAconi.; lineae G, quae maxime distat a motore, complet cursum suum minus quam in mense vel ipsa lunaAconi.; linea G, sed Saturnus per computationem astronomorum complet cursum suum in decem annis, et quanto planeta est superior, tanto in pluri tempore complet cursum suum.

14 Ad illud dicendum quod quantum sphaera est superior, tanto velocius movetur motu rapti, quia in aequali tempore distribuit maiorem circulum. Tamen secundum motum proprium sphaerae inferiores velocius moventur quam superiores, quia in minori tempore complet cursum suum. Vel aliter quod quia sphaerae superiores sunt maiores quam inferiores, ideo possumus dicere quod velocius moventur motibus propriis, licet in pluri tempore cursus suos compleant. Unde quia sphaerae superiores sunt maiores, ideo requirunt plus de tempore ad complendum sursus suos nec propter hoc moventur tardius quam sphaerae inferiores, immo velocius.

15 Intelligendum etiam quod centrum et circumferentia dicuntur esse principia sphaerae. Sphaera enim sic definitur quod est corpus solidum una superficie contentum in cuius medio est centrum a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales.

16 ‘Habet autem dubitationem’B, , VIII, 10, 267b9. Hic movet Philosophus unam dubitationem. Quae est ista: qualiter aliquis posset movere continue, quia illud quod movet continue vel movet sicut pellens vel sicut trahens, sed nec pellens nec trahens potest movere continue. Nam tam impellens quam trahens aliter se habent circa illud quod movetur in principio motus et in fine, quia vel est propinquius vel remotius, et ideo non est ibi continuatio.

17 Istam dubitationem solvit Philosophus dicens quod impossibile est quod aliquis motor trahens aut pellens movetur semper continue. Nam velox est illud quod semper expellit unum post aliud aut semper trahit aut aliquando expellit aut aliquando trahit. Unde motor corporeus movet pellendo aut trahendo, sed motor incorporeus non, et ideo motor incorporeus potest movere continue, sed motor corporeus non. Unde, ut dicit Commentator, ex continuatione motus sequitur ut ille motus et ille motor non sint corporeiBAverr., In Phys., VIII, comm. 85, f. 432M. Intelligendum quod motus continuus in proposito appellantur motus simplex et regularis, quia motus primi caeli est omnino simplex et regularis, et ideo concludit Philosophus quod motor eius est immobilis et incorporeus.

18 ‘Determinatis autem his’B, , VIII, 10, 267b17–18. Hic Philosophus inducit conclusionem quam a principio intendebat, et est quod primus motor non est in magnitudine. Istam conclusionem probat sic: si primus motor sit in magnitudine, aut igitur in magnitudine finita aut infinita. Non est in magnitudine infinita, quia nulla magnitudo est infinita, ut probatur tertio huius, nec in magnitudine finita, nam ille motor est virtutis infinitae, sed probatum est prius quod in magnitudine finita non est virtus infinita. Primus igitur motor nec est corporeus nec in corpore, sed est indivisibilis et impartibilis nullam habens magnitudinem.

19 Explicit expositio omnium librorum Physicorum edita a magistro Waltero de Burley cum quaestionibus optime disputatis.