Walter Burley: Expositio Physicorum.

Liber VII

Lectio 1

1 ‘Omne quod movetur ab alio movetur’B, , VII, 1, 241b24 etc. In libro praecedente est determinatum de continuitate motus, sed in istis duobus ultimis libris est determinandum de aeternitate motus. Motum esse aeternum probatur per hoc quod omne quod movetur, ab alio movetur. Nam ex hoc quod omne quod movetur, movetur ab alio, sequitur quod est devenire ad motorem primum immobilem; et si sit devenire ad talem motorem, sequitur ex hoc quod motus sit aeternus.

2 IntelligendumAconi.; intelligendo G secundum Commentatorem commento vicesimo primo huius septimi quod Philosophus in toto isto septimo intendit investigare quattuor quaestiones. Prima an omne motum habeat motorem, et hoc est utrum aliquid moveatur a se ipso. Secunda est an sit devenire ad primum motorem, et hoc est an in moventibus et motis sit procedere in infinitum. Tertia est an movens et motum sint simul. Quarta est an omnis motus habeat proportionem cum omni motu, et hoc est quomodo reperitur comparatio in motibusBAverr., In Phys., VII, comm. 21, f. 325F.

3 Prima igitur conclusio huius septimi est ista: omne quod movetur, movetur ab alio. Quaedam enim de numero eorum quae moventur moventur a motore extrinsecoAconi.; intrinseco G, sicut illa quae moventur per violentiam; etAconi.; et G de illis est manifestum quod moventur ab alio. Alia moventur a motore intrinseco et illa quorum una pars est movens et alia mota. Quia tamen nescitur quae pars est movens et quae mota, ideo de illis non est manifestum quod moventur ab alio.

4 Ad probandum istam conclusionem supponit Philosophus duo. Unum est quod omne quod movetur est divisibile, et hoc est manifestum ex libro sexto. Aliud supponit, quod quiescente parte non movetur totum primo, et hoc est manifestum ex principio quinti libri; nam illud est primum motum quod movetur secundum quamlibet partem eius. Istis suppositis probatur conclusio sic: si aliquid cesset a motu ad quietem alterius, illud non movetur a se primo; sed omne quod movetur cessat a motu ad quietem alterius; igitur nihil quod movetur, movetur a se primo, et per consequens omne quod movetur, movetur ab alio. Maior patet, quia illud quod movetur a se primo est sibi sufficiens causa sui motus ita quod motus eius non dependet nisi a se ipso. Quodcumque igitur aliud quiescat, non oportet propter hoc quod illud quiescat. Similiter per Philosophum primo Posteriorum primum est cui alteri per ipsum et ipsi non per alterum. Si igitur motus conveniat alicui primo, a quocumque removeatur motus, non removebitur motus ab illo cui primo competit, sicut patet in simili, quia habere tres angulos competit triangulo primo; ideo a quocumque alio a triangulo removetur habere tres angulos, non propter hoc removebitur a triangulo. Et sic patet maior. Minor patet, quia omne quod movetur est divisibile, ut suppositum est; et quiescente parte non movetur totum primo; igitur omne quod movetur cessat a motu ad quietem alterius.

5 Commentator format istam demonstrationem sic: omne quod non movetur ab alio, non cessat per cessationem alicuius alterius, quoniam non quiescit nisi a se; igitur per conversionem per contrapositionem omne quod cessat essentialiter per cessationem alterius a motu, movetur ab alio, et hoc sive cesset per quietem sive per corruptionem; sed omne quod movetur cessat essentialiter per cessationem alterius a motu, quia per cessa#G 471btionem partis; igitur omne quod movetur, movetur ab alioBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307C–D.

6 Adhuc facit rationem alio modo sic. Dicit enim quod in corporibus naturalibus necesse est esse aliquod primum motum, quia corpora naturalia, in eo quodAconi.; quem G sunt naturalia, non dividuntur in infinitum. Verbi gratia, quoniam primum motum in igne est minima pars quae potest esse ignis in actu, et similiter primum motum caloris naturalis animalium est minima pars quae potest movere animal. Isto supposito format demonstrationem in prima figura sic: omne quod quiescit ad quietem alterius, movetur ab alio; sed omne primum motum quiescit ad quietem alterius; igitur omne primum motum movetur ab alio. Et tunc arguit ulterius: omne motum ex se vel est primum motum vel habens in se primum motum; igitur omne motum ex se, movetur ab alioBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307I–K. Et de eo quod movetur ab extrinseco est certum quod movetur ab alio; igitur omne quod movetur, movetur ab alio.

7 Commentator dicit quod ista demonstratio est demonstratio a signo et non est demonstratio per causamBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307K–L. Et istud est verum, quia illa demonstratio est demonstratio a signo in qua causa concluditur per effectum; sed sic est in proposito, nam causa quare aliquid quiescit ad quietem alterius est, quia illud movetur ab alio, ita quod moveri ab alio est causa et quiescere ad quietem alterius est effectus. Et hic probatur quod illud quod movetur movetur ab alio per hoc quod quiescit ad quietem alterius. Ideo hic arguitur ab effectu ad causam et propter hoc est demonstratio a signo. Si enim argueretur e converso quod, quia omne quod movetur movetur ab alio, ideo omne quod movetur quiescit ad quietem alterius, argueretur a causa ad effectum et esset demonstratio simpliciter.

8 Commentator dubitat hic, quia ‘ista demonstratio videtur fundari super hoc quod partem quiescere in omni moto est possibile, quod est impossibile in corpore caelesti’BAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307L; ideo videtur quod ista demonstratio fundatur super impossibile et sic demonstratio non videtur valere.

9 Ad istud respondet dupliciter: uno modo quod in omni moto partem quiescere uno modo est possibile, ut secundum quod illud motum est corpus. Nam corpori secundum generalem rationem corporis non repugnat quod aliqua pars eius quiescat. Et sic non repugnat corpori caelesti quod aliqua pars eius quiescat; et sic debet intelligi ista demonstratio. Corpori tamen caelestiAconi.; caeleste G, secundum quod est tale corpus. repugnat quod aliqua pars eius quiescatBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307M. Alio modo respondet quod antecedens condicionalis est una condicionalis vera, sed antecedens illius condicionalis verae est impossibile. Nihil enim prohibet condicionalem esse veram et antecedens esse impossibile. Unde condicionalis est ista ‘si pars corporis caelestis quiescit, totum corpus caeleste quiescit; igitur corpus caeleste movetur ab alio’. Haec est una condicionalis, cuius antecedens est hypothetica condicionalis et antecedens illius condicionalis quae est antecedens est impossibile et tota condicionalis est necessaria, et ideo demonstratio praedicta non fundatur super impossibileBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 308A–C. Quia ista demonstratio est difficilis et multa circa eam sunt declaranda, ideo in quaestione ponenda est intellectus conclusionis et declaratio necessitatis demonstrationis.

Quaestio 1

1 QuaeriturAG; Quaeritur O an demonstratio Philosophi per quam probat quod omne quod movetur, movetur ab alio, sit bona.

2 Videtur quod non, quia conclusio illius demonstrationis est falsa; et conclusio bonaeAconi.; boni GO demonstrationis non est falsa; igitur etc. Probatio assumpti: nam gravia et levia, quando naturaliter moventur, non moventur ab alio, quia motus naturalis est a principio #G 472a intrinseco. Nec est dare aliud movens in motu gravis quam ipsummet grave, quia si esset aliud, hoc esset generans; sed generans non movet, quia ponaturAG; ponitur O quod generans corrumpaturAG; corrumpitur O; cum igitur movens et motum sunt simul, non potest poni in motu gravis quod generans sit movens, quia non est simul cum moto, ex quo est corruptum.

3 Similiter facio argumentum Algazelis quod facit in principio suae PhysicaeAG; Metaphysicae O: si generans moveret grave, volo quod ab eodem generante generentur duoAG; generantur et O gravia, unum maioris gravitatis et aliud minoris gravitatis. Cum igitur facilius sit movere parvum quam movere magnum, si generans moveret grave, facilius et velocius moveret illud quod est minoris gravitatis quam illud quod est maioris gravitatis; et ita illud quod est minoris gravitatis velocius descenderet, cuius oppositum videmus ad sensum.

4 Similiter si generans grave moveret grave deorsum, tunc si tu esses sursum et descenderes, pater tuus moveret te deorsum, et sic, si contingeret te mori in descensu, pater tuus interficeret te.

5 Similiter si grave fuisset ab aeterno et non habuisset aliquod generans, adhuc moveretur deorsum; et certum est quod non movereturAG; movetur O deorsum a generante, ex quo non habuit generans; igitur etc.

6 Iterum aqua ca#O 233ralefacta ex se redit ad frigiditatem, etsi non ponaturAG; ponitur O aliquod exterius frigefaciens, sed solum amoveatur calidum calefaciens; igitur aqua frigefacit se. Igitur movetur a se. Et sic non omne quod movetur, movetur ab alio.

7 Iterum quod demonstratio non valeat probo, quia per idem argumentum possum probare quod nihil movetur ab alio primoAG; om. O, quia arguo sic: si aliquid competat alicui primo, competit ei, etsi removeaturAG; removetur O a quocumque alio; igitur si non competit, si removeaturAG; removetur O ab alio, non convenit sibiAG; illi O primo; sed parte quiescente non movetur totum ab alio primo; igitur totum non movetur ab alio primo. Hoc potest sic argui: illud non movetur ab alio primo quod quiescit ad quietem alterius; sed omne quod movetur quiescit ad quietem alterius; igitur etc. Maior patet per definitionem huius quod dico ‘primum’: primum est cui alteri per ipsum et ipsiAG; ipse O non per alterum. Quod igitur competit alicui primo, competit ei, etsi removeaturAG; removetur O a quocumque alio.

8 Praeterea quod conclusio quam Philosophus intendit hicAG; om. O probare sit falsa probo: nam animal movetur a se ipsoAG; om. O primo; igitur haec est falsa ‘nihil movetur a se ipsoAG; om. O primo’.

9 Si dicatur quod animal non movetur a se ipso primoAG; dicitur negando assumptum O, sed propter hoc dicitur moveri a se, quia una pars animalisAG; animalis a se O est movens et alia mota, contra: istud non solvit. Nam illa pars animalis quae est movens, illa movetur, quia si una pars moveretur et alia non, per motum animalis separareturAG; separatur O una pars ab alia, quod non est verum; pars igitur movens movetur. Aut igitur movetur ab alia parte aut moveturAG; om. O, quia una pars eius movet aliam. Non est dare primum, quia sic animal moveretur ex hoc quod una pars reciproce movet aliam, sed istud est falsum et improbatum a Philosopho octavo huius, quia sic non magis diceretur una pars movens et alia mota quam e converso. Nec est dare quod illa pars movens movetur ex hoc quod una pars eius movet aliam, quia sic est quaerendum de parte illius quae movet autAG; an O illa movetur ab alia parte, quod non est dare, ut probatum est, aut #G 472b movetur, quia una pars eius movet aliam. Sed istud non est dare, quia sic esset quaerendum de parte movente a quo ipsa movetur, et esset processus in infinitum. Pars igitur animalis quae movet aliam partem, ex quo non movetur ab alia parte nec movetur a se ex hoc quod una pars eius movet aliam partem, oportet dare quod pars movens movet se primo ita quod totum movet totum.

10 Iterum si animal moveret se ex hoc quod una pars movet aliam, motus animalis esset naturalis, quia esset a principio intrinseco; sed motus animalis non est naturalis, quia omnisAG; om. O motus naturalis intenditur in fine, sed motus animalis non intenditur in fine; igitur etc.

11 Praeterea quod aliquid moveat se primo probo: nam intelligibile movet intellectum ita quod intelligibile est primumAG; primo O movens intellectum. Quando igitur intellectus intelligit se, intellectus est primo movens intellectum. Et sic videtur quod intellectus moveat se primo, et per consequens non omne quod movetur, movetur ab alio.

12 Ad oppositum est PhilosophusB, , VII, 1, 241b24.

13 Circa istam quaestionem est intelligendum quod ‘primum’ accipiturAG; sumitur O dupliciter: uno modo secundum quod distinguitur contra partem, et sic dicitur illud esse primum motum quod movetur secundum quamlibet partem eius. Et sic loquitur Philosophus quinto Physicorum, ubi distinguit deAG; om. O triplex mobile, scilicet mobile primum, mobile secundum partem et mobile per accidensB, , V, 1, 224a21–3. Alio modo accipitur primum secundum quod definitur in Posterioribus: primum estAO; om. G cui alteri per ipsum et ipsi non per alterum. Et isto modo dicitur aliquod subiectum primum subiectum alicuius passionis, quando illud subiectum est praecisa #O 233rb causa illius passionis ita quod illa passio inest illi subiecto non per aliquid aliud, sed cuicumque inest illa passio, hoc est propter illud subiectum, ita quod illud subiectum est causa quare illa passio inest aliis. Isto modo est triangulus primumAO; ipsum G subiectum huius passionis quae est habere tres angulos etc. Est igitur duplexAG; om. O primitas, scilicet primitas causalitatis et primitas totalitatis. Illud est primum primitate causalitatis quod est praecisa causa; et illo modo definitur ‘primum’ in Posterioribus. Sed illud est primum primitate totalitatis cui inest aliquid ratione totius et ratione cuiuslibet partis, ita quod inest toti et cuilibetAG; quilibet O parti.

14 Dico igitur quod conclusio Philosophi est sic intelligenda ‘nihil movetur a se primo’ vel ‘omne quod movetur movetur ab alio’ quod nihil est primum movens se et primum motum a se, ita quod li ‘primum’ referatur tam ad movens quam ad motum. Sed aliter accipitur secundum quod refertur ad movens et aliter secundum quod refertur ad motum: secundum quod refertur ad movens, sic dicit primitatem causalitatis, sed secundum quod refertur ad motum, sic dicit primitatem totalitatis. Et isto modo intelligendo conclusionem quod nihil movetur a se primo, sic quod ipsum sit primum movens se et primum motum a se – sic primum movens quod non indiget aliquo alio in ratione moventisAG; motis O et sic primum motum quod moveaturAG; movetur O secundum quamlibet partem eius –, sic facile est facere demonstrationem Philosophi bonam. Probo tunc quod, sic intelligendo conclusionem, quod demonstratio Philosophi sit bona. Et suppono duoAG; om. O: unum est quod omne quod movetur est divisibile; aliud est quod parte quiescente totum non est primumAG; primo O motum. Arguo tunc sic: si aliquid sit primum movens, illud non est primumAG; primo O motum. Ista igitur repugnant, quod aliquid sit primumAG; primo O movens et quod ipsumAG; idem O sit primum motum. Igitur haec est impossibilis ‘aliquid movetur a se primo’, sic #G 473a intelligendo quod ipsum sit primum movens et etiam primum motum. Igitur haec estAG; om. O vera ‘nihil movetur a se primo’. Probo quod ista repugnentAG; repugnant O, quod aliquid sit primum movens et tamen quod ipsum sit primum motum, quia ex uno sequitur oppositum alterius. Nam si aliquid sit primum movens, sibi inest movere, etsi movere removeaturAG; removetur O a quocumque alio extrinseco. Et ulterius: igitur ipsum non est primum motum, quia si sit primum motum, tunc quaelibet pars eius movetur; et sicut totus motus dependet a toto mobili, sic pars motus dependet a parte mobilis. Si igitur totum esset primum movens et etiam primum motum, sequeturAG; sequitur O quod movere totius dependet a movere partis, quia si totum movet et movetur, quaelibet pars movet et movetur. Nunc si movere insit toti ratione partis vel si movere totius dependet a movere partis, movere non inest primo toti. Igitur totum non est primum movens. Igitur si totum sit primum motum, ex hoc sequitur quod totum non est primum movens. Igitur ista repugnant, quod aliquid sit primum movens et tamen quod ipsum sit primum motum. Ista igitur est impossibilis ‘aliquid movetur a se primo’, intelligendo conclusionem sicut dictum est prius. Et per consequens haec est necessaria ‘nihil movetur a se primo’. Igitur haec est vera ‘omne quod movetur, movetur ab alio’. Et sic patet probatio conclusionis Philosophi. Probatio etiam superius posita super litteram est satis bona, intellecta conclusione sicut dixi, quod nihil movetur a se primo, sic intelligendo quod idem sit primum movens et primumAG; om. O motum.

15 Probatio etiam Commentatoris superius posita est bona. Quae estAG; om. O ista: primum motum, ut motum minimum, movetur ab alio; sedAG; om. O #O 233va omne quod movetur, vel est primum motum vel habetAG; habens O in se primum motum; igitur omne quod movetur, movetur ab alioBAverr., In Phys., VII, comm. 2, f. 307K. Et est intentio Commentatoris quod ab eodem movetur primum motum et illud quod habet in se primum motum; et ideo, si primum motum movetur ab alio, illud quod habet in se primum motum movetur ab alio. Nunc primum motum movetur ab alio, quia quiescit ad quietem partis. Unde in animali, quod ex se movetur, primum motum ex se dividitur in duo, quorum unum est movens et reliquum motum, ut magis videbitur posteaAG; post O.

16 Intelligendum est quod, etsi nihil moveaturAG; movetur O a se primo modo quo dictum est, tamen aliquid potest movere se ita quod totum moveat totum, sicut patet de gravi exsistente sursum: si derelinquaturAG; derelinquitur O suae propriae naturae et non impediaturAG; impenditur O, ex se descendit, tamen grave non movet se primo, quia eius moveri et eius movere dependentAO; dependet G a moveri et a movere suarum partium, nec est in motu gravis aliquod primum movens intelligendo per ‘primum movens’ illud quod in movendo non indiget aliquo alio. Quod autem grave possitAG; posset O movere se patet ex processioneAG; intentione O Philosophi octavo Physicorum, ubi solvit quaestionem quae quaerit a quo gravia et levia moventur. Ipse dicit quod, quia potentia dicitur multipliciter, ideo facit hoc immanifestum a quoAG; quo huiusmodi O moventurB, , VIII, 4, 255a30–32. Potentia enim dicitur dupliciter, quia quaedam est potentia essentialis et quaedam est potentiaAG; om. O accidentalis. Potentia essentialis est potentia ad formam, quae est principium operationis, et potentia accidentalis est potentia ad operationem procendentem a tali forma. Unde potentia essentialis est ad actum primum et potentia accidentalis ad actum secundum. Illud quod non habet formam gravis et potest habere, est in potentia essentiali ad formam gravis. Unde potentia ad formam gravis est potentia essentialis, sed illud quod habet formam gravis est in potentia accidentali ut moveaturAG; movetur O deorsum. Unde potentia #G 473b ad moveri deorsum est potentia accidentalis. Dicit igitur Philosophus quod aliquid potest movere se de potentia accidentali ad actum, sed nihil potest movere se de potentia essentiali ad actum, sicut ipse exemplificat: puer qui nondum habet scientiam est in potentia essentiali, etAO; et G ad hoc quod reducaturAG; reducitur O de ista potentia ad actumAO; actum et G indiget doctore extrinseco; sed quando habet actu scientiam, tunc est in potentia accidentali ad actum considerandiAconi.; considerare GOconsiderare, et ad hoc quod de ista potentia reducaturAG; reducitur O ad actum, non indiget aliquo motoreAO; movere G extrinseco, sed remoto prohibente potest ex se exire ad actum. Dico igitur quod grave potest movere se deorsum, quia per motum deorsum non reducitur nisi de potentia accidentali ad actum. Nihil tamen potest movere se de potentia essentiali ad actum, quia si sic, aliquid posset generare se et producere se ipsum in esse.

17 Quod autem grave possit movere se, patet per rationem. Nam si aliquid possit aliquam formam causare in alio, si ipsummet sit susceptivum eiusdem formaeAG; om. O, potest eandem formam causare in se ipso, quia non requiritur plusAG; om. O ad actionem quam agens potens producere formam et passum potens suscipere formam sufficienter approximatum agenti, sed idem est sufficienter approximatum sibi ipsi. Nunc siAG; si ipse O leve esset alligatum gravi et grave esset maioris virtutis quam leve, illud grave moveretAG; om. O illud leve deorsum. Grave igitur potest producere in alio motum deorsum. Cum igitur grave sit susceptivum motus deorsum, potest producere in se ipso motum deorsumAG; om. O. Et quod istud sit verum patebit in octavo.

18 Contra istud arguitur: Philosophus octavo huius dicit quod gravia et levia non sunt principia movendi aut agendi. Et si istud sit verum, igitur gravia et leviaAG; grave et leve O non movent se.

19 Iterum Philosophus secundoAO; primo G De generatione loquens de principiis activisAG; a causis O motuum dicit quod gravitas et levitas non sunt principia activa motusBArist., De gen. et corr., II, 2, 329b21.

20 IterumAG; Item in O octavo Physicorum dicit PhilosophusAO; om. G quod illud quod movet se dividitur in duo, quorum unum est movens et reliquum motumB, , VIII, 5, 257b12–13; sed grave non dividitur in duas partes quarum una est movens et reliqua mota, quia ex quo grave est continuum et uniforme in suis partibus, non est maior ratio quare una pars est movens et reliqua mota quam e converso.

21 Iterum #O 233vb inconveniens videtur quod aliquid possitAG; posset O movere se, nisi posset movere se ad omnem differentiam positionis; sed grave non potest movere se ad omnem differentiam positionis; igitur etc.

22 Iterum grave no movetur nisi a medio, ut videtur per Commentatorem quarto Physicorum capitulo de vacuo; igitur non movetur a se.

23 Similiter in omni motu mobileAO; movens G resistit motori; sed idem non resistit sibi ipsi; igitur nihil movetur a se.

24 Iterum movens est in actu et motum in potentia; sed idem respectu eiusdem non est in actu et in potentia secundum Philosophum tertio PhysicorumB, , III, 1, 201a19–22; igitur idem non movet se.

25 Ad primum istorum dicendum quod gravitas et levitas non sunt principia movendi aliquid de potentia essentiali ad actum, quia non sunt principia movendi ad formam, sed ad locum. Et ideo non sunt principia movendi aliquid de potentia essentiali ad actum; sunt tamen principia movendi grave et leve de potentia accidentali ad actum.

26 Ad aliud dicendum quod Philosophus libro De generatione, ubi excludit #G 474a gravitatem et levitatem a principiis activis, loquitur de principiis activis quae sunt principia alterationis. Et verum est quod gravitas et levitas non sunt principia activa alterationis; sunt tamen principia activa motus localisAO; locationis G, sed non sunt principia activa motus ad formam. Et quod haec sit intentio Philosophi patet. Nam quarto Physicorum dicit Philosophus quod ex raro et denso oriuntur duae contrarietates qualitatum scilicetAO; om. G grave et leve, durum et molle, quarum duo suntAconi.; pro GO principia patiendi velAO; faciendi et G resistendi, ut molle et durumAG; durum duo vero O, alia sunt activaB, , IV, 9, 217b11–27, utAG; om. O ibidem dicit.

27 Ad aliud dicendum quod grave et leve non dividunturAG; non dividitur O in duas partes quarum una est movens et reliqua mota. Nec oportet quod omne movens se dividatur in illasAG; dividitur in tales O duas partes, sed omne movens se ad diversas differentias positionis et per cognitionesAG; cognitionem O est divisibilis in illasAG; duas O partes quarum una est movens et reliqua mota.

28 Tu dices: si grave moveatAG; moveret O se sic quod totum moveret totum, tunc grave magis moveret se quam animal movet se, quia illud magis movet se, quod movet se, quia totum movet totum, quam illud quod movet se ex hoc quod una pars movet aliam.

29 Ad illud dicendum quod animal magis movet se quam grave, quia grave non movet se nisi de potentia accidentali ad actum, quia grave non habet ex se formam per quam movet, sed illam habet ab alio, scilicet a generante – et ideo dicit Philosophus quod grave et leve moventur a generante, quia a generante habent formam per quam movent –, sed animalAG; om. O potest movere se de potentia essentiali ad actum et etiamAG; tunc O de potentia accidentali ad actum. Nam animal per imaginationem potest formare sibi nova idola, ad quorum conceptiones et perceptiones potest corpus alterari ad caliditatem et frigiditatem; ad quamAconi.; quorum G alterationem consequitur extensio partium et motus partium organicarumAG; organi O, secundum quod vult PhilosophusAG; Philosophus libro suo O De motu animaliumBArist., De motu an., 8, 701b33–702a21. Et sic animal ex se potest acquirere sibiAG; se O formam quaeAG; quod O est principium motus localis, sed grave ex se non acquirit sibi talem formam. Et ideo animalia movent seAG; se et O ex se, sed gravia et levia, etsi moveant se, non tamen movent se ex se primo, quia non habent ex se formam per quam movent.

30 Ad aliud dicendum quod illud quod movetur ex se, quia una pars movet aliam, potest movere se ad omnem differentiam positionis. Sed grave non sic movet se; nam una pars gravis non est movensAO; motus G et alia mota, sed totum est motusAG; movens O et totum est motum.

31 Ad aliud, quando dicitur quod grave non movetur nisi a medio, dicendum quod in motu gravis est duo respicereAG; respicere ad duo O, scilicet ad descensum et ad successionemAO; successorem G in descensu. Descensus gravis est effective a gravi, sed successio in descensu est a medio resistente. Unde si medium non resisteret, grave faceret se deorsum in instanti. Dico igitur quod propter hoc dicit Commentator quod grave movetur a medio, quia successio in motu gravis est a medio; quia tamen successio non est de essentia motus, ideo #O 234ra etsi successio sit a medio, ex hoc non sequitur quod motus sit effective a medio.

32 Ad aliud, cumAG; quando O dicitur quod mobile motori resistit, dico quod in motu gravis mobile non resistit motori nisi per accidens, ut rationeAO; nomine G medii. Quia scilicet medium resistit mobili, ideo rationeAO; nomine G #G 474b medii mobile resistit motoriAO; moveri G. Unde secundum Commentatorem quarto Physicorum capitulo de vacuo versus finem successio in motu aliquando causatur solum ex resistentia mobilis ad motorem; et isto modo causatur successio in motu corporum caelestium. Et aliquando causatur successio in motu solum ex resistentia medii; et isto modo causatur successio in motu corporumAG; om. O simplicium gravium et levium. Et aliquando causatur successio in motu ex resistentia mobilis ad motorem et etiam ex resistentia medii; et isto modo causatur successio in motu animalium quae moventur in aere vel in aquaBAverr., In Phys., IV, comm. 71, f. 162A–B. Ex hoc habeo quod in motu gravium et levium mobile non resistit motoriAO; moveri G, nisi sit per accidens ut ratione mediiAO; [] mobili G. Qualiter autem hoc posset esse patet in exemplo: nam si unus homo pelleret alium et homo pulsusAO; pudo G non resisteret pellenti et ille pelleret alium quiAG; qui etiam O non resisteret, et sic quousque deveniturAO; usque deveniret G ad parietemAO; partem G quae resisteret illi pulso, tunc ille pulsus resisteret pellenti solum per accidens, quia non resisteret sibi nisi ratione parietis resistentis ipsiAG; ipso O pulso. Et sic est in proposito: in motu gravium et levium mobile resistit motori per hoc quod medium resistit mobili.

33 Ad aliud, cum dicitur quod idem respectu eiusdem non est in actu et inAG; om. O potentia, dicendumAO; om. G quod verumAG; om. O est accipiendo ‘actum’ et ‘potentiam’ secundum quod sunt differentiae oppositae entis. Sic enim potentia accipitur pro potentia ante actum. Modo impossibile est quod aliquid sit in actu respectu alicuius et in potentia ante actum respectu eiusdem. Impossibile enim est quod aliquid sit actu calidum et tamen quod sit in potentia ante actum ad formam caloris. Quod tamen aliquid sit actu motumAconi.; motus G; movens O et in potentia ante actum ad terminum motus, hoc non est inconveniens, quiaAG; et O non est inconveniens quod aliquid sit in actu respectu alicuius et in potentia ante actum respectu alterius.

34 Intelligendum est quod, quando forma per quam res movetur est eiusdem speciei cum forma ad quam movetur, tunc non potest idem movereAO; moveri G se, quia sic idem respectu eiusdem esset in actu et in potentia ante actum, quod est impossibile. Unde quando potentia activa est forma univocaAO; unica G cum eo ad quod ordinatur potentia passiva, tunc impossibile est quod simul insint eidem potentia activa et passiva, quia sic aliquid esset secundum eandem formam in potentia ante actum et in actu; et sicAG; om. O simul oppositae differentiae essent in eodem, ut si ignis per calorem posset se calefacere, esset in eodem calor in potentia et calor in actu. Sed quandoAO; calor G secundum aliam formam est potentia activa quam subiectumAO; ad quam [....] G in potentia passiva, bene potest idem esse in potentia et in actu. Unde si sol cumAO; in G hoc quod est plantae generativus per formam suam haberet in se materiam vel potentiam passivam naturaliter ad hoc ordinatamAO; ordinata G produceret formam plantae in se ipso. Unde cum grave per formam suam sit activumAO; activus G motus localis, ut patet quando movet aliudAO; aliquis movet G corpus, et praeterAO; om. G hoc est mobile naturaliter ordinatum ad motum localem nec est effectus univocus, nonAO; nec G est inconveniens ponere simul in eo actumAO; eodem actu G formae gravitatis et potentiam respectu motus etAG; vel O respectu ubi nec est #G 475a oppositio aliquaAO; alia G.

35 Ad primumAG; primum argumentum O principale dicendum quod grave movetur deorsum a seAG; om. O secundum quod probant rationes, sed non movetur a se primo, sic intelligendo quod idem sit primo movens et primo motum, ut dictum est in positione. Tamen grave movetur a generante de potentia essentiali ad actum, quia grave non generat se, sed de potentia accidentali movetur a se. Verumtamen, etsi grave moveat se de potentia accidentali ad actum, tamen in motu gravis est aliud movens et aliud motum secundum definitionem, etsi sintAO; esset G idem secundum subiectum. UndeAO; Tamen G Commentator quarto Caeli et mundi dicit quod in motu gravis movens et motum sunt idem secundum subiectum et diversa secundum definitionemBAverr., In De cael., IV, comm. 22 (ed. Carmody-Arnzen, 695–696). Et sic exponitAO; ex potentia G demonstrationem positam in isto libroAG; septimo O.

36 Ad aliud argumentum dicendum quod aqua calefacta derelicta suae naturae movet se ad frigiditatem. Et ille motus est de potentia accidentali ad actum, quia #O 234rb aqua habens formamAO; formam habens aqua G aquae est solum in potentia accidentali ad frigiditatem. IntelligeAO; et intellige G tamen quod aqua manens aqua semper habet aliquid de frigiditate; et ideo, quando aqua est calefacta, per illud quod habet de frigiditate movet se ad caliditatem. Verumtamen etsiAO; si G aqua calefacta moveat se ad frigiditatemAO; a frigiditate G, tamen non est primum movensAO; primo motus G nec requiriturAO; reliqui tamen G ibi primum movensAO; motus G secundum quod primum sic definiturAO; sit definitum G: primum est cui alteri per ipsum et ipsiAG; ipse O non per alterum. Quando enim illud quod movet est divisibile, tunc non est aliquid primum movensAO; motus G. Nihil enim est primum movensAO; motus G sic loquendo de primo movente, nisi illud quod est indivisibile. Nam si movensAO; motus G sit divisibile, oportet quod pars motus sit a parte moventis et itaAO; ista G totus motus dependet ab alio ab eo quod ponitur primum movensAO; motus G et sic illud non est primum movensAO; motus G; et ideo, si primum movensAO; motus G esset divisibile, sequitur quod divisibile esset indivisibile et quod primum movensAO; motus G non estAG; esset O primum movensAO; motus G.

37 Ad aliud argumentum dicendum quod non potest per idem argumentum probariAO; probare G quod nihil movetur ab alio primo. Bene tamen potest probariAO; probare G quod nihil movetur primo ab aliquo divisibili.

38 Ad probationem dicoAG; dicendum O quod non oportet, si moveri insit huicAO; hoc G primo, quod moveriAO; movere G insit huicAO; haec G quocumque alio quiescente, sedAO; si G talis consequentia tenet de eo quod inest alicui tamquam efficienti, nonAG; non tamen O de eo quod inest alicui tamquam principio passivoAO; primo passio G. Aliter dicunt aliqui, et bene, quod si aliquid insit alicui subiecto primo, a quocumqueAO; quocumque quo G quod est extraneum illi subiecto, secundum quod substat illi praedicato, removeturAO; removenti G illud praedicatumAO; finem G, non propter hoc removeturAG; removebitur O ab isto subiecto. Verbi gratia, quia trianguloAO; triangulus G, secundum quod substat huicAO; hoc G praedicato ‘habere tres angulos etc., extrahitur isosceles et ...AO; extraneum est et scalans G et etiam figura, ideo quia hoc praedicatum ‘habere tres’ etc. inest primo triangulo, quamvis hoc praedicatum per impossibile removetur a figura et etiam ab isosceli, non propter hoc removetur a triangulo. Sed si aliquidAG; si sit aliquid quod O non est extraneum subiecto, secundum quod subiectum praedicato substat, si ab illo removetur praedicatum, bene potest contingere quod aliquid praedicatum removeturAG; removebitur O ab illo subiecto cui illud praedicatum inest primo. Verbi gratia animal rationale non est extraneum homini, secundum quod homo substat huicAO; haec G praedicato ‘risibile’, immoAO; risibili huic G animal rationale est causa quare hoc praedicatum inest huic subiecto, et ideo, si risibile removetur ab animali rationali, removeturAG; removebitur O ab homine. Per hoc ad argumentum. Secundum quod aliquid movetur ab alio, non est #G 475b extraneum sibi partes habere, immo de ratione sua, ut sic, est habere partes. Et ideo, etsi aliquid movetur ab alio primo, nihilominus illud quiescit ad quietem partis, et ideo non sequitur ‘hoc quiescit ad quietem partis, igitur non movetur ab alio primo’. Secundum tamen quod aliquid movetur a se, sibi extrahitur habere partes, et ideo, si aliquid movetur a se primo, non quiesceret ad quietem partis. Unde quia nihil movet se nisi indivisibile, quod potest reflectere se supra se, ideo secundum quod aliquid movetur a se, extrahiturAO; totum ex G sibi habere partes. Et ideo non est similis ratio ad probandum quod nihil movetur a se primo et ad probandum quod nihil movetur ab alio primo.

39 Ad aliudAG; aliud argumentum O dicendum quod animal non movet se primo, sed movet se ex hoc quod una parsAG; pars eius O movet aliam.

40 Ad aliud argumentum dicoAG; argumentum in contrarium dicendum O quod illa pars movens movetur et movetur a se et nonAG; sed non movetur a se O nisi per accidens, sicut nauta movens navem movet se per accidens.

41 Ad aliud dicendum quod beneAO; hoc non G est possibile quod aliquidAG; aliquod O indivisibile moveat se primo. Nec se extenditAO; om. G probatio Philosophi nisi ad divisibile, quia in demonstratione Philosophi supponitur quod illud quod movetur est divisibile; et ideo probatioAO; propositio G sua non se extendit nisi ad mobilia divisibiliaAG; divisibilia O.

Lectio 2

1 ‘Quoniam autem omne’B, , VII, 1, 242a15–16. Cum declaravit quod omne motum movetur ab alio, declarat quod omne quod movetur localiter, movetur ab alio, licet hoc sit declaratum in declarando istam propositionem ‘omne quod movetur, movetur ab alio’. Illud probatur sic: nam omne quod movetur movetur ab alio; sed omne quod movetur localiter movetur ab alio; igitur. Et ista declaratio est logicalis et Philosophus utitur ea ad confirmandum. Et potest sic intelligi, ut dicit Commentator commento tertio, quod quia primum motum in loco ex se non movetur nisi ab alio, necesse est ut omne motum in loco moveatur ab alioBAverr., In Phys., VII, comm. 3, f. 308G–H. Et ex hoc vult Commentator probare quod est devenire ad primum motorem intrinsecum, quia motorAconi.; movetur G extrinsecus non movet nisi movetur; cum igitur non sit procedere in infinitum, oportet devenire ad motum quod movetur a motore intrinsecoBAverr., In Phys., VII, comm. 3, f. 308H–I.

2 ‘Si enim non’B, , VII, 1, 242a20–21. Hic probatur secunda conclusio huius capituli, quae est quod in moventibus et motis non est in infinitum procedere. Et illa conclusio probatur propter hoc quod aliquis posset dicere quod, etsi omne quod movetur movetur ab alio, tamen non est devenire ad primum mobilem immobilem, quia in mobilibus et motisAconi.; motus est G est in infinitum procedere. Ista conclusio probatur sic: sit A motus, et movetur a B, et B moveaturAconi.; moveat G a C, et C a D, et sic in infinitum; et sic proceditur processus in infinitum. Omnia ista in eodem tempore moventur, quia in eodem tempore in quo A movetur a B, B movet a C; sed B non est movensAconi.; motus G nisi movetur; igitur in eodem tempore A et B moventur. Sed quando B movetur, C est movensAconi.; motus G B; et C non est movensAconi.; motus G nisi movetur; igitur C movetur in eodem tempore in quo B movetur. Et sic est arguendum de quolibet alio. Omnia igitur illa infinita in eodem tempore moventur. Nam omne corpus quod movet aliud corpus non movet ipsum, nisi cum eo movetur in eodem tempore in quo movet ipsum. In eodem igitur tempore moventur A, B #G 476a et C, et sic in infinitum. Quia unum illorum movetur in tempore finito, igitur omnia ista moventur in tempore finito. Igitur motus infiniti essentAconi.; esset G in tempore finito, et sic motus infinitus esset in tempore finito, quod est impossibile secundum quod sexto huius probatum estB, , VI, 7, 238a20–31. Igitur impossibile est quod in moventibus et in motis sit procedere in infinitum, quod sic sequetur quod motus infinitus esset in tempore finito.

3 Commentator dicit hic esse notandum quod hoc sequitur in motu, non in quiete, scilicet quod necesse est quod omnia moventur insimul, si unum eorum movetur. Et non sequitur quod si unum eorum quiescat, quod omnia quiescant insimul. Primum enim motum potest quiescere et ultimum remanebit in motu. Et quia Galenus opinatus est quod in talibus moventibus et motis sequitur ut insimul quiescant et cor, ut dixit, cum extrahitur ab animali fortassis movetur per duos passus, dixit quod cor non est primum principium movens animal in loco, et quia animal non movetur, postquam caput abscinditur, dixit quod principium motus est caputBAverr., In Phys., VII, comm. 4, f. 309B–C. Sed Commentator reprehendendo Galenum dixit quod ipse vidit arietem, postquam caput suum fuit abscisum, ambulare huc et illuc multotiensBAverr., In Phys., VII, comm. 4, f. 309C. Albertus dicit quod ‘quidam de suis sociis amputavit caput a parvo animali, quod vocatur cicada cantans in campis. Et postea fere per spatium dimidii miliarisAconi.; dei miliari G movetur in manu et cantabat ut prius’BAlbertus M., Phys., lib. VII, tract. 1, cap. 2 (ed. Hossfeld, 519). Ex istis volunt Commentator et Albertus concludere quod primum principium motus localis in animali non est in capite, sed magis in corde.

4 Dubium tamen est de isto dicto Commentatoris, quod ipse dicit quod, si unum mobile movetur, omnia moventur, et tamen non oportet, si unum quiescat, quod omnia quiescant. Illa enim dicta videntur repugnare, quia si non oportet quod, si unum quiescat, quod omnia quiescant, tunc ista stant simul ‘unum quiescit’ et ‘aliud movetur’; sed per Commentatorem sequitur ‘si unum movetur, omnia moventur’; sedAconi.; igitur G quod stat cum antecedente, stat cum consequente; igitur simul starent quod unum illorum mobilium quiescat et tamen quod omnia illa mobilia moventur, quod est impossibile. EtAconi.; quod G illud solvetur in quaestionibus. Quia dictum est quod infiniti motus essent in tempore finito posito quod in moventibus et motisAconi.; moatis G esset procedere in infinitum, et aliquis posset credere quod hoc non sequitur, quia non quaelibet illorum mobilium habet motum ab alio distinctum, ideo Philosophus declarat quod, si mobilia infinita simul moverentur, quod quaelibet illorum haberet motum distinctum et unum motum numero: nam ille motus est unus numero qui est in eodem mobili numeroAconi.; non G et in eodem tempore numero et ad eundum terminum numero; sed quodlibet illorum mobilium, posito quod simul moventur, habet motum qui est in uno mobili numero et quiAconi.; quae G est in uno tempore numero et ad unum terminum numero; igitur quodlibet illorum mobilium habet unum motum numero. Et sic motus infiniti sunt in tempore finito. Nec refert sive motus unius sit maior motu alterius sive non.

5 ‘Quidem igitur’B, , VII, 1, 242b20. Per rationem praecedentem solum concluditur #G 476b quod motus infiniti sunt insimul in tempore finito; sed hoc est impossibile, ut videtur. Per hoc enim potest probari quod motus infinitus sit in tempore finito; sed hoc est improbatum in sexto. Ideo illud quod hic concluditur non est impossibile, ut videtur.

6 ‘Si igitur quod movetur’B, , VII, 1 242b24. Hic supplet Philosophus demonstrationem praedictam et probat quod, si motus infiniti diversorum mobilium sint in tempore finito, quod motus infinitus est in tempore finito, quia motus et motum sunt simul ita quod tangunt se. Si igitur motus infiniti diversorum mobilium sint in tempore finito, cum ex illis omnibus mobilibus, ex quo tangunt se, fiat unum mobile, oportet quod motus illius mobilis sit in tempore finito; sed motus illius mobilis est infinitus, ex quo mobile est infinitum; igitur motus infinitus esset in tempore finito. Igitur si motus infiniti essentAconi.; esset G in tempore finito, oportet quod motus infinitus esset in tempore finito.

7 Commentator dicit hic quod, si infinita mobilia moventur in tempore finito, oportet quod ex eis fiat unum. Oportet enim corpus movens coniungi cum corpore moto, quia vel oportet quod movens sit continuum cum moto, sicut videmus hic in membris animalium, verbi gratia ut chordae quae movent per manum et digiti quae moventAconi.; movens G chordas, vel oportet quod corpus movensAconi.; motus G sit contiguum cum moto. Igitur illa corpora infinita sunt continua vel contigua. Igitur illud quod congregatur ex istis est una magnitudo secundum continuationem vel contiguationem; nec refert sive sit unum secundum continuationem sive secundum contiguationem, quia ex quo illud est infinitum, semper sequitur quod motus infiniti sunt in tempore finitoBAverr., In Phys., VII, comm. 8, f. 311E–F.

Quaestio 2

1 Quaeritur an in moventibus et motis sit procedere in infinitum.

2 Probo quod sic, quia si aliquod corpus movetur, illud expellit aliud corpus a suo loco, et illud corpus expulsum, ex quo movetur, expellit aliud corpus a suo loco, et illud aliud, et sic in infinitum; igitur si aliquod corpus movetur, oportet quod infinita moventur et sic erit processus in infinitum in motis et moventibus.

3 Hic dicitur quod non oportet procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquam partem quae est mota et non movet aliam partem, et hoc vult Commentator versus finem Physicorum.

4 Contra: si aliquod corpus movetur secundum rectum, illud exit locum suum. Quaero tunc aut corpus quod praefuit inest ibi adhuc aut non. Si sic, sequitur quod duo corpora sintAconi.; fuit G simul, scilicet corpus quod praefuit et corpus quod de novo advenit. Si corpus quod praefuit exit suum locum, igitur movetur ad locum. Quaero tunc aut corpus quod praefuit in loco ad quem illud corpus movetur sit ibi vel non sit ibi. Si sit ibi, duo corpora sunt simul. Si non sit ibi, igitur expellitur a suo loco, quia quaerendum est de illo corpore quod praefuit in illo loco. Certum est quod illud non est #G 477a ibi, quia sicAconi.; sicut G duo corpora essent simul aut expellitur a suo loco, et sic est arguendum in infinitum, et sic oportet quod moto uno corpore quod in infinita corpora moventur.

5 Praeterea si aliqua pars aeris movetur secundum rectum et non quaelibet pars aeris movetur, tunc contingit accipere aliquam partem aeris praecise compositam ex omnibus partibus quae moventur motu recto. Sit illa pars A. A tunc exit locum suum. Igitur expellit aliquod aliud corpus a loco suo. Igitur aliud quam A et aliud quam pars A movetur motu recto, quia illud expulsum movetur motu recto. Per illud argumentum volo probare quod mota una parte aeris motu recto oportet quamlibet partem aeris moveri motu recto, quia si non quaelibet pars movetur motu recto, esset dare aliquam partem aeris per [.....] compositam ex illis partibus quae movetur motu recto, sed non est dare talem partem, quia quaecumque detur, oportet illam expellereAconi.; expedire G aliquod corpus a suo loco et ita non est tantum illa pars vel pars eius movetur motu recto.

6 Ad principale: generatio hominis fuit ab aetero; nam quemlibet hominem praecessit alius homo, scilicet pater eius. Igitur in generantibusAconi.; generationibus G et generatis est procedereAconi.; praecedere G in infinitum; et per consequens in moventibus et motis esset procedere in infinitum.

7 Hic dicitur quod in causis accidentaliter ordinatis non est inconveniens procedere in infinitum, sed in causis essentialiter ordinatis; nam generans et generatum sunt accidentaliter ordinata.

8 Contra arguo per rationem Philosophi per quam probat secundo MetaphysicaeBArist., Metaph., II, 2, 994a1–19 quod in causis efficientibus non est procedere in infinitum, et facio eandem rationem in causis accidentaliter ordinatis. Et arguo sic: si causae essentAconi.; esset G accidentales infinitae, omnes sunt mediae et multitudo illarum causarum habet causam; et nulla causa media est causa totius multitudinis, quia nulla causa media est causa aliarum praecedentium ipsamAconi.; ipsum G. Cum igitur tota multitudo illarum causarum habeat causam et nulla illarum causarum est causa totius multitudinis, oportet quod illa quae est causa totius multitudinis sit prima causa, quia nec est causa postrema nec media; sed ubi est dare primum, ibi non est procedere in infinitum; igitur etc.

9 Iterum pater non est causa per accidens respectu filii, quia generans est per se causa generati.

10 Item quinto PhysicorumB, , V, 2, 225b33–226a6 probat Philosophus quod generationis non est generatio, quia sic esset processus in infinitum, quia tunc nihil generatur, quia si esset processus in infinitum, tunc non est primum. Si non sit primum, non est ultimum nec aliquod posteriorum. Igitur, ut videtur, Philosophus vult quod generationes sint sic essentialiter ordinatae quod in eis non est procedere in infinitum.

11 Item quod in causis essentialiter ordinatis sit procedere in infinitum probo, quia inter primum movens et movens secundum infinitae virtutis est infinita distantia, quia primum est infinitae virtutis. Igitur possibile est ipsum procedere in infinita ordinata inter ipsum et secundum movensAconi.; motus G et per consequens apud ipsum non est ibi inconveniens esse infinita.

12 Praeterea si aliquis effectus sit nunc de novo, #G 477b ille effectus habet causam in actu, qua posita necesse est illum effectum poni, quia per Philosophum secundo Physicorum causa procedere et in actu et suus effectus simul sunt et non sunt, illa causa non est causa prima, sed est causa de novo producta in esse; igitur illa causa est unus effectus. Igitur habet causam in actu qua posita necesse est illum effectum poni. Et illa causa est de novo in esse producta, igitur habet causam in actu. Et illa causa in actu adhuc est unus effectus, ex quo non est prima causa; igitur habet causam in actu. Et sic est in infinitum arguendum. Et sic si ponatur quod aliquis effectus de novo in esse producatur, oportet ponere quod in causis et in effectibus debet procedere in infinitum, et sic quod in moventibus et motis est in infinitum procedere.

13 Dicitur huic quod, si ponatur aliquis effectus de novo, non oportet quod habeat causam efficientem qua positaAconi.; potentia G oportet illum effectum poni, habet tamen aliam causam.

14 Contra: si aliquis effectus nunc habeat esse et prius non habuit esse, oportet quod sit aliqua causa sufficiens quare effectus habet esse qui prius non habuit et illa causa sive sit causa efficiens sive causa finalis est unus effectus. Tunc de novo habet esse, quia ex quo est causa sufficiens respectu effectus, si illa causa prius fuisset, effectus prius fuisset. Illa igitur causa, ex quo est effectus, habet causam sufficientem et illa aliam et sic in infinitum. Igitur infinitae causae eiusdem rei sunt simul, quod est impossibile et contra Avicennam secundo suae Metaphysicae capitulo primo, qui dicit quod infinitae causae esse simul, hoc est quod nos negamusBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 302); nec est minus inconveniens quod infinitae causae finales sint simul quam quod infinitae causae efficientes sint simul, quia et sic qua ratione conceditur quod in alio genere est in infinitum procedere, eadem ratione oportet concedere quod in causis efficientibus est in infinitum procedere.

15 Iterum si aliquis effectus sit de novo ab aliqua causa, tunc causatio illius effectus est de novo, cum se nihil causatur de novo sine causa efficiente. Igitur oportet ponere aliquam causam efficientem de novo et eadem ratione illa causa efficiens habet causam efficientem et illa aliam et sic in infinitum et ita in causis efficientibus erit procedere in infinitum.

16 Ad principale: omne movens movetur et omne quod movetur movetur ab alio. Si igitur aliquod movetur, oportet quod movens ipsum movetur ab alio et quod movens aliud movens movetur ab alio et sic in infinitum. Igitur in moventibus et motis est procedere in infinitum, nam ex quo omne movens movetur ab alio, non est dare primum movens, quia primum movens non movetur ab alio, et si non sit devenire ad primum movens, tunc in moventibus et motis est in infinitum procedere. Quod autemAconi.; aut G omne movens movetur patet, quia omne movens physice movetur ab alio, sed omne movens est movens physice, igitur etc.

17 Ad oppositum est PhilosophusB, , VII, 1, 242a15–243a2.

18 Ad quaestionem dicendum quod in moventibus et motis non est in infinitum procedere sic quod A moveaturAconi.; moveat G a B et B a C et sic in infinitum. Illud probo per rationem Philosophi et suppono quae Philosophus supponit. Unum est quod movens et motum sunt simul. Aliud est quod, etsi infinita mobilia simul moverentur, tamen motus unius mobilis esset finitus. #G 478a Probatur igitur conclusio sic: si A moveat B et B C et sic in infinitum, cum movens et motum sint simul, quando unum illorum movetur, oportet quod omnia moventur. Nam quando C movetur, tunc B movet C, et quando B movet C, B movetur ab A et sic in infinitum. Quando igitur unum illorum mobilium movetur, omnia moventur. Per aliud suppositum motus unius mobilis est in tempore finito, igitur omnia ista moventur in tempore finito et sic motus infinitorum mobilium essent in tempore finito, sed hoc est impossibile. Sed quia illud non videtur esse inconveniens, quod motus infiniti diversorum mobilium sint in tempore finito, quia plures motus aequalesAconi.; essentiales G diversorum mobilium non requirunt plus de tempore quam motus unius mobilis, quia in eodem tempore in quo unum mobile potest moveri possunt centum mobilia moveri, et ita non videtur inconveniens quod motus infiniti diversorum mobilium sint in tempore finito, propter hoc Philosophus demonstrationem corrigit et dicit quod, si motus infinitorum mobilium essent simul in tempore finito, motus infinitus esset in tempore finito, quod est impossibile et improbatum sexto huiusB, , VI, 7, 238a20–31. Istam consequentiam ostendit sic: si infinita mobilia simul moverentur in tempore finito ita quod unum moveretur ab alio et illud aliud ab alio et sic in infinitum, cum motus tangat motum, possibile est quod ex omnibus istis fiat unum mobile et ex quibus tangunt se, oportet quod ex eis fiat unum secundum continuationem vel secundum contiguationem, sed illud mobile aggregatum ex omnibus istis infinitis mobilibus est infinitum. Igitur mobile infinitum movetur in tempore finito, sed motus mobilis infiniti est infinitus, igitur motus infinitus esset in tempore finito, quod est impossibile et prius improbatumB, , VII, 1, 242b20–243a2.

19 Contra istum modum probandi obicitur, quia videtur post quod non oportet quod mobile aggregatum ex infinitis mobilibus sit infinitum. Nam possibile est quod unum mobile sit minus alio et aliud minus illo et sic in infinitum. Modo non oportet quod compositum ex talibus partibus infinitis quarum una semper est minor alia sit infinitum.

20 Similiter quodlibet corpus componitur ex infinitis partibus et quaelibet pars corporis est mobilis. Igitur quodlibet corpus componitur ex infinitis mobilibus. Si igitur omne compositum ex infinitis mobilibus esset infinitum, sequitur quod omne corpus esset infinitum.

21 Item aliud acceptum videtur esse falsum, quod ex omnibus illis mobilibus potest fieri unum continuum. Nam corpora differentia secundum speciem non possunt ad invicem continuari, et tamen unum potest movere aliud, si corpus caeleste movet ignem circulariter, et tamen impossibile est quod ex igne et ex corpore caelesti fiat unum continuum. Igitur non oportet quod ex movente et moto posset fieri unum continuum. Praeterea si ponatur corpus infinitum, non videtur esse inconveniens quod ipsum movetur in tempore finito, quia si corpus infinitum ponitur, aliqua pars eius est finita et mota parte continui movetur et totum. Cum igitur non sit inconveniens partem finitam moveri in tempore finito nec est inconveniens ponere mobile infinitum moveri in tempore finito. Et illud confirmo sic: in eodem tempore in quo corpus minimum potest #G 478b moveri, in eodem potest corpus magnum moveri. Unde maius corpus non requirit plus de tempore ad sui motum quam corpus minus. Igitur etsi ponitur corpus infinitum, non est inconveniens ponere ipsum moveri in tempore finito.

22 Ad primum illorum dicendum quod, si sint mobilia infinita quorum unum movetur ab alio et illud ab alio et sic in infinitum, oportet illa esse discontinua, quia continuum non movet illud quod est sibi continuum. Si igitur essent infinita talia mobilia ab invicemAconi.; initio G discontinuaAconi.; discontinuatiata G, cum in talibus sit invenire minimum vel aliquod mobile quo non est aliud mobile minus accipitur igitur aliquod mobile de numero illorum quo non est minus mobile. Tunc arguo sic: si sint infinita mobilia et illud sit minimum, tunc sunt infinita mobilia tantae quantitatis vel maioris quantitatis quantae est illud mobile. Igitur compositum ex omnibus illis est infinitum. Cuius probatio est, quia in [.....] corpore finito sunt infinitae partes quantitatis quantae quantitatis est istud mobile quarum quaelibet est totaliter extra aliam. Illud igitur mobile compositum ex omnibus illis mobilibus infinitis est infinitum, quia habet infinitas partes aequales huicAconi.; essentiales hic G mobili parvo quarum quaelibet est totaliter extra aliam. Unde supponendum est per istam demonstrationem quod in mobili locali est dare minimum mobile ita quod mobile minus per se ex [.....] non potest movere localiter et isto supponimus posito quod omnia mobilia infinita esset minima, sequitur quod compositum ex illis omnibus est infinitum, quia habet partes infinitas eiusdem quantitatis quarum quaelibet est totaliter extra aliam, et per locum a multo fortiori, si sint mobilia infinita quorum aliquod est magis mobili minimo, compositum ex eis erit infinitum.

23 Intelligendum quod Philosophus non probat nisi motu locali quod omne quod movetur movetur ab alio, et ideo pro demonstratione Philosophi hic quam probat quod in mobilibus etc. non oportet supponere nisi in motu locali quod est aliquod minimum mobile. Et quod illud quod dictum est sit verum patet. Nam Commentator tertio commento finito huius septimi dicit quod illa propositioAconi.; probatio G ‘omne quod movetur movetur ab alio’ est vera, quia partimAconi.; partem G de se est manifesta et partim demonstrata, quia in augmentatione et alteratione, generatione et corruptione, quia motor est extrinsecus, est manifestum quod illud quod movetur ab alio movetur, sed in motu locali ibi latet, et ideo Philosophus hanc demonstratAconi.; demonstrationem G ‘omne quod movetur localiter ab alio movetur’, et forte adhuc istam totam non demonstrat, sed solum in quibus latet, et illa propositione demonstrata est manifesta ‘omne quod movetur movetur ab alio’, quia in animalibus est manifestum et in aliis demonstratumBAverr., In Phys., VII, comm. 3, f. 308E–F.

24 Ad aliud argumentum, cum dicitur quod non oportet quod ex omnibus illis mobilibus fiat unum continuum, dico quod si ponuntur infinita mobilia simul mota, ut quod A moveaturAconi.; moveat G a B et B a C et sic in infinitum cum movensAconi.; mo G proximum et motum sint simul, oportet ex omnibus illis fieri unum continuum #G 479a vel unum contiguum. Et Commentator dicit quod nihil refert sive ex eis fiat unum secundum continuationem sive secundum contiguationem. Nam quocumque modo ex his fiat unum, sequitur quod corpus infinitum movetur in tempore finito. Aliquod enim corpus est unum secundum contiguationem. Tamen alia est responsio quod omnia corpora considerando illa secundum generalem rationem corporum possunt ad invicem continuari et Philosophus loquitur hic de corporibus considerando illa secundum generalem rationem corporis.

25 Ad tertium argumentum dicendum quod, si corpus infinitum ponitur, impossibile esset ipsum moveri per aliquod spatium in tempore finito, quia corpus non movetur nisi pertranseundo aliquod spatium, sed in sexto est probatum quod impossibile est corpus infinitum pertransire aliquod spatium sive finitum sive infinitum in tempore finitoB, , VI, 7, 238a36–b16. Vel aliter, et forte melius, quod Philosophus loquitur hic de moventibus et motis essentialiter ordinatis et per ‘moventia et mota ordinata’ intelligit sphaeras caelestes. Modo in sphaeris caelestibus ita est quod ... moventur in eodem tempore vel aequali sphaera inferior et quaecumque sphaera superior, loquendo de motu rapto sphaerae inferioris. Et hoc dicunt astrologi ita quod in aequali tempore in quo sphaera suprema complet suum circulum, sphaera infima complet suum, et eodem modo esset, si essent infinitae sphaerae supra sphaeram infimam. Si enim ita esset, omnes sphaerae superiores cum sphaera infima vel suum motum terminaret. Ex quo sequitur quod, si una magnitudo fieret infinita ex illis sphaeris, quod tota magnitudo composita ex omnibus illis compleret suum circulum tempore finito, scilicet in die et nocte, in quo nunc sphaera infima ponitur suum circulum complere. Illud est planum impossibile quod corpus infinitum, si esset, compleret suum circulum in tempore finito, secundum quod demonstrative probatur primo Caeli et mundi. Adhuc arguo contra demonstrationem sic: Philosophus dicit in littera quod nihil differtAconi.; prohibet G motum ipsius A esse aequale ipsi B vel inaequaleB, , VII, 1, 242b17–18. Igitur, ut videtur, non oportet quod A et B simul moventurAconi.; mo G ita quod motus unius non excedat motum alterius, et si hoc, non sequitur quod simul in tempore mensurante motum ipsius A infinita moventur.

26 Item Philosophus dicit in littera quod nihil differt quod magnitudo illa composita ex omnibus illis mobilibus esset sic finita vel infinitaB, , VII, 1, 242b30. Sed si detur quod sit finita et movetur tempore finito, nullum inconveniens sequitur. Igitur si detur quod sit finita et movetur tempore finito, non sequitur aliquod inconveniens.

27 Ad primum illorum dicendum. Quando Philosophus dicit quod nihil refert motum esse aequalem vel inaequalem, dicendum quod ipse intelligit quod nihil prohibet vel refert motum esse aequalem etc. secundum quantitatem quam motus capit a mobili, sed non loquitur de quantitate motus in comparatione ad tempus, quia in illa comparatione oportet quod motus sint omnino aequales.

28 Ad aliud dicendum quod Philosophus intelligit quod in comparatione ad tempus in quo fit motus nihil differt sive magnitudo composita ex A, B, C sit finita sive infinita, quia, sive sit, semper sequitur quod tempore finito movebitur. Quantum tamen ad inconveniens quod sequitur multum differt, quia ex hoc quod corpus finitum ponitur #G 479b moveri in tempore finito nullum inconveniens sequitur, sed inconveniens sequitur ex hoc quod corpus infinitum ponitur moveri in tempore finito.

29 Propter aliquas rationes est adhuc intelligendum quod in moventibus et motis accidentaliter ordinatis contingit in infinitum procedere. Verumtamen non omnia illa moventia et mota erunt simul moventia et mota, sed successive. Isto modo in generantibus est processus in infinitum, et ideo demonstratio Philosophi hic non concludit quod in talibus non est in infinitum procedere, sed demonstratio sua solum concludit quod in illis quae simul movent et moventur non est in infinitum procedere. Et per hoc vult probare secundum expositionem Commentatoris quod in quolibet motu est devenire ad primum movensAconi.; motus G immobile. Et quia moventia et mota essentialiter ordinatis simul movent et moventur, ideo in moventibus et motus essentialiter ordinatis non est procedere in infinitum.

30 Ad primum argumentum dicendum quod in motu proiectionis non est in infinitum procedere ita quod uno moto omnia moventur, immo est devenire ad aliquam partem aeris quae est mota et non movet aliam partem.

31 Ad argumentum in contrarium dicendum quod ultima pars aeris quae est mota et non movet aliam partem quae ultima est condensata et alia pars sibi propinqua est rarefacta et pars condensata rarefit et pars rarefacta condensatur et retrahit se et illa quae praefuit condensata rarescit versus eandem partem versus quam alia pars rarefacta condensatur et neuter motus est fortior alio, ideo neutra pars pellit aliam a suo loco.

32 Ad formam argumenti dico. Quando dicitur quod illa pars aeris mota recipitur in alio loco, hoc concedo. Et concedo quod corpus quod praefuit in illo loco est in alio loco, quia condensatur solum versus unam partem, et ideo est in parte illius loci in quo prius fuit, et ille locus in quo corpus expulsum praefuit quantum ad aliam eius partem occupatur illo corpore expulso et quantum ad aliquam partem eius occupatur parte corporis rarefacti versus illam partem. Unde manifestum est quod in rarefactione non oportet quod mota una parte rarefaciendo se movetur alia pars sibi propinqua nisi motu condensationis. Unde si alia pars aeris rarefiat versus parietem, non oportet quod pars sibi propinqua rarefiat nec etiam quod fiat propinquior parieti quam prius, quia pars propinqua parti rarefactae potest condensari et non oportet illam partem esse propinquiorem qui est parieti quam prius. Unde si aer esset inclusus ex omni parte in alio corpore duro una pars illius aeris posset rarefieri. Sed tunc oportet aliam partem condensari, et non oportet quod, si una pars rarefacta rarefiat, quod quaelibet pars.

33 Ad aliud in contrarium dicendum quod, si aliqua pars aeris movetur secundum rectum, bene contingit accipere aliquod compositum ex omnibus illis partibus motis secundum rectum. Et dico quod illud compositum ex [....] locum suum et condensat partes aeris sibi proximas et ille aer condensatus non #G 480a movetur secundum rectum, sed solum movetur motu recto versus parietem compositum ex omnibus illis partibus sit motus non faciat aerem sibi proximum esse propinquiorem parieti quam primo fuit et tamen facit illum aerem exire a suo loco, quia condensat aerem illum et facit eum esse in minori loco quam prius.

34 Tu dicis: superficies aeris condensati quae contiguatur aeri moto secundum rectum movetur secundum rectum et sit propinquior parieti quam prius; igitur alia pars aeris condensati sit propinquior parieti quam prius.

35 Dico quod consequentia non valet. Nam superficies aeris quiescentis potest quaelibet pars aeris moveri motu rarefactionis et motu locali secundum rectum. Nam totus aer contiguatus parieti potest rarefieri versus aliam partem domus eadem superficie exsistente contiguata parieti et ita potest superficies alterius aeris fieri propinquior parieti quam prius, etsi nulla pars illius aeris fiat parieti propinquior quam prius.

36 Ad aliud principale dicendum ut prius quod ista ratio probat quod in causis accidentaliter ordinatis est procedere in infinitum et hoc est concedendum. Tamen non est sic procedere in infinitum in causis accidentaliter ordinatis quod omnes illa causae sint simul. Hoc enim est impossibile, ut dicit Avicenna sexto Metaphysicae suae, quod infinitae sint accidentaliter ordinatae.

37 Pro rationibus in contrarium est intelligendum: quod fiat processus in infinitum in causis potest intelligi dupliciter: uno modo quod in causis moventibus non sit devenire ad causam primam quae sit de numero illarum causarum infinitarum nec quae sit extra numerum ita quod nullo modo sit devenire ad causam primam. Alio modo potest intelligi quod sit processus in infinitum ita quod sit alia multitudo causarum infinitarum quam multiplicior non sit invenire causam primam quamvis extra illam multitudinem sit alia causa prima. Primo modo non contingit procedere in infinitum nec in causis accidentaliter ordinatis nec essentialiter ordinatis, quia illius totius multitudinis omnium causarum est aliqua causa et causa ultima non potest esse causa totius multitudinis nec causa media, quia causa media non est causa causarum praecedentium ipsam. Igitur ista causa quae est causa totius multitudinis est causa prima, quia omnis causa vel est prima vel media vel ultima. Igitur cum nec causa ultima nec media sit causa totius multitudinis, oportet quod illa causa quae est causa totius multitudinis sit causa prima. Unde demonstratio Philosophi secundo Metaphysicae probat indifferenter quod in causis accidentaliter ordinatis et etiam in causis essentialiter ordinatis est ad causam primam devenire quae sit causa totius multitudinis, et hoc sive sint finitae sive infinitae. Tamen in essentialiter ordinatis causa prima est infra multitudinem et in accidentaliter ordinatis causa prima est extra multitudinem, et ideo, quia in essentialiter ordinatis causa prima est infra multitudinem, ideo in causis ordinatis essentialiter non est in infinitum procedere, quia in quibus est procedere in infinitum, in illis non est devenire ad primum infra illam multitudinem.

38 Ad aliud dicendum quod pater non est per se causa filii nec quodcumque generans est per se causa generati. Unde in generatione hominis concurrunt duae causae, scilicet corpus #G 480b caeleste et pater. Corpus caeleste est per se causa, sed pater est causa per accidens. Unde per se effectus ipsius patris non est filius nec per se effectus aedificabilis est domus, sed ut dicit Avicenna secundo suae Metaphysicae capitulo secundo, aedificator est una causa unius motus et non est una causa ipsius domusBAvic., Metaph., tract. 6, cap. 2 (ed. Van Riet, 301). Eodem modo est de patre respectu filii. Et sicut accidit principali agenti quod agat suam actionem hoc instrumento vel alio, ita accidit corpori caelesti quod producat illum filium isto patre mediante isto. Unde pater potest dici causa accidentalis filii, quia iste filius non determinat sibi, quantum est de se, magis illum patrem quam illum, quia quantum est ex parte naturae, quaelibet illorum posset esse pater istius filii, sed effectus essentialiter dependet a causa sua essentiali ita quod sine illa esse non potest.

39 Ad aliud quod Philosophus quinto Physicorum probat quod generationis non est generatio, quia sic esset in generationibus quod omnes illae generationes essent simul. Et qualiter sequitur quod omnes illae generationes essent simul, est declaratum in positione. Modo inconveniens est quod causae infinitae accidentaliter ordinatae sint simul.

40 Ad aliud dicendum quod prima causa non potest producere infinitas causas inferiores essentialiter ordinatas, quia secundum philosophiam prima causa non est causa proprie efficiens nec potest aliquid de novo producere et ideo non potest producere intelligentiam supra intelligentiam in infinitum. Posito tamen quod esset efficiens non posset producere causas infinitas ordinatas essentialiter, quia quod sit ordo essentialis in infinitis, hoc claudit contradictionem.

41 Ad aliud quod, si producitur aliquis effectus de novo, non oportet quod ille effectus habeat causam qua posita necessario ponitur effectus, quia sic esset processus in infinitum, ut deductum est. Et quando dicitur quod causa …? et in actu et effectus in actu simul sunt et non sunt, dico quod per ‘causam in actu’ ipse intelligit causam actualiter operantem et per ‘effectum in actu’ intelligit effectum secundum quod est in actu et certum est quod sic loquendo de causa in actu et effectu quod oportet quod illa sint simul. Nam dummodo aedificator est actu operans in faciendo domum, oportet quod domus sit in fieri et e converso de re tamen facta et iam habente esse non oportet quod illa habeat causam in actu qua posita oportet effectum poni et qua remota effectum destrui. Nec oportet quod, si habeat causam sufficientem, quod illa causa posita ponitur effectus, quia ego sum causa sufficiens ad modum lapidis et non oportet quod semper, dum sum ad hoc sufficiens, quod moveam lapidem.

42 Ad ultimum dicendum, cum dicitur quod omne movens movetur, dico quod hoc est falsum. Ista tamen propositio ‘omne movensAconi.; motus G physice in movendo patitur’ habet intelligi de movente corporeo. Nunc primum movensAconi.; motus G non est movensAconi.; motus G corporeum, principium quidem movens.

Lectio 3

1 ‘Primum igitur movens’B, , VII, 2, 243a3. Hic vult Philosophus probare tertiam conclusionem huius libri, quae est quod movensAconi.; motus G et motum sunt simul. Et Philosophus proponit quattuor dicens quod primum movensAconi.; motus G et motum sunt simul et exponit se dicens quod loquitur de movente effective, non de movente in ratione causae finalis et dicit quod intelligit per ‘primum #G 481a movens’ movens proximum et per ‘simul’ intelligit quod illa sunt simul inter quae non est medium. Unde intellectus huius conclusionis ‘movens et motum sunt simul’ est iste: movensAconi.; motus G effective et motum sunt simul ita quod inter illa non est medium.

2 Et Commentator dicit illud idem sub aliis verbis sic: ‘motor ad quem induxitAconi.; reduxit G est primus secundum illud ex quo est motus, non primum ad quod est motus’BAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312A. Dicit etiam quod nondumAconi.; generatio G declaratur utrum ille motor sit motor, quasi agens et finis sunt insimul, an motor secundum finem sit aliud a motore in eo secundum agens. Et hicAconi.; hoc G intelligit declarare esseAconi.; omne G primum motum et primum motoremAconi.; primam rem motam G. Unde in principio octavi ponitur quod hic est primus motus et primum motum et perscrutatur de hoc motu, utrum sit aeternus aut generatusBAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312B–C. Postea in eodem commento dicit Commentator de primo motore: non intendendo per ‘primum motorem’ nisi illud quod est primum, quia locus, ex quo est principium motus sui, est locus eius quod movetur ex eo. Nec est in loco nisi quia motum ex eo est in loco. Unde cum attribuatur loco, non attribuitur nisi loco eius quod movetur ex eo.BAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312D–E. Et dicit quod locus illorum est idem, quia inter illa non est mediumBAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312E.

3 ‘Quoniam autem igitur’B, , VII, 2, 243a6. Hic vult Philosophus probare conclusionem quam proposuit ..., scilicet quod inter motorem propinquum et illud quod ab eo movetur nullum est medium. Et, ut Commentator dicit, hoc est necessarium pro demonstratione praecedente. Nam impossibile est imaginari ex illis magnitudinibus fieriAconi.; facere G unam magnitudinem infinitam secundum contactum nisi conceditur quod inter motorem et motum ab eo non est medium. Et quia hoc est verum universaliter in omni moto, quod movensAconi.; motus G proximum et motum sunt simul, ideo Philosophus narrat genera mobilium et dicit quod mobilia sunt trium generum. Nam genera motuum sunt tria, ut in quinto est declaratumBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 314C–D. Et Commentator dicit quod Philosophus forte tacuit generationem, quoniam hoc est in ea manifestum magis quam in aliis, scilicet quod generans est cum generatoBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 314D. ... Philosophus declarat quod in omnibus motibus movens et motum sunt simul. Et primo hoc declarat in motu locali et ponit hanc divisionem quod omne quod movetur vel movetur a principio intrinseco, sicut moventur aliqua [] vel a principio extrinseco. In illis quae moventur a principio intrinseco est certum quod movensAconi.; motus G et motum sunt simul, et ideo illud membrum non probat. Sed ad membrum de quo magis dubitatur probat et antequam hoc probat dividit motusAconi.; moes G secundum quos aliquid ab altero movetur, qui sunt [] pulsio, tractio, vectio, vertigo. Et declarat per ordinem unumquemque motum. Pulsio dividitur in impulsionem et expulsionem. Impulsio est, quando movens non deficit ei quod movetur, sed est simul cum eo a principio motus usque ad finem. Expulsio est, quando movens deficit mobili ita quod movensAconi.; motus G non est simul cum mobili a principio motus usque ad finem. Vectio in tribus fundatur motibus, ut illud quod est per accidens fundatur in eo quod est per se, sicut homo vehitur in navi mota per se vel super equum motum per se. Omne enim quod vehitur movetur ad motum alterius, quia aut #G 481b movetur in eo quod per se movetur aut super illud quod per se movetur et illud quod per se movetur ab alio aut movetur motu pulsus aut tractus aut motu vertiginis, et ideo vectio fundatur in istis tribus motibus. Omne enim quod vehitur movetur ad motum alterius, quia aut movetur in eo quod per se movetur aut super illud quod per se movetur et illud quod vehitur aut vehitur in isto aut super illud quod movetur motu pulsus vel tractus vel vertiginis. Tractio differt a pulsione, quia in pulsione motor se habet ad mobile ut terminus a quo, in tractu se habet movens ut terminus ad quem respectu mobilis. Nam pellens movet mobile a se, sed trahens movet mobile ad se. Verumtamen tractio invenitur in rebus naturalibus et in rebus voluntariis. In rebus naturalibus attrahere est movere aliquid ad se, sed in rebus voluntariis est invenire utrumque. Nam si aliquis stet iuxta me possum trahere alium magis distantem et ad me ipsum vel ad ipsum qui stat iuxta me. Ad pulsionem et tractionem reducuntur alii motus speciales, videlicet inspiratio, exspiratio, similiter spatesis et kerkesis et multa alia huiusmodi. Vertigo est motus compositus ex pulsu et tractu, sicut quando aliquis vertitur vel movetur volvendo se ex una parte pellitur et ex alia parte trahitur.

4 Postea reducit Philosophus omnes motus locales qui fiunt ab extrinseco ad istos duosAconi.; illos G, scilicet ad pulsum et tractum, quia non sunt plures motus locales quiAconi.; quae G fiunt ab alio quam isti quattuor, scilicet pulsio, tractio, vectio, vertigo, et isti ad duos reducuntur, scilicet ad pulsum et tractum, quoniam vectio fundatur in aliis tribus et vertigo componitur ex pulsu et tractu, igitur omnis motus localis qui est ab alio reducitur ad pulsum vel tractum. Si igitur in pulsu et tractu movens et motum sunt simul, sequitur quod in omni motu locali qui est ab alio movens et motum sunt simul. Quod autem in pulsu et tractu movens et motum sint simul, patet per definitiones eorum. Nam pulsus est motus a pellente in aliud ita quod pellens est terminus a quo in illo motu, et ideo oportet quod pulsum in principio sit cum pellente et cum pulsum separatur a pellente, tunc illud pellens non est movens, sed aer tunc movet. Similiter in attractione movens et motum sunt simul in fine, quia attrahens est terminus ad quem in motu tractus. Similiter ille qui attrahit tangit illud quod attrahit pro toto isto. Demonstratio Philosophi per quam probat quod in omni motu locali movens et motum sunt simul, est ista: omne quod movetur localiter aut movetur a principio intrinseco aut a principio extrinseco. Si movetur a principio intrinseco, certum est quod in illo motu movens et motum sunt simul. Si moveatur a principio extrinseco, et omnis motus a principio extrinseco vel est pulsio vel tractio vel reducibilis ad aliquem istorum, et si in pulsu et tractu movens et motum sunt simul, sequitur quod in omni motu locali #G 482a qui est a principio extrinseco extrinseco sunt movens et motum simul; sed in pulsu et tractu sunt movens et motum simul, ut probatum est; igitur in omni motu locali qui est a principio extrinseco sunt movens et motum simul et in omni qui est a principio intrinseco sunt movens et motum simul. Igitur in omni motu locali sunt movens et motum simul.

5 Dubitatur de hoc quod dicitur quod attrahens tangit illud quod attrahit, quia plura trahentia videntur attrahere sine tactu et sine motu, ut ferrum trahitur ad magnetem et non est simul cum magnete et locus naturalis attrahit locatum in eo naturaliter, etsi non sit simul cum eo.

6 Ad istud respondet Commentator dicens quod, si aliquid videtur attrahere sine tactu et motu, non est attractio nisi aequivoce. Attractio enim in rei veritate est illa in qua attrahens movetur cum attracto; et necesse est, ut motus attrahentis sit velocior quam motus attracti. Attractio in qua attrahens est quiescens et attractum motum, non est attractio in rei veritate, sed attractum movetur ex se ad attrahens ut perficiat se, ut lapis movetur ad inferius et ignis ad superiusBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315C–D.

7 Et dicit Commentator quod similiter oportet intelligere de motu ferri ad magnetem et alimenti ad membrum, verbi gratia de motu sanguinis ad superiora corporis et universaliter nutrimenti arborum ad superiora eorumAconi.; earum GBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315D. Ex isto dicto Commentatoris apparet quod magnes non attrahit ferrum, sed ferrum alteratum ex se movetur ad magnetem, ut perficiatur ibi. Verumtamen iste motus non est motus locati ad locum; non enim movetur ferrum ad magnetem nec alimentum ad membrum sicut ad locum suum naturalem. Et hoc declarat Commentator per tria signaBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315E–F. Unum est: ferrum non movetur ad magnetem sub quacumque quantitate, sed sub parva quantitate; potest enim ferrum esse ita magnum quod non attraheretur nec moveretur ad magnetem. Si tamen ferrum moveretur ad magnetem sicut locatum ad locum, quantumcumque ferrum esset magnum, moveretur ad magnetem; et quanto ferrum esset maius, tanto velocius moveretur ad magnetem, sicut grave quanto est maius et plus habens de gravitate, tanto velocius movetur ad locum suum. Aliud signum est: corpus naturale exsistens extra locum suum, quantumcumque distet a loco suo, si non prohibeatur, movetur ad locum suum. Unde quantumcumque grave distet a centro, si sit extra centrum et non prohibeatur, movetur ad centrum. Sed ferrum non in quacumque distantia movetur ad magnetem, sed solum in distantia propinqua; unde tantum potest distare a magnete quod non movebitur ad magnetem. Tertium signum est quod, si magnes perunguatur aliis, ferrum non movebitur ad magnetem, quia lapide exsistente in tali dispositione ferrum non acquirit a lapide qualitatem per quam innatum est moveri per se ad lapidem. Unde hoc est signum quod ferrum non movetur ad magnetem nisi quia ferrum est alteratum.

8 ‘Amplius autem proiectio’B, , VII, 2, 244a21. Philosophus de proiectione dicit quod proiectio est, quando transferens movet translatum ad partem ad quam movetur naturaliter #G 482b motu velociori suo motu naturali, sicut patet in proiectione lapidis ad inferius. Si enim lapis proiciatur ad inferius, velocius movebitur quam moveretur suo motu naturali.

9 Sed Commentator movet dubitationem, quia secundum istam expositionem non erit ista proiectio communis omnibus modis proiectionis. In proiectione enimAconi.; autem G in qua motus proicientis est contra motum naturalem proiecti non erit motus translati velocior suo motu naturali, sed contrarius eiBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315G.Commentator respondet dicensAconi.; divisionis G quod ex isto sermone potest aliquis intelligere commune utrique ita quod ex hoc quod dixit, quod proiectio erit, quando motus translati fuerit velocior motu naturali, intelligatur sic: velocior, id est fortior, quia si motus proiectionis fuerit contrarius motui naturali, vincet ipsum, et si conveniens, addet et augmentabit ipsumBAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315G. Unde motus expellentis in utroque modo est fortior quam motus expulsi, quia si motus proiectionis sit contrarius motui naturali, certum est quod est fortior quam motus naturalis, quia vincit ipsum. Similiter si motus proiectionis sit ad eundem terminum ad quem motus naturalis eiusdem, certum est quod motus proiectionis est velocior quam motus naturalis eiusdem mobilis, ut si aliquis exsistens sursum proiceret lapidem deorsum, lapis velocius movebitur quam moveretur, si derelinqueretur propriae naturae et solum moveretur motu naturali. Et istud est intelligendum in motu tractus, quia sic est in motu tractus sicut in motu proiectionis. AliquandoAconi.; ante G enim aliquid trahitur ad partem illam ad quam inclinatur et tunc oportet quod motus trahentis sit velocior quam motus tracti. Nam si trahens grave deorum non moveretur velocius quam ipsum grave derelictum propriae naturae, nullo modo traheret ispum. Aliquando trahitur aliquid ad aliquem locum contra inclinationem suam et tunc non oportet quod motus trahentis sit velocior ita quod tractum moveretur velocius quam moveretur naturaliter, ut patet de tractu lapidis sursum. Ut igitur in omni tractu veritatem habeat quod velocior sit motus trahentis quam tracti, debet exponi sicut superius: motus trahentis debet esse velocior, id est fortior. Nam nisi virtus trahentis esset fortior quam virtus tracti, nullo modo traheret ipsum.

10 ‘At vero neque alterans’B, , VII, 2, 244a25. Hic vult Philosophus ostendere quod in motu alterationis movens et motum sunt simul et intendit talem rationem: omne quod alteratur, sive sit animatum sive inanimatum, alteratur secundum sensibiles qualitates; sed in omni alteratione secundum qualitates sensibiles est alterans simul cum alterato; igitur in omni alteratione est alterans simul cum alterato.

11 Commentator videtur sic arguere: omnis qualitas aut est prima aut ex primis; sed omnes qualitates primae, cuiusmodi sunt calidum et frigidum, humidum et siccum, agunt et patiuntur per contactum; igitur omnes qualitates secundae agunt et patiuntur per contactum. Et sic omnis alteratio est per contactum et sic in omni alteratione alterans et alteratum #G 483a sunt simulBAverr., In Phys., VII, comm. 11, f. 316B–C. Qualitates sensibiles sunt quibus differunt corpora ad invicem, ut gravitas, levitas, durities, mollities, sonus, non sonus, albedo, nigredo, dulcedo, amaritudo, humiditas, siccitas, densitas, raritas et eorum media.

12 Et Commentator dicit hic quod Philosophus quasi intendit syllogizare quod rarum et densum sunt qualitates, non positiones sic: rarum et densum sunt ultimae differentiae consimilium corporum sensibilium; et differentiae corporum sensibilium sunt sensibiles; igitur densum et rarum sunt qualitates sensibilesBAverr., In Phys., VII, comm. 11, f. 316D.

13 Viso igitur quae sunt qualitates sensibiles, potest ratio sic formari ad probandum quod in alteratione secundum qualitates sensibiles movens et motum sunt simul: omnis alteratio vel est secundum qualitates primas vel est secundum qualitates secundas; sed in alteratione secundum qualitates primas movens et motum sunt simul; igitur et in alteratione secundum qualitates secundas, quia qualitates secundae componuntur ex primis. Probo quod in alteratione secundum qualitates primas sunt movens et motum simul: nam qualitates primae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum; et calefaciens et frigefaciens et sic de aliis non calefacit nec frigefacit nisi tangendo calefactum vel frigefactum; igitur in tali alteratione sunt movens et motum simul.

14 ‘Et ipsi autem sensus’B, , VII, 2, 244b25. Hic declarat Philosophus quod in alteratione sensus alterans et alteratum sunt simul. Sensus enim quidam immutantur per medium intrinsecum, ut tactus et gustus, et quidam immutantur per medium extrinsecum, ut visus, auditus, olfactus. In illis sensibus qui immutantur per medium intrinsecum est manifestum quod, quando alterantur, alterans et alteratum sunt simul. Similiter quando sensus immutatur per medium extrinsecum, alterans et alteratum sunt simul, et hoc loquendo de alterante proximo. Nam color movet aerem et aer movet visum. Aer enim simul est cum visu et ei contiguus, et corpus sensibile coniunctum est cum aere. In alteratione igitur visus movens proximum et motum sunt simul, quia proximum movens in alteratione visus est aer, et non color, et aer simul est cum visu.

15 Commentator dicit hic quod in sensibilibus est alteratio, sed actio eorum est motus, id est moveri, non movere, pati et non agere; sunt enim de virtutibus passivis, non activis. Sed ista alteratio quae est in sensibus est spiritualis et illa quae est in sensibilibus est corporalis. Et ideo narrat Philosophus quod animata alterantur per duas alterationes insimul, scilicet per alterationem spiritualem exsistentem in sensibus et per alterationem corporalem exsistentem in sensibilibus, sed inanimata non alterantur nisi altero genere tantum. Unde secundum quaecumque alterantur inanimata, secundum eadem alterantur animata et non e converso, et cum accidit animatis alterari sine sensibus, non comprehendunt alterationemBAverr., In Phys., VII, comm. 12, f. 317B–C. Sic igitur declaratum est secundum expositionem Commentatoris quod in alteratione movens et motum sunt simul, et hoc tam in alteratione corporali quam in alteratione spirituali. Aliquando tamen pro toto #G 483b faciunt unam rationem talem: omnis alteratio est similis alterationi quae est secundum sensum; sed in alteratione quae est secundum sensum alterans et alteratum sunt simul; igitur in alteratione alterans et alteratum sunt simul. Maior declaratur, quia omnis alteratio fit secundum qualitatem sensibilem quae est in tertia specie qualitatis, et ideo omnis alteratio est similis alterationi quae est secundum sensum. Et minor patet, scilicet quod in alteratione sensus alterans et alteratum sunt simul. Nam tam in alteratione sensus per medium intrinsecum quam per medium extrinsecum alterans proximum et alteratum sunt simul.

16 ‘Et quod augetur’B, , VII, 2, 245a26–27. Hic probat quod in augmentatione et diminutione alterans et alteratum sunt simul: nam augmentatio est quaedam appositio; illud enim quod augetur per appositionem alicuius quanti augetur. Sed illud quod apponitur est simul cum eo cui apponitur. Igitur in augmentatione movens et motum sunt simul. Causa decrementi est quaedam subtractio alicuius quanti; sed illud quod ab aliquo debet subtrahi simul est cum eo a quo debet subtrahi; igitur in diminutione movens et motum sunt simul.

Quaestio 3

1 QuaeriturAG; Quaeritur O utrum in omni motu sint movens et motum simul.

2 Videtur quod non, quia finis movet agens et tamen non est simul cum agente, quia si finis esset simul cum agente, cum habitoAO; habente G fine cessat agens ab agendo, sequereturAG; sequitur O quod quando agens ageret, tunc cessaret ab agendo.

3 HuicAG; om. O dicitur quod ista propositio ‘movens et motum sunt simul’ est intelligenda de eo quod movet ut efficiens, non de eoAG; et non O quod movet ut finis.

4 Contra: omne quod movet ut finis, movet ut efficiens. Si igitur omne efficiens sit simul cum moto, sequeturAG; sequitur O quod omnis finis erit simul cum moto. Quod omnis finis moveatAG; movet O effective probo, quia omnis finis propter quem agens agit causat desiderium in agente, et hoc si sit agens per cognitionem; illud desiderium est effective ab aliquo et non nisi a fine; igitur finis causat aliquid effective in agente. Et per consequens omneAG; om. O movens ut finis movet ut efficiens.

5 Iterum illud quod movet ut finis aut movetAG; om. O secundum esse quod habet in anima aut secundum esse quod habetAG; om. O extra animam. Si secundum esse quod habet in anima, cum secundum illudAG; om. O #O 234va esse moveat ut efficiens, sequitur quod illud quod movet ut efficiens movet ut finisAG; finis sequitur quod illud quod movet ut finis movet ut efficiens O. Quod autem secundum esse in anima moveatAG; movet O ut efficiens, patet per Commentatorem duodecimo Metaphysicae, qui dicitAG; dicens O quod balneum secundum esse in anima movet ut efficiensBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I–K. Nec est dicere quod secundum esse extra animam movet ut finis, quia illud quod movet ut finis non habet esse extra animam (possibile enim est quod aliquis deambulet propter sanitatem quae non habet esse extra animam); sed illud quod non est, non movet; igitur finis secundum esse extra animam non movetAG; om. O.

6 Ad principale: calidum potest agere in frigidum distans ab eo; ignis enim potest calefacere aliquem multum distantem ab igne. Et in illa calefactione non sunt movens et motum simul. Igitur etcAG; eo igitur movens et motum non sunt simul O.

7 Tu dicis quod calidum agit in medium et medium coniunctum ipsi frigido est proximum movens respectu frigidi et est simul cum frigido.

8 Contra istudAG; om. O: si agens in #G 484a aliquidAconi.; aliquo GO distans ab eo debeat agere perAO; in G medium, sequereturAG; sequitur O quod illud medium simul et semel movereturAG; movetur O motibus contrariis, quod est impossibile. Probo quod hoc sequaturAG; consequens falsum consequentia patet O, quia volo quod calidum et frigidum aequalis virtutis sint ad invicem approximata in tali distantia quod utrumque possitAG; posset O agere in reliquum. Sed per te calidum non potest agere in frigidum nisi agat in medium inter calidum et frigidum nec frigidum potest agere in calidum nisi agat in totum medium inter frigidum et calidum. Cum igitur idem sit medium inter calidum et frigidum et inter frigidum et calidum, sequetur quod totum illud medium simul alteratur a calido et a frigido, sed calidum non alterat nisi calefaciendo nec frigidum nisi frigefaciendo. Igitur totum medium inter calidum et frigidum simul calefit et frigefit etAG; per medium tunc illud medium O movetur motibus contrariis.

9 Iterum possibile est invenire aliquod agens quod sit tantae virtutis quod possit agere in passum multum distans, puta in passum distans per viginti cubicorum, et possibile est passum esse ita debile quod non potest agere nisi per distantiam unius cubici. Sit igitur illud agens A et passum B, et volo quod A agat in B per distantiam viginti cubicorum. Tunc A agit in B. Igitur B agit in A, quia passum naturale reagit. Sed B non potest agere in totum medium usque ad A, quia sic ageret per distantiam viginti cubicorum. Igitur in motu quo A movetur aAconi.; a ad G B non sunt movens et motum simul, quia nec B est simul cum A nec medium alteratum a B est simul cum AAG; Item volo quod A agat in B, et quod A distet a B per distantiam viginti cubitorum, et quod B sit ita debile quod non posset agere nisi per dimidietatem tanti spatii. Tunc arguo: A agit in B; igitur B agit in A, quia passum naturale reagit; et B non potest agere in toto medio usque ad A, quia tunc ageret per spatium viginti cubitorum; igitur in motu quo B movetur in A non sunt movens et motum simul. O.

10 Ad principale: corpus caeleste movet ista inferiora; nam corpus caelesteAG; quia O calefacit terram. Et tamen non est simul cum terra. Igitur non est universaliter verum quod movens et motum sunt simulAG; om. O.

11 HuicAG; om. O dicitur quod corpus caeleste calefacit terram, sedAG; om. O non est proximum calefaciens terram, sed medium inter terram et corpus caelesteAG; illud corpus O est proximum movens in calefactione terraeAG; om. O.

12 Contra: corpus caelesteAG; tale corpus O calefacit terram medio exsistente frigido inter terram et corpus caeleste; sed frigidum non est immediatum calefaciensAG; om. O; igitur medium inter corpus caeleste et terramAG; om. O non est proximum calefaciens terramAG; om. O.

13 Nec valet dicere quod, si terra calefiat a corpore caelesti, quod aer iuxta terram sit calidus, quia idem argumentum est de illo aere, quia ille aer calefit a corpore caelesti et proximum movens in illa calefactione est corpus caeleste, quia ponatur quod aer immediatus illi aeri calefacto sit frigidus. Hoc enim est possibile. Nam si aer exsistens hic sit calidus, tamen aer superius, ut aer inter spicio aeris, est frigidus. Cum igitur frigidum non sit proximum movens in calefactione, oportet dicere quod corpus caeleste est proximum calefaciens aerem quiAconi.; quae G est citra partem frigidam in loco aerisAG; om. O.

14 Iterum sol calefacit ista inferiora. Si igitur oporteret solem agere in medium, tunc oporteret quod sol calefaceret sphaeras inferiores, quod est impossibileAG; om. O.

15 Iterum possibile est quod terra sit magis calida per actionem solis quam aer contiguus terrae. Et si hoc, tunc terra non calefit ab illo aere tamquam a movente proximo, quia minus calidum respectu magis ca#G 484blidi habet rationem frigidi, et per consequens magis frigefacit quam calefacitAG; om. O.

16 Ad principaleAG; om. O: adamas movet ferrum et tamen non est simul cum ferro. Nec est dicere quod non movet ferrum immediate, quia tunc oporteret dare aliud immediatum movens; sed non est dare aliquod, quia certum est quod medium inter ferrum et adamantem non movet ferrumAG; medium movet O.

17 Dicitur huicAG; om. O quod ferrum alteratum ab adamanteAG; om. O movet se ad adamentem et ita ferrum est proximum movensAG; om. O.

18 Contra: dispositio quae causatur in ferroAG; om. O ab adamante est eiusdem speciei, sed forma eiusdem speciei non est principium contrariorum motuum; sed ferrum movetur ad adamantem sursum et deorsum, similiter ad dextrum et adAG; deorsum dextrum O sinistrum; igitur per nullam dispositionem causatam in ferro ab adamanteAG; om. O movetur AG; ferrum contrariis motibus O.

19 Iterum si ferrum moveret se ad adamantem, motus ferri ad adamantem esset motusAG; ille motus esset O naturalis, quia esset a principio intrinseco; sed hoc est falsumAG; om. O, quia sic ferrum naturaliter moveretur sursum; sed istud non est verum, quia ferrum naturaliter movetur deorsum, et idem non movetur naturaliter motibus contrariis, igiturAG; tunc movetur motibus contrariis naturaliter O.

20 Iterum in augmentatione alimentum est movens, sed alimentumAG; et O non est continue cum eo quod movetur, quia alimentum continue deperditur.

21 Ad oppositum est Aristoteles hic B, , VII, 2, 243a3–6. Similiter primo De generatione dicitAG; octavo Physicorum et primo De generatione dicens O quod omne agens naturale agit per contactumBArist., De gen. et corr., I, 6, 322b22–24; sed omne movens naturale est agens naturale; igitur omne movens naturale in movendo tangit motum et per consequens est simul cum motoAG; om. O.

22 Ad quaestionem dicendum quod movens est duplex: quoddam est movens proprie et illud est efficiens et dicitur esse movensAG; om. O, quia est illudAG; om. O unde est principium motus. Movens metaphoricum est illud quod movet ut finis. Istam distinctionem ponit Philosophus primo De generatione capitulo de agere et patiAG; om. OBArist., De gen. et corr., I, 7, 324b13–14; . Loquendo de movente proprie, quod est movens ut efficiens, adhuc tale est duplex, quia quoddam est movens mediatum et quoddam est movens immediatumAG; Movens proprie adhuc est duplex, mediatum et immediatum O. Loquendo de movente mediate non oportet quod movens et motum sunt simul, quia inter movens mediatum et motum est aliquod medium (propter hoc enim dicitur movens mediatum, quia inter ipsum et motum est medium); sed illa non sunt simul, inter quae est mediumAG; Movens mediatum non est semper simul cum moto O. Loquendo de movente efficiente immediato, sic oportet quod movens et motum sint simul, quia inter illa quae sunt immediata non est medium, et illa inter quae non est medium sunt simul, et ideo movens immediatum et motum sunt simulAG; sed immediatum est simul cum moto O. Si autem loquamur de movente metaphorice quod movet ut finis, de tali movente non oportet quod sit simul cum motoAG; Loquendo tamen de movente metaphorico non est simul cum moto O. Nam aliquid quod non est potest movere ut finis. Similiter aliquid exsistens multum tamen distans ab eo quod movetur potest movere ut finis. Quod autem oporteat ubi est motus proprie quod sit aliquod efficiens immediatum ei quod movetur patet, quia efficiens mediatum non agit in aliquid distans ab eo nisi per hoc quod agit in medium et medium agit in illud distans, sed medium inter movens mediatum et illud quod movetur est immediatum ei quod movetur, et ideo oportet dare aliquod efficiens im#G 485amediatum. Assumptum patet. Nam Commentator secundo De anima probat quod inter sensibile et sensum debet esse medium per hoc quod sensibile est movens non motum et sensus est motum non movens, et inter movens non motum et motum non movens oportet quod sit medium quod sit movens et motum, et ideo requiritur quod sit medium inter sensibile et sensum. Ex hoc accipio quod sensibile non agit in sensum nisi per hoc quod agit in medium inter sensibile et sensum, et ita est de aliis agentibus, quod ad hoc quod agant in passum remotum, oportet quod agant in medium et tunc medium erit movens immediatum. De eo tamen quod movet ut finis non oportet ad hoc quod agat in extremum vel in remotum quod propter hoc agat in medium. De eo tamen quod movet proprie, ut efficiens, oportet quod ad hoc quod agat in remotum quod agat in medium, quia aliter esset saltus, ut dicit Avicenna libro suoAG; om. O De caeloBPs. Avic., Lib. Celi et mundi, cap. 14 (ed. Gutman, 238).

23 Intelligendum quod in proposito, cum dicitur quodAG; om. O movens et motum sunt simul, per ‘movens’ indifferenter intelligit movens corporeum et movensAG; om. O incorporeum. Certum est de movente corporeo immediato quod illud est simul cum moto. Similiter movens incorporeum est simul cum moto. Unde Commentator undecimo commento huius libri dicit quod movens et motum sunt simul, quia inter ea non est mediumBAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312E. Et dicit quod omnis motor et omne motum inter quae non est medium sunt convenientia in hoc quod locus eorum est unusBAverr., In Phys., VII, comm. 9, f. 312E. Et certum est quod Commentator loquitur ibi de movente incorporeo. Unde ipse ibi vocat primum motorem motorem non corporeum et primum motum illud quod movetur ab illo motore sicut in illis motis qui distinguuntur in duo quorum unum est movens et reliquum motum. In talibus enim certum est quod moventis et moti est unus locus et non sunt duo loca separata, quia moventi non debetur locus nisi per accidens, quia moto per se debetur locusAG; om. O.

24 Ad primum argumentum dicendum quod quod finis movet, et tamen non est simul cum moto. Unde sicut dictum est in positione, ista propositio ‘movens et motum sunt simul’ est intelligendum de movente efficiente, non de eo quod movet ut finisAG; quia non est movens proprie nec immediatum O.

25 Ad primum in contrariumAG; illud contra O dicendum quod non oportet quod omne movensAG; illud quod movet O ut finis moveatAG; quod moveat O ut efficiens. Et quando dicitur quod finis causat desiderium in illo qui appetit finem, dicendum quod non oportet quod finis causet desiderium in illo qui appetit finemAG; om. O, et hoc effective, sed desiderium respectu finis causatur effective ab aliquo simili fini vel ab imaginatione vel ab aliqua potentia animae. Unde illud quod non est in rerum natura non causat aliquid effective. Illud enim quod non est non efficit aliquidAG; om. O.

26 Ad aliud, cum quaeritur aut est finis secundum esse in anima aut secundum esse extraAG; etc. O, dico quod illud quod estAG; om. O finis non habet esse subiectivum in anima. Similitudo tamen eius bene potest habere esse subiectivum in anima. Et illa similitudo exsistens subiective in anima movet effective et illud cuius est similitudo movet ut finis.

27 Tu dicisAG; om. O: finis est causa causarum; cum igitur ad hocAO; om. G quod aliquid moveat ut efficiens oportet quodAG; om. O illud exsistit in actu – et finis habet nobilius esse quam efficiens – videtur quodAG; om. O ad hoc quod aliquid moveat ut finis #O 234vb quod illud habeatAG; habet O esse in actu.

28 Dicendum #G 485b quod aliquid quod nonAG; nec O est nec esse potest, potest movere ut finis. Aliquis enim ex errore potest movereAG; moveri O ex fine quem impossibile est esse vel quem impossibile est ipsum acquirere, et ideo non oportet quod illud quod movet ut finis habeat esse in actu. Et quando dicitur quod causa prior habet nobilius esse, dicendum quod hoc est verum in causis quae sunt in eodem genere, sed in causis quae sunt de alio genere, non oportetAG; om. O. Unde in causis efficientibus causa prior nobilius habet esse quam causaAG; om. O posterior, sed non oportet quod causa finalis quae est prior quam efficiens habeat nobilius esse quam causaAG; om. O efficiens. Istud tamen requiritur, quod ratio formalis primae causae, scilicet finis, sit nata dare esse perfectius et habere in se vel secundum veritatem vel secundum aestimationem appetentis quam sit esse efficientis agentis propter finem. Quod tamen actu esse habeat, hoc non requiritur, immo si actu esset secundum hoc quod intenditur ab efficiente iam non moveret ut causa finalis intelligendo quod finis secundum esse extra animam movet sub ratione finis et non secundum esse in anima. In habentibus tamen cognitionem ad hoc quod aliquid sit finis praesupponitur esse cognitum ipsius finis, quod esse tamen non est aliquod esse finale, sed est ratio determinans efficientem ad prosequendum finem. Et certum est quod ratio determinans efficiens ad certum finem prosequendum non est ratio finis ad quem determinatur, sed illa ratio vel illud esse se tenet ex parte efficientis, quando est sufficiens ad agendum aliquod determinatum non per istam rationem determinantem, et haec est intentio Commentatoris duodecimo Metaphysicae, ubi vult quod balneum secundum esse quod habet in anima non est finis, sed efficiensBAverr., In Metaph., XII, comm. 36, f. 318I–KAG; om. O.

29 Ad aliud principale dicendum quod, si calidum agat in frigidum distans, agit per medium ita quod medium est proximum movensAG; dicitur sicut prius O.

30 Ad primum in contrariumAG; illud contra O dicendum quod, si calidum agat in frigidum et e converso frigidum in calidumAG; om. O, utrumque agit in totum medium. Medium tamen non movetur motibus contrariis, sed movetur uno motu quiAO; quae G causatur ex calido etAG; et ex O frigido. Unde non oportetAG; oportet quod O, si calidum agat in frigidum calefaciendo frigidumAG; om. O, quod propter hoc calefaciat medium. Unde enim non oportet quod calidum causet talem qualitatem in medium, qualem causat in extremum. Unde aliquid potest calefacere aliquid distans per medium frigidum, sicut caelum calefacit ista inferiora mediante aere frigido et caelum agit in terram generando vermem ex terra, et tamen in aerem medium non causat consimilem actionem. Unde si calidum agat in medium per frigidum et econtra, medium non calefit et frigefit simul, sed movetur uno motu solum, qui motus causatur ex calido et ex frigidoAG; om. O.

31 Ad aliud, quando dicitur quod calidum potest agere in frigidum multum distans et tunc frigidum agit econtra in calidum et tamen non agit in totum medium, dicendum quod non oportet quod passum reagat in quodcumque quod agit in se ipsum, sed solum requiritur quod passum agat in agens proximum quod agit in ipsum, et non oportet quod reagat in quodcumque agens remotum. Unde non oportet, si sol agat in aliquid hic inferius, quod propter hoc illud in quod sol #G 486a agit agat in solem, et hoc quia sol non est agens proximumAG; Ad aliud dicitur quod etsi A agat in B, tamen non oportet quod B agat in A, quia non oportet quod passum reagat in quodcumque quod agit in ipsum, sed sufficit quod agat in aliquod quod in ipsum agit, quia etsi sol agat in te calefaciendo te, tamen non oportet quod tu agat in solem O.

34 Ad aliud principale dicendum. Cum dicitur quod adamas trahit ferrum, dicendum, ut dicit Commentator quarto commento huius septimi BAverr., In Phys., VII, comm. 10, f. 315C–D, quod attractio dicitur aequivoce, cum dicitur aliquid trahere aliud sine tactu et sine motu, et cum aliquid attrahit, cum tangitAconi.; contingit G aliud, ita quod illud quod attrahit movetur cum attracto. De attractione primo modo non loquitur Philosophus hic, sed solum de attractione secundo modoAG; sicut prius O.

35 Expositor dicit hic quod aliquid movere alium secundum locum ad se contingit tripliciter: uno modo ut finis, iuxta illud poetae ‘trahat sua quemqueAconi.; quaeque G voluptas’. Alio modo, quando trahens alterat illud quod trahitur ita quod alteratio est causa quare alterum movetur ad ipsum, et isto modo magnes trahit ferrum, quia alterat ferrum.BTh. Aq., In Phys., lib. 7, lect. 3, n. 903 (7) (ed. Maggiòlo, 461) (Et quod magnes alteret ferrum patet per signa superius posita in exponendo litteram). Tertio modo aliquid attrahit aliud prout aliquid corporale per motum suum trahit aliquid ad se vel ad alterumBTh. Aq., In Phys., lib. 7, lect. 3 (ed. Maggiòlo, 461) definitur tractus sic quantum ad argumentum dicendum quod ferrum alteratum a magnete movet se ipsum ad magnetemAG; om. O.

36 Ad primum in contrarium dicendumAG; dicitur O quod ferrum alteratum a magnete movetur ad magnetemAG; ab adamante movetur ad illam O tamquam ad suam perfectionem. Unde movetur ad magnetemAG; om. O ad salvandum istamAG; suam O qualitatem quam habet a magnete per alterationem, sicut lapis movetur ad centrum terrae ad salvandum formam suam et qualitates suas, et si virtus quae est in centro terrae, quae est conservativa lapidis, esset in igne, lapis naturaliter moveretur ad ignem, sicut modo movetur ad medium mundi, nec essent illi motus contrarii, quia non essent ad terminos contrariosAG; ab adamante O. Et sic dico ex parte ista quod motus lapidis ad adamantem sursumAconi.; sequitur sum G et motus lapidis ad adamantem deorsumAG; dico quod motus sursum et deorsum ferri O non sunt motus contrarii, quia isti motus sunt ad eandem virtutem, scilicet ad virtutemAO; virtutem ad G adamantis quae est conservativa qualitatis causatae in ferro ab adamanteAG; om. O. Unde non omnis motus sursum contrariatur omni motui deorsum, sed solum motus sursum et motusAG; om. O deorsum qui sunt ad virtutes conservativas contrarias sunt contrarii.

37 Ad aliud, cum dicitur quod motus ferrum vel ad adamantem esset motus naturalis, dicendum quod verum est quod ille motus est naturalis ferro sic alteratoAG; dicendum quod ferrum alteratum ab adamante movetur naturaliter ad illum O, et tamen ferrum habens aliam qualitatem habet alium motum naturalem. Unde sciendum quod substantia de se non habet aliquem motum localem, sed omnem motum quam substantia habet, hoc estAG; om. O a suis qualitatibus, ut a gravitate et levitate et sic de aliis. Unde si poneretur substantia lapidis absque gravitate et levitate #G 486b et aliis qualitatibus quae sunt principia motus, substantia lapidis non haberet motum sursum nec deorsum. Quia igitur substantia de se non habet motum, sed solum a qualitatibus, non est inconveniens esset quod aliqua substantia per eandem quantitatem haberet motus contrariosAG; gravitate levitate O.

38 Ad aliud, cumAG; quando O dicitur quod alimentum non est simul cum eo quod augetur, dicendum per interemptionemAG; negandum est O. Nam alimentum semper, dum auget, etsi continue sit in deperditione, semper tamen, dum auget, est simul cum eo quod augeturAG; est cum eo quod augetur, etsi continue sit in deperditione O.

Quaestio 4

1 Quia Commentator dicit quod BAverr., In Phys., VII, comm. 11, f. 316Draritas et densitas sunt qualitates, ideo quaeratur in quo praedicamento sunt raritas et densitas.

2 Et videtur primo quod raritas et densitas sunt quantitates, quia in rarefactione mobile procedit a minore quantitate ad maiorem et in condensatione a maiori quantitate ad minorem. Rarefactio igitur et condensatio terminantur ad quantitatem; sed non terminantur nisi ad raritatem et densitatem; igitur raritas et densitas sunt quantitates.

3 Iterum videtur quod rarum et densum nonAconi.; non G sunt qualitates, quia per Philosophum in PraedicamentisBArist., Praed., 8, 10a16–24 capitulo de qualitate rarum et densum putabuntur significare qualitatem, sed aliena huiusmodi sunt, quia videntur significare quandam positionem partium. Rarum igitur et densum magis videntur esse in genere positionis quam in genere qualitatis.

4 Iterum videtur quod rarum et densum sunt in secunda specie qualitatis et ita non sunt qualitates sensibiles de tertia specie, ut Commentator videtur innuere. Nam rarum habet quandam impotentiam naturalem non resistendi et densum habet quandam potentiam naturalem resistendi; sed potentia naturalis vel impotentia sunt de secunda specie qualitatis; igitur etc.

5 Iterum videtur quod rarum et densum sunt de quarta specie qualitatis, quia rarum et densum videntur importare aliam et aliam figuram; sed figura est in quarta specie qualitatis; igitur.

6 Ad oppositum est Commentator hic, qui dicit quod rarum et densum sunt qualitates consequentes calidum #G 487a et frigidumBAverr., In Phys., VII, comm. 11, f. 316C.

7 Iterum commento paenultimo de vacuo, ubi Philosophus dicit quod rarum et densum sequuntur grave et durumAconi.; dux G, leve et molleB, , IV, 9, 217b17–18, dicit Commentator quod perAconi.; per quod G hoc intendit quod rarum et densum non sunt de capitulo quantitatis, sed de capitulo qualitatisBAverr., In Phys., IV, comm. 85, f. 172L.

8 Iterum eodem capitulo de vacuo dicit Commentator quod rarum et densum non sunt contraria in quantitate, sed sunt qualitates contrariae.

9 Ad quaestionem dicendum quod raritas et densitas sunt qualitates, sicut dicit Commentator hic, et hoc quia rarum et densum sunt differentiae ultimae corporum consimilium sensuum; igitur sunt qualitates sensibiles. Isto modo arguit CommentatorBAverr., In Phys., VII, comm. 11, f. 316D. Iterum isto septimo commento quinto decimo dicit Commentator quod raritas et densitas sunt qualitates sequentes calidum et frigidumBAverr., In Phys., VII, comm. 15, f. 318M. Sed ex hoc posset aliquis probare quod non est motus per se ad raritatem vel densitatem, quia Philosophus probat quod ad figuram quae est in quarta specie non est motus per se, quia ista mutatio est terminus motus praecedentis. Sic ex parte ista, cum raritas et densitas in aere vel in aqua non accidat nisi per calefactionem partium aeris vel infrigidationem, non videtur quod rarefactio et condensatio sint motus per se, sed per accidens. Et forte conclusio est concedenda nec oportet quod, etsi solum ad illa quae sunt in tertia specie qualitatis sit motus per se, quod propter hoc ad omnia illa quae sunt in tertia specie qualitatis sit motus per se, quia forte non est motus per se nisi ad qualitates primas, id est tertia specie qualitatis. Unde Commentator isto septimo commento quarto decimo dicit quod omnis alteratio est secundum qualitates sensibiles. Considerandum tamen est utrum iste motus inveniatur in omnibus sensibilibus aut in quibusdam. Et est manifestum quod ista alteratio est in prima contrarietate quae est in tactu, scilicet in frigiditate et caliditate, humiditate et siccitate, et sic videtur esse in contrariis sequentibus ista, verbi gratia durities et mollities; sed tamen est primo in primis qualitatibus, in istis autem secundo et mediantibus primisBAverr., In Phys., IV, comm. 14, f. 318A–B. Haec Commentator. Ex quo videtur quod Commentator velit quod per se est motus ad qualitates primas et quod secundario et mediantibus primis qualitatibus est motus ad qualitates secundas.

10 Ad primum argumentum dicendum quod rarefactio vel condensatio non est per se ad quantitatem, sed ad qualitatem quae est terminus quantitatis, scilicet ad raritatem et densitatem. Raritas tamen est motus a minori quantitate ad maiorem, non tamquam a termino in terminum, quia illa minor quantitas et illa maior quantitas sunt eadem quantitas omnino. Eadem enim quantitas omnino est primo quantitas densi et postea quantitas rari. Unde nulla nova quantitas acquiritur per condensationem vel rarefactionem, sed solum novus terminus quantitatis.

11 Ad aliud argumentum quod Philosophus in Praedicamentis loquitur sub dubio. Dicit enim quod rarum et densum putabuntur significare qualitatem, sed aliena huiusmodi videnturAconi.; unde dentur G esse, quia videntur significare quandam positionem partium. Unde Philosophus non dicit quod rarum et densum significant positionem partium, sed dicit quod videntur significare quandam positionem partium. Vel aliter, quia rarum et densum possunt dupliciter considerari: uno modo quantum ad dispositionem partium inquantum ad locum, #G 487b et cum in corpore denso et postea raro aliter contingit partes se habere in comparatione ad locum, secundum hoc possunt dici positiones. Alio modo possunt rarum et densum considerari secundum quod aliter et aliter immutant sensum, rarum cedendo tactui, densum resistendo, et secundum hoc rarum et densum sunt qualitates.

12 Ad aliud quod nihil prohibet idem esse potentiam agendi vel patiendi et tamen esse in tertia specie qualitatis per se. Calor enim est potentia naturalis ignis et tamen secundum quod immutat sensum est de tertia specie qualitatis.

13 Ad aliud quod accidit raro et denso quod mutent figuram. Potest enim ex raro fieri densum et e converso salvante eadem specie figurarum, et ideo rarum et densum non sunt de quarta specie qualitatis.

Lectio 4

1 ‘Unde autem quae alterantur’B, , VII, 3, 245b19. In hoc capitulo vult Philosophus primo probare illud quod prius supposuit, scilicet quod alteratio est solum secundum qualitates sensibiles quae sunt in tertia specie qualitatis. Et quia magis videtur quod alteratio sit secundum qualitates quae sunt in quarta specie, ideo Philosophus primo probat quod secundum illas qualitates quae sunt in quarta specie non est alteratio ita quod generatio illarum qualitatum, scilicet formae et figurae, non est alteratio. Et istud probat Philosophus tripliciter. Prima ratio est ista: ad illas qualitates non est motus quarum acquisitio consequitur alias qualitates, sed forma et figura sunt huiusmodi. Figurae enim consequuntur quasdam alterationes primarum qualitatum. Nam ex hoc quod materia densatur aut rarefit aut calefit aut infrigidatur, sequitur mutatio secundum figuram. Et dicit quod materia condensatur aut rarefit propter opinionem illorum qui ponunt condensationem et rarefactionem esse causam generationis et corruptionis et dicit ‘aut calefit’B, , etc. loquendo secundum veritatem. Unde Commentator: ‘raritas et densitas sunt apud Aristotelem qualitates consequentes calidum et frigidum’BAverr., In Phys., IV, comm. 15, f. 318M. Et ex hoc patet quod generatio formarum et figurarum consequitur alterationem primarum qualitatem. Nam generatio formarum et figurarum consequitur rarefactionem et condensationem materiae et rarefactio et condensatio materiae consequuntur calidum et frigidum.

2 ‘Ex quo quidem’B, , VII, 3, 245b26. Secunda ratio formatur a Commentatore sic: ‘illa quae recipiunt formas non communicant in nomine cum rebus alteratis; sed alterabilia communicant in nomine cum passionibus; igitur illa quae recipiunt formas non sunt alterabilia’BAverr., In Phys., VII, comm. 15, f. 319D. Unde ratio est ista: subiectum qualitatum secundum quas est per se alteratio praedicatur in recto de tali qualitate et econtra; haec enim est vera ‘lignum est album’ et haec similiter ‘album est lignum’. Sed subiectum formae et figurae non praedicatur in recto de figura, sed solum accidentali denominatione et remota; haec enim est falsa ‘statua est aes’, etsi haec sit vera ‘statua est aerea’. Igitur forma et figura non sunt qualitates secundum quas fit per se alteratio, quia sic praedicarentur in rectis de suis subiectis, quod non est verum.

3 Hic dubitant expositores. Videtur enim quod ista ratio non concludat, quia sicut haec est vera ‘statua est lignea’ in concreto et haec falsa ‘statua est lignum’, sic haec est vera ‘lignum #G 488a est album’ et haec falsa ‘lignum est albedo’. Unde sicut qualitates ad quas est per se alteratio praedicantur in concreto de suis subiectis et non in abstracto, sic forma et figura praedicantur in concreto de suis subiectis et non in abstracto.

4 Ad istud dicendum quod hoc nomen ‘statua’ est concretum. Similiter figura domus et omnia talia sunt concreta, quamvis secundum vocem appareant abstracta. Unde sicut album importat albedinem in subiecto vel concernendo subiectum, sic statua importat figuram, ut concernet materiam, et tamen suscipit praedicationem sui subiecti nec praedicatur de eo secundum qualitates ad quas est per se alteratio vere praedicantur in concreto de suis subiectis. Haec enim est vera ‘lignum est calidum’. Unde lignum in abstracto bene suscipit privationem calidi, sed subiectum in abstracto numquam suscipit praedicationem statuae. Unde si statua esset abstractum, sicut est albedo, obiectio procederet, sed non est ita.

5 ‘Amplius et aliter’B, , VII, 3, 246a25. Hic ponitur tertia ratio et est ista: si generatio figurae esset alteratio, tunc generatio substantiae esset alteratio, quod est valde improbabile. Commentator dicit hic quod generatio figurae et generatio substantiae conveniunt in hoc quod subiectum eorum non est idem a principio motus usque ad finemBAverr., In Phys., VII, comm. 16, f. 319H. Figura enim rei importat terminationem quantitatis consequentem formam substantialem rei, et ideo figura maxime ducit in cognitionem speciei, quae habetur per sensum. Unde ista consequentia ‘generatio figurae est alteratio, igitur generatio substantiae est alteratio’ tenet per hoc quod res simul acquirit formam substantialem et figuram convenientem et consequentem illam formam, et ideo, si res alteraretur, quando acquirit figuram, sequetur quod res alteraretur, quando acquirit suam perfectionem et suam formam et sic domus alteraretur, quando perficitur, et homo, dum generatur, alteraretur. Vel aliter potest dici quod figura quae est in quarta specie qualitatis est forma artificialis rei artificiatae, et ideo, sicut res naturalis simul accipit esse et formam naturalem per quam habet esse, sic res artificialis simul accipit esse et figuram quae est forma rei artificiatae. Forma enim et figura sunt perfectiones rerum artificialium, et ideo, si res alteraretur in accipiendo figuram, sequitur quod alteraretur in accipiendo suum esse. Et illud quod dicit Commentator, quod in generatione figurae non manet idem subiectum a principio motus usque ad finemBAverr., In Phys., VII, comm. 16, f. 319H, debet sic intelligi quod in generatione figurae non manet eadem res artificialis a principio motus et ad finem, etsi res naturalis maneat eadem. Unde sicut in generatione substantiae non manet eadem substantia composita sub utroque terminorum, sic in generatione figurae non manet eadem res artificialis sub utroque terminorum.

6 ‘Neque enim in habitibus’B, , VII, 3, 246a29–30. Hic ostendit Philosophus quod secundum qualitates quae sunt in prima specie qualitatis non est motus, et primo probat hoc in habitibus corporalibus. Et debet ratio sic formari per Commentatorem: ad illa quae sunt ad aliquid non est motus, ut probatum est in quinto; sed virtutes corporales sunt ad aliquid; igitur ad virtutes corporales non est motusBAverr., In Phys., VII, comm. 17, f. 320F. Virtutes corporales de quibus loquitur hic Philosophus sunt, ut pulchritudo, fortitudo et sanitas et ista sunt ad aliquid. Nam pulchritudo et fortitudo sunt dispositiones laudabiles in animalibus quae non intelliguntur nisi in respectu dispositionis #G 488b laudabilissimae sicut in respectu animalis nobilissimi; et omne quod intelligitur in respectu alterius est ad aliquid necessario; igitur.

7 Intelligendum est quod illud ad quod debet terminari motus debet esse aliquid quod est absolute tale ita quod illud ad quod terminatur motus non debet esse unum in uno et aliud in alio, sed quale est in uno, tale debet esse in quocumque alio reperiatur. Nam dealbatio non terminatur ad aliquid quod est albedo in uno et nigredo in alio, quia sic dealbatio non posset habere speciem et denominationem a suo termino, quia non magis diceretur dealbatio quam denigratio. Modo virtutes corporales quae sunt in prima specie qualitatis non sunt formae absolutae. Nam aliqua commensuratio humorum est sanitas in leone, quae si esset in homine, esset infirmitas, et aliqua dispositio membrorum quae est pulchritudo in uno, si esset in alio, esset turpitudo, et sic est de aliis virtutibus corporalibus, et sic virtutes corporales sunt ad aliquid.

8 Sed dubium est. Nam ista sunt per se in genere qualitatis, quia sunt in prima specie qualitatis; igitur non sunt in genere relationis. Igitur per hoc quod ista sunt ad aliquid non potest Philosophus probare quod ad istam non est motus, quia falsum est ista esse ad aliquid.

9 Ad istud potest dici quod sanitas et pulchritudo et omnis habitus et dispositiones sunt qualitates essentialiter primo modo dicendi per se. Sunt tamen dicta ad aliquid non primo modo dicendi per se, sed secundo, sed ad hoc quod ad aliquid sit motus per se, requiritur quod sit forma absoluta dans esse completum sic quod nec sit comparata formaliter nec quod rationem suam consequatur dependentia formaliter, et istud secundum deficit in proposito. Istud tamen magis videbitur in quaestionibus.

10 ‘Virtutes et malitiae’B, , VII, 3, 246b27. Hic probat Philosophus quod ad habitus animae non est motus et primo probat hoc de habitu morali, et probat quod non est mutatio per se ad virtutem vel vitium, et istud probat dupliciter. Vis primae rationis consistit in isto: unumquodque dicitur perfectum, cum attingit propriam virtutem, sicut patet in naturalibus et in mathematicis; sed nihil dicitur alterari vel mutari, cum perficitur, ut prius est argutum de forma et figura; igitur, cum aliquid acquirit virtutem, non alteratur et per consequens ad virtutem non est alteratio. Commentator exponit aliter quod, quia virtus est perfectio et perfectio est finis et finis consistit in indivisibili, ideo virtus consistit in indivisibili, et alteratio non est nisi in re divisibili secundum magis et minus, ut dictum est in quinto. Ideo ad virtutem non est motus, cum virtus consistat in indivisibili. Unde virtus est perfectio rei et perfectio rei naturalis est in fine et non est ante finem. Quia non est circulus ante finem, et finis est indivisibilis, ideo virtus consistit in indivisibili. Et cum iste finis sit indivisibilis, illud quod distat ab eo maxime erit indivisibile; et ita sicut et virtus consistit in indivisibili, sic et vitiumBAverr., In Phys., VII, comm. 18, f. 320I–M.

11 Expositores tamen non tenent hanc sententiam, quia ut ipsi dicunt, si virtus consisteret in indivisibili et in esse punctuali, cum nullus sit virtuosus nisi habens virtutem et nullus potest habere virtutem nisi in puncto, sequeretur quod nullus homo posset esse #G 489a virtuosior alio, quia omnis habens virtutem haberet in esse punctuali. Sequeretur etiam quod pauci vel nulli essent virtuosi.

12 Iterum etsi virtus consisteret in indivisibili, tamen vitium non consistit in indivisibili, quia vitium est recessus a virtute, sed a virtute contingit recedere magis vel minus, ideo vitium non consistit in indivisibili. Propter hoc dicunt aliqui quod perfectio, quam importat virtus, et imperfectio, quam importat malitia, consistunt in quadam relatione. Unde quod est virtuosum et laudabile in uno est in alio vituperabile et non laudabile, ut furari, licet sit laudabile in cane, tamen est vituperabile et vitiosum in homine, et ideo, quia in ad aliquid non est motus, ideo ad virtutem et vitium non est motus. Sustinendo tamen expositionem Commentatoris potest dici quod tam virtus quam vitium est divisibile secundum intensionem et remissionem. Neutrum tamen est divisibile secundum extensionem, quia nec virtus nec vitium extenditur ad extensionem subiecti. Nunc autem omne illud ad quod est motus per se est divisibile secundum extensionem, ut patet inducendo in singulis, ideo etc.

13 SiAconi.; fit G quidem igitur’B, , VII, 3, 247a25. Hic ponitur secunda ratio ad probandum quod ad virtutes morales non est motus et est haec ratio: ad illud quod fit facta transmutatione circa aliquid aliud, non est alteratio per se; sed virtutes morales acquiruntur facta transmutatione ad aliquid aliud; igitur etc. Minor probatur dupliciter. Et dicit Commentator quod Philosophus declarat quod virtutes animae sequuntur alterationem ad aliud, quod non fecit in formis corporalibus, quia in formis corporalibus est per se manifestum quia sequuntur alterationem ad aliquid aliudBAverr., In Phys., VII, comm. 19, f. 321D. Probat igitur Philosophus dupliciter quod virtutes morales acquiruntur facta transmutatione ad aliquid aliud. Primo sic: Stoici posuerunt virtutes consistere in quadam mortificatione passionum. Unde dixerunt virtutes esse quasdam impassibilitates. Sed Aristoteles et omnes Peripatetici dixerunt virtutem consistere in quadam moderatione passionum, non in mortificatione passionum. Sed secundum utramque istarum opinionum acceptio virtutis vel malitiae consequitur alterationem factam in passionibus appetitus sensitivi. Virtus enim consequitur alterationem factam circa passiones laudabiles.

14 Commentator movet hic dubitationem de hoc quod Philosophus dicit, quod passiones laudabiles circa quas facta transmutatione fit in nobis virtus, praecedunt virtutemBAverr., In Phys., VII, comm. 19, f. 321F. Hoc enim videtur esse falsum, quia ut Commentator dicit, passiones laudabiles sequuntur virtutemBAverr., In Phys., VII, comm. 19, f. 321F.

15 Dicendum quod, sicut boni operationes praecedunt virtutem et etiam boni operationes sequuntur virtutem, ut patet secundo Ethicorum, sic passiones laudabiles praecedunt virtutem et passiones laudabiles sequuntur virtutem, sed passiones laudabiles praecedentes virtutem sunt imperfectae, sicut boni operationes praecedentes virtutem sunt imperfectae et sequentes virtutem sunt perfectae.

16 ‘Et hoc totum est’B, , VII, 3, 247a23–24. Hic ponitur secunda probatio praedicti minoris, quae est: tota moralis virtus accidit esse in delectationibus et tristitiis. Unde virtus gaudet rectis operationibus et iniustus operationibus iniustis, #G 489b sed delectatio et tristitia vel est secundum actum, et tunc eius causa est sensus secundum actum, aut est de praedicamento, et tunc eius causa est memoria de aliquo proficuo vel nocivo aut est de futuro et adhuc procedit a sensu, igitur alteratio in virtutibus praesupponit alterationem in passionibus sensuum et ita virtutes morales fiunt facta alteratione ad aliquid aliud.

17 ‘At vero neque intellectiva parte’B, , VII, 3, 247a28. Hic probat Philosophus quod ad habitus cognoscitivos intellectivae partis non est motus per se. Et hoc probat dupliciter: primo quia habitus intellectivus dicitur ad aliquid; igitur ad habitum intellectivum non est motus. Unde Commentator dicit hic quod generatio habitus cognitivi videtur esse de genere relationis et maxime partis rationalis; est enim dignius, ut aestimatur esse de capitulo ad aliquid quam de qualitateBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 322F. Antecedens, scilicet quod habitus intellectivus dicitur ad aliquid probatur sic: nam hoc est proprium generi relationisAconi.; realis G ita quod nulli alii inest, quod posset alicui de novo acquiri sine mutatione per se in suo susceptivo; sed nulla mutatione facta in parte intellectiva, sed solum in quandam mutationem in sensu, scilicet in experientia partium, acquiritur scientia in parte intellectiva; igitur scientia est ad aliquid et per consequens secundum ipsam non est alteratio per se.

18 ‘Neque igitur actus’B, , VII, 3, 247b21. Subdit quod nullus potest dicere quod actus intellectus est generatus ita quod sequatur veram alterationem, nisi dicatur quod videre et tangere et universaliter sentire sequuntur veram alterationem.

19 ‘Quae autem ex principio’B, , VII, 3, 247b22. Hic probat aliter quod cognitio fit in nobis sine generatione et alteratione, quia homo non fitAconi.; fuit G cognoscens nisi cum quieverit et rectificata fuerint accidentia animae apud separationem a pueritia. Et ponit exemplum dicens quod, sicut homo, cum excitatur a somno vel fuit sobrius, non accipit scientiam de novo, sed habet potestatem utendi scientia quam prius habuit, quod tamen prius non potuit propter impedimentum, sic est in puero, quod puer scientiam habet a principio, sed accidentia et humores impediunt puerum ne possit uti scientia. Et istud dicit Philosophus secundum opinionem Platonis, quiAconi.; quae G posuit scientiam fuisse in nobis a principio. Vel aliter, secundum quod dicit Commentator, intendit per potentiam utendi ea esse in anima eius in actu, non a generationeBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323A–B. Unde sicut ebrius, cum fuit sobrius, habet potentiam utendi sua scientia absque generatione scientiae, sic scientia acquiritur nobis absque generatione et vera alteratione, quae est per abiectionem contrarii. Unde Commentator dicit quod generatio scientiae est in sciente, sicut lux generatur in speculo absque alterationeBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 322M. Sicut enim, quando lumen de novo acquiritur diaphano, non est ibi aliqua alteratio proprie dicta, quae est per abiectionem contrarii, nec aliqua generatio quae est terminus alterationis, sic scientia acquiritur animae absque alteratione quae est per abiectionem contrarii et absque generatione quae est terminus alterationis.

20 ‘Neque igitur’B, , VII, 3, 427b30. Cum dixerat quod pueri impediuntur ab actu scientiae, quia humor et motus abundant in eis, narrat quod haec est causa propter quam pueri non addiscunt, antequam pertransirent pueritiam, #G 490a et ponit modum secundum quem ista perturbatio sedatur, et dicit quod per naturam aut per alias res. Per ‘naturam’ intelligit aetatemBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323C, ut dicit Commentator, et per ‘alias res’ consuetudinem et exercitium. Exercitium enim largitur naturae hominis praeparationem quae non erat in ea ante et non est remotum, ut virtus, scilicet moralis, operatur in hoc, et maxime castitasBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323C. Et subdit quod in ista translatione quam habent pueri de ignorantia ad cognitionem propter aetatem vel propter disciplinam, necesse est ut alteretur subiectum, quod est calor naturalis, sicut accidit ei qui expergefitAconi.; ex per se fit G a somno ut intelligat per alterationem alterius partis in eo a parte quae intelligit, verbi gratia caloris naturalis. Et intendebat per omnia ista ponere quod anima non alteratur per se, sed per accidensBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323C–D.

21 Alii exponunt aliter et dicunt quod Philosophus ibi ‘neque igitur actus’B, , VII, 3, 247b21 probat quod scientia non generatur in nobis per actus intellectivos, et quia quidam sunt actus intellectivi praecedentes scientiam et quidam sequentes scientiam, ideo Philosophus probat quod scientia non acquiritur per alterationem factam per actus praecedentes nec etiam per actus subsequentes. Et primo probat quod ad scientiam non est alteratio per actus intellectivos subsequentes scientiam: nam sic oporteret dicere quod videre et tangere et universaliter sentire essent generationes sensus. Nam sicut actus sentiendi se habet ad sensum, sic actus intelligendi se habet ad scientiam. Sicut enim actus sentiendi est a sensu, sic actus intelligendi et considerandi est a scientia, et ideo, si scientia generaretur per actus sequentes scientiam quae sunt a scientia, oporteret dicere quod sensus generaretur per actum sentiendi; sed hoc est inconveniens; igitur etc. Postea ibi ‘quae autem ex principio’B, , VII, 3, 247b22 ostendit Philosophus quod non est alteratio ad scientiam quantum ad actus praecedentes ipsam per quos scientia acquiritur. Et est haec ratio: quod generatur magis per quietem quam per motum actus generantis, illud non est alteratio; sed scientia magis generatur per quietem quam per motum (anima enim in quietando fit sciens et prudens); igitur etc.

22 Intelligendum est hic quod, sicut animata moventur motu duplici, scilicet motu corporali, scilicet per alterationem corporis, et etiam motu spirituali, scilicet per immutationem sensuum et potentiarum cognitivarum, sic possunt animata quiescere duplici quiete, vel quiete opposita motui corporali vel quiete opposita motui spirituali. Quod igitur Philosophus dicit hic quod anima fit sciens et prudens in quietando, ipse loquitur de quiete opposita motui corporali. Ex hoc enim quod homo quiescit a motibus passionum et a motibus corporalibus et mutatur secundum potentias cognitivas, ex hoc fit anima sciens et prudens.

23 Commentator movet hic dubitationem quare Philosophus tacuit aliam speciem qualitatis, scilicet secundam, quae dicitur potentia vel impotentia naturalisBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323I. Et recitat sententiam Alexandri et dicit quod Alexander dicit quod iam declaratum est universaliter quod non est qualitas, et intendit, ut mihi videtur, quod res agunt per suas formas et patiuntur per suas materias, et forma et materia sunt substantia necessario. Et forte intendit quod #G 490b declaratum est universaliter quod non est qualitas alterabilis, quoniam est forma, et declaratum est quod forma sequitur alterationem ad aliud, et ad formam non est per alteratioBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 323I–K.

24 Aliter potest dici quod naturalis potentia vel impotentia non est qualitas absoluta, sed relata ad actionem vel passionem debitam tali rei. Unde quod est potentia in uno, non est potentia in alio. Quod enim est durum in terra, non est durum in ferro. Et quod est potentia in homine, non est potentia in equo, et ideo per id idem per quod declaratum est quod ad virtutes corporales non est motus, quia scilicet sunt ad aliquid, patet manifeste quod ad illa quae sunt in secunda specie qualitatis non est motus. Vel aliter quod illa quae sunt de secunda specie sunt formae se tenentes ex parte principii motus et operationis et non ex parte finis. Est enim naturalis potentia qualitas secundum quam potest aliquis bene agere quantum ad actionem et bene resistere quantum ad passionem naturalem in potentia opposito modo, sed forma secundum quam est alteratio est finis motus et alterationis eo quod inducitur per motum. Et sic est satis manifestum quod secundum naturalem potentiam vel impotentiam non est motus, et ideo Philosophus hoc non declarat hic.

Quaestio 5

1 QuaeriturAG; om. O utrum solum ad qualitates de tertia specie qualitatis sit per se alteratio.

2 Videtur quod non, quia scientia est de prima specie qualitatis et ad scientiam est per se motus. Probo quod ad scientiam sit per se motusAG; quod probo O: nam sicut aqua est in potentia essentiali levis, ita puer ante addiscere est in potentia essentiali ad scientiam, et hoc vult Philosophus octavo huiusB, , VIII, 4, 255a33–b31; sed aqua fit levis per mutationem per se; igitur puer fit sciens per mutationem per se.

3 Iterum motus est actus entis in potentia inquantum in potentia; sed puer in principio est per seAG; om. O in potentia ad scientiam; igitur per se mutatur ad scientiam.

4 Iterum ad illud est per se motus quod per se suscipit magis et minus; sed scientia per se suscipit magis et minusAG; est huiusmodi O; igitur etc. Probatio assumpti: nam aliquis potest habere de eadem re scientiam magis perfectam vel minus perfectam, et ita scientia potest intendi et remitti.

5 Item quod ad qualitates quae sunt in secunda specie sit per se alteratio probo, quia ad omnes qualitates sensibiles potest fieri alteratio per se; sed durum et molle sunt qualitates sensibilesAG; huiusmodi igitur etc. O. Philosophus enim prius numeravitAG; enumerat O durum et molle inter qualitates sensibilesAG; sensibiles in septimo Physicorum O. Et durum et molleAG; om. O sunt in secunda specie qualitatis, ut patet per Philosophum in PraedicamentisBArist., Praed., 8, 9a24–27. Igitur ad illa quae sunt in secunda specie qualitatis est per alteratioAG; etc. O.

6 Iterum caliditas et frigiditas sunt in prima specie qualitatis, ut dicit PhilosophusAG; per Philosophum O in PraedicamentisBArist., Praed., 8, 8b35–37; et ad caliditatem et frigiditatemAG; illa O est per se motusAG; alteratio O; igitur ad illa quae sunt in prima specie qualitatisAG; om. O est per se motus; igitur non solum ad illa quae sunt in tertia specie qualitatis est per se motus et alteratioAG; om. O.

7 Iterum sanitas est in prima specie qualitatisAG; om. O; et ad sanitatemAG; illam O est per seAG; om. O motus; igitur etc. Probo quod ad sanitatem sit per se motus: namAG; Minor patet quia O sanitas per se suscipit magis et minus; sanitasAG; om. O igitur #O 235ra potest acquiri partibiliter. Cum igitur motus non sit aliud quam #G 491a acquisitio partis post partem illius perfectionis ad quam vadit motusAG; om. O, sequitur quod acquisitio sanitatis sit motus, et ita ad sanitatemAO; quod sanitas G sit motus.

8 Iterum ad virtutem est motus; et virtus est in prima specie qualitatis; igitur etc. Probatio assumpti, quia rationes per quas Philosophus probat quod ad virtutem non est motus, non valent. Si tamen ad virtutem non essetAO; esse G motus, essent aliquae rationes quae possent hoc probareAG; rationes suae essent bonae O. Quod autem rationes Philosophi probantes quod ad virtutem non est motus non valeant, patetAG; Probatio assumpti O. Nam una ratio est: nihil alteratur, quando accipit suam perfectionem, sicut domus non alteratur, cum accipit figuram quae est forma domusAG; om. O; sed virtus est perfectio rei; igitur cum aliquidAG; aliquis O accipit virtutem, non alteraturB, , VII, 3, 246a17–b3. Ista ratio non videtur valereAG; valet O, quia illud quod accipit virtutem est ens in actu nec accipit suum esse per hoc quod accipit virtutemAG; om. O. Sed illud quod est ens in actu potest alterari. Igitur subiectum, cum accipit virtutem, potest tunc alterariAG; om. O. UndeAG; Tamen O si virtus esset perfectio subiecti ita quod subiectum non haberet esse nisi habendo virtutem, sicut domus non habet esse nisi habendo formam domus, tunc esset verum quod, sicut domus non alteratur in accipiendo formam domusAG; om. O, sic recipiens virtutem non alteraretur in recipiendo virtutem; sed non est simile de virtute et de forma domus, ut dictum estAG; om. O.

9 Iterum Commentator dicit quod ad virtutem non est motus, quia virtus consistit in indivisibiliBAverr., In Phys., VII, comm. 18, f. 320I. Sed ista ratio non valet, quia illud quod assumitur in ista responsione est falsum, scilicet quod virtus consistit in indivisibiliAG; sumit falsum O. Si enim virtus consisteret in indivisibili, virtusAG; tunc virtus O non susciperet magis et minus, et sic non posset unus homo esseAG; ita unus homo non dicitur O virtuosior alio, quod falsum est.

10 Ad principale, si ad illa quae sunt in prima specie qualitatis non esset motus, hoc esset, quia illa sunt ad aliquid, utAO; ubi G dicit Philosophus. SedAO; quod G illa quae sunt in prima specie qualitatisAG; om. O non sunt ad aliquid, quia si sic, illa quae sunt in genere qualitatis essent in genere relationis, sed hoc est falsum, quia diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae per Philosophum in Praedicamentis. Et similiter per Philosphum primo Posteriorum negativa est immediata in qua unum genus generalissimum removetur ab alio genere generalissimo, igitur nihil contentum in uno praedicamento vere praedicatur de aliquo contento in alio praedicamento et per consequens nihil idem est in diversis praedicamentis, quia sic idem vere removeretur a seAG; om. O.

11 Ad istud dicetur quod illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt ad aliquid et tamen nonAG; Dicitur quod non sequitur sunt ad aliquid, igitur O sunt in genere relationis, quia sunt ad aliquid solum per accidens.

12 Contra: si illa quae sunt in prima specie qualitatisAG; om. O essent ad aliquid per accidens solumAG; om. O, ratio Philosophi non concluderet, quia certum est quod motus est per se ad illud quod est ad aliquid per accidens, quia albedo et quidlibetAG; quilibet O in quo fundatur relatio est ad aliquid per accidens, ut patet exAG; per Philosophum in O quinto MetaphysicaeBArist., Metaph., V, 15, 1021b8–11; et tamen ad albedinem est per se motusAG; om. O.

13 Tu dicis quod illa quae sunt in prima specie qualitatis non sunt ad aliquid secundum esse, sed solumAG; om. O secundum dici; et aliqua esse ad aliquid secundum dici potest esseAG; intelligitur O dupliciter, velAG; om. O proprie vel improprie. Illa vero quae sunt in prima #G 491b specie qualitatis sunt ad aliquid secundum dici et proprie, et ideo in eis non est motus; sed non est sic de albedine.

14 Contra: Commentator in isto septimoAG; septimo Physicorum O commento decimo septimo facit rationem Philosophi in prima figura sic: in ad aliquid non est motus; sed illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt ad aliquid; igitur ad illa quae sunt in prima specie qualitatisAG; om. O non est motusBAverr., In Phys., VII, comm. 17, f. 320F. Et Commentator dicit quod maior est probata quinto Physicorum, sed Philosophus quinto PhysicorumAG; om. O, ubi probat quod in ad aliquid non est motusB, , V, 2, 225b11–13, solumAG; et solum ibi O loquitur de praedicamento ad aliquid et de illis quae sunt in illo praedicamento. Igitur si uniformiter accipiaturAG; om. O in maiori et in minori, oportet quod illa quae sunt in prima specie qualitatis, sint sic ad aliquid quod sint deAG; in O praedicamento relationis.

15 Si dicatur quod Philosophus intelligit quod ad illa quae sunt in prima specie qualitatis non sitAG; est O motus, non quia illa sunt relationes de praedicamento relationis, sed quia relationes necessario concomitantur quae sunt in prima specie qualitatisAG; illa O et nec ad ipsas relationes est motus nec ad ea ad quae necessario consequunturAG; concomitantur O relationes, contra: per istam responsionem ad albedinem non essetAG; est O motus, quia ad albedinem necessario consequitur aliquaAG; om. O relatio.

16 IterumAG; Similiter O ad nihil esset motus, quiaAG; quia ad O omne illud ad quod est motus necessario concomitatur relatio causati ad causam. Certum est enim quod, si aliquid calefiat, necessario consequitur relatio calefactiAconi.; calefactivi G ad calefactivum et sic de aliis, igitur ad nihil posset esse motus, cum ad nihil sit motus quin ipsum concomitetur aliqua relatioAG; om. O.

17 Si dicatur quod illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt relativa et non relationes; modo relativa non sunt per se in praedicamento relationis, et ideo illa quae sunt in prima specie qualitatis non sunt per se in praedicamento relationisAG; om. O, contra: si illa quae sunt in prima specie qualitatis essent relativa, cum omne relativum includat respectum sive relationem, illa quae sunt in prima specie qualitatisAG; qualitatis tunc O includerent qualitatem et relationem et ita includerent res diversorum generum et essent aggregata per accidens.

18 Ad oppositum est Aristoteles.B, , VII, 3, 245b3–248a9

19 Ad quaestionem dicendum quod solum ad illa quae sunt in tertia specie qualitatis est per se alteratio. Quod patet per rationes Philosophi superiusAG; prius O factas super litteramAG; om. O. Nam ad illa quae sunt in prima specie qualitatis non est per se motus. Tum quia ista sunt ad aliquid. Tum quia illa acquiruntur per alterationem factam per se ad aliamAG; alia O. Sed qualiter ista quae sunt in prima specie qualitatis sunt ad aliquid videbitur in solvendo argumenta. Nec ad ista quae sunt in secunda specie qualitatis est per se alteratio, quia ista sunt ad aliquid, ut declaratum est supra, et etiam ista praesupponuntur motui #O 235rb et ideo non acquiritur per motum.

20 IntelligendumAO; Intelligendo G tamen quod, si idem sit in prima specie qualitatis et in tertia, sicut forte calor acquisitus per motum est in prima specie qualitatis et in tertiaAG; om. O, tunc ad illud quod est in prima specie qualitatis potest esse per se alteratio. Non tamen ad omnia quae sunt in prima specie qualitatis est per se alteratio. #G 492a Nec repugnant ista ‘solum ad illa quae sunt in tertia specie qualitatis est per se alteratio’ et ‘ad illa quae sunt in prima specie qualitatis est per se alteratio’, quia eadem sunt in prima specie qualitatisAG; om. O et in tertia.

21 Similiter si idem sit in secunda specie qualitatisAG; om. O et in tertia, sicut forte durum et molle, tunc non est inconveniens quod ad illa quae sunt in secunda specie qualitatis sit per se alteratio. Ad illa autem quae sunt in quarta specie qualitatisAG; om. O non est per se alteratio, quia illa acquiruntur per hoc quod alteratio fit per se ad alia. Illa etiam quae sunt in quarta specieAG; specie qualitatis O simul acquiruntur, cum res acquirit esse, et ideo, sicut res in acquirendo suum esse non alteratur, sic nec res in acquirendo formam vel figuram de quarta specie alteratur.

22 Pro primo argumento sciendum quod ad scientiam non est motus per se. Tum quia scientia non habet aliud obiectum quam ignorantiamAG; ignorantia O, quae est privatio, et ad illud quod non habet contrarium non est motus per se, sicut patet: in illuminatione medii non est alteratioAG; motus O, quia ibi non est resistentia aliquaAG; om. O. Tum quia scientia est ad aliquid; acquiritur enim scientia nobis per alterationem factam in virtutibus sensitivis. Tamen per accidens est alteratio et motus ad scientiam, quia acceptio scientiae de novo et etiam usus scientiae prius acquisitae praesupponunt alterationem et motum in virtutibus sensitivis; ex parte tamen intellectivaeAG; intellectionem O in se nullus est motus nec alteratio.

23 Contra istud ultimum arguitur: nam non obstante quod secundum formam substantialem non sit motus nec ad eam sit motus, quia substantia acquiritur indivisibiliter, tamen acquisitio substantiae est per se mutatio; igitur non obstante quod habitus scientiae indivisibiliter acquiratur, potest tamen esse per se mutatio ad formamAG; om. O.

24 IterumAG; Contra O eiusdem effectus non sunt causae contrariae per se, sed ut vult Philosophus, anima maxime fit sciens in quiescendoB, , VII, 3, 247b10–11, et hocAG; hoc maxime O per quietem passionum sensibilium. Igitur acquisitio scientiae non sequitur per se alterationem factam in sensibus, sed magisAG; om. O quietem.

25 Ad primum dicendum quod non est simile de scientia et de forma substantiali. Tum quia duae formae substantiales sunt ad invicem contrariae, sicut forma aeris et ignis, et licet non haberent contrarietatem in se, habent tamen contrarietatem in suis qualitatibus propriis; scientia autem nullum contrarium habet, sed solum privative oppositum. Tum quia etiam in acquisitione scientiae alia est potentia in qua cadit alteratio et alia quae recipit scientiam. Sed sic non est in acquisitione substantiae. Subiectum enim alterationis includit materiam quae recipit formam substantialem, et ideo non est simileAG; om. O.

26 Ad aliudAG; Dicitur huic O quod animam quiescere in partibus sensitivis potest esse dupliciter, vel ab occupationibus exterioribus et exAG; a O passionibus partis appetitivae, puta concupiscibilis etAG; vel O irascibilis; alio modo quod virtutes sensitivae non moveanturAG; moventur O ab obiectis de quibus scientiam accipimus. Primo modo loquitur Philosophus, cum dicit quod in quiescendo fit anima sciensB, , VII, 3, 247b10–11, secundo modo non.

27 Adhuc est dubium de uno dicto Philosophi. Dicit enim Philosophus quod scientia fit in nobis illo modo quo ebrius vel dormiens fit actu sciensB, , VII, 3, 247b13–18. Secundum hoc videtur quod nos non acquirimus scientiam de novo, sicut nec ebrius acquirit scientiam de novo per hoc quod fit sobrius.

28 Ad istud #G 492b dicitur quod illud dictum Philosophi habet intelligi secundum opinionem Platonis et non secundum veritatem.

29 Tu dicis quod tunc ratio Philosophi non concludit quin alteratio posset esse secundum scientiam loquendo de scientia, ut acquiritur secundum quod Philosophus ponit scientiam acquiri, sed solum probat quod acquisitio scientiae secundum opinionem Platonis non est alteratio proprie dicta.

30 Dicendum quod secundum utramque opinionem bene concludit. Manifestum estAG; est enim O quod concludit secundum opinionem Platonis. Similiter etiam concludit secundum opinionem Aristotelis. Circa quod est intelligendum, ut dicit hic Expositor, quod aliquod susceptivum respectu formae quam suscipit potest se habere tripliciter: uno modo quod sit in ultima dispositione respectu formae nullo extrinseco impediente, sicut se habet aer respectu illuminationisAG; luminis O. Alio modo non utAG; om. O est in ultima dispositione; et tunc requiritur alteratio per quam materia disponitur, ut approprieturAG; appropriatur O tali formae, sicut patet quando ex aere fit ignis. Tertio modo est aliquod susceptivum, quantum est ex se, in ultima dispositione, tamen non recipitAG; om. O statim propter aliquod impedimentum extrinsecum, sicut medium in domo de die non recipit lumen propter clausionem fenestraeBTh. Aq., In Phys., lib. 7, lect. 6, n. 927 (9) (ed. Maggiòlo, 476). Isto modo se habet intellectus noster. NamAG; om. O, quantum est ex se, est summe proportionatum respectu cuiuslibet speciei intelligibilis, sed quia intellectus est actus corporis, non potest recipere species #O 235va intelligibiles nisi mediantibus potentiis sensitivis, sicut nec medium in domo recipit lumen nisi mediantibus fenestris. Et hoc videtur intentio Commentatoris, qui dicit quod scientia recipitur in anima, sicut lux in speculoBAverr., In Phys., VII, comm. 20, f. 322M. Unde quia intellectiva, quantum est exAG; de O se, est semper disposita, ut recipiat speciem intelligibilem, et hoc sufficit quantum ad intentionem Philosophi quod acquisitio scientiae non est alteratio proprie dicta, ad primum principale dicendum quod quantum ad hoc solum tenet similitudo quod, sicut aqua ad hoc quod fiat levis naturaliter requiritur quod recipiat formam aliam quam habet, ita est de ignorante ad hoc quod fiat sciens. Requiritur quod recipiat speciem intelligibilem vel habitum scientificum. Quantum ad hoc tamen quod aqua sit levis per alterationem et mutationem proprie dictam, quod sic puer fiat sciens per alterationem proprie dictam, quantum ad hoc non tenet similitudo.

31 Ad aliudAG; aliud dicitur O quod puer non est in potentia ad scientiam nisi per accidens. Nam illa potentialitas praecedens actum est ex parte virium sensitivarum.

32 Ad aliud argumentum dicendum quod scientia non per se suscipit magis et minus, sed per accidens solum. Sicut scientia acquiritur per alterationem factam in viribus sensitivis, sic scientia intenditur et remittitur per intensionem et remissionem factam in viribus sensitivisAG; om. O.

33 Ad aliud dicendumAG; argumentum dicitur O quod, si ad omnes qualitates sensibiles sit per se alteratio, tunc non est inconveniens quod sit per se alteratio ad illa quae sunt in secunda specie qualitatis, quia eadem sunt in secunda specie qualitatis et in tertia. Forte tamen non est per se alteratio ad omnes qualitates sensibilesAG; om. O, sed solum ad qualitates primas, ut ad calidum et frigidum, humidum et siccum, et per alterationem factam ad qualitates primas acquirunturAO; acquiritur G qualitates secundae.

34 Ad aliud concediturAG; dicendum concedendo O quod ad aliqua quae sunt in prima specie qualitatis #G 493a est per se alteratio, ut ad caliditatem et frigiditatem, ut dictum estAG; om. O. Cum hoc tamen stat quod solum ad illa quae sunt in tertia specie qualitatis est per se alteratio; namAG; quia O eadem sunt in prima specie qualitatisAG; om. O et in tertia.

35 Ad aliudAG; aliud dicendum O quod sanitas non per se suscipit magis et minus, sed sicut sanitas acquiritur per alterationem factam ad qualitates primas, sic sanitas suscipit magis et minus per hoc quod qualitates primae suscipiunt magis et minus.

36 Ad aliud argumentum dicendumAG; dicitur O quod ad virtutem non est motus. Ad probationem dicendum quod rationes Philosophi probantes quod ad virtutem non est motus bene concludunt. Nam illa ratio quae concludit quod ad virtutem non est motus, quia virtus est perfectio, est bonaAO; bona etc. G, quia perfectio consistit in indivisibili, et ad talemAG; illud quod consistit in indivisibili O non est motus; et ideoAG; om. O, cum virtus consistatAG; consistit O in indivisibili, sequitur quod ad virtutem non est motus. Unde virtus sic consistit in indivisibiliAO; om. G quod non acquiritur partibiliter; postquam tamen virtus est acquisita, potest virtus intendi et remitti. Quia tamen virtus non extenditur ad extensionem subiecti, propter hoc non est motus ad virtutem. Et per hoc patet ad argumentum sequens.

37 Ad aliud argumentum, cum dicitur quod non negareturAG; negatur O motum esse ad illa quae sunt in prima specie qualitatis nisi quia illa sunt ad aliquid, dicendum quod aliquid esse ad aliquid potest esse tripliciter. Uno modo illud est ad aliquid quod solum importat respectum; et isto modo est paternitas ad aliquid, et sic nihil est ad aliquid nisi quod est per se in genere relationis. Alio modo dicitur aliquid esse ad aliquid quod est compositum ex respectu et ex re alterius generis; et isto modo pater est ad aliquid, quia hoc nomen ‘pater’ significat aggregatum ex re de genere substantiae et ex re de genere relationis. Tertio modo dicitur illud esse ad aliquid cuius esse consistit in respectu ita quod suum esse dependeat ex respectu et consequatur respectum; et isto modo illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt per se ad aliquid.

38 Intelligendum tamen quod aliquid esse in prima specie qualitatis potest intelligiAG; esse O dupliciter: uno modo sicut res una est in certa specie certi praedicamenti; alio modo secundumAG; om. O quod res dicitur esse in specie non certa quae est species generis non certi, sed est quasi genus. Dico tunc quod prima species qualitatis uno modo est communis solum ad illa quae sunt per se qualitates et non includunt rem alterius praedicamenti; et sic prima species qualitatis est species certa certi praedicamenti. Alio modo dicuntur illa esse in prima specie qualitatis quae includunt rem per se de prima specie qualitatis cum respectu; et sic aggregata ex qualitate et exAG; om. O respectu sunt in prima specie qualitatis, sed #O 235vb illa species est species non certa. Unde Avicenna septimo suae Metaphysicae capitulo primo docens qualiter aliquid continetur sub diversis praedicamentis, ut sub qualitate et relationeAO; relatione et G, ponit exemplum de audacia et strenuitate: ‘audacia enim in se est qualitas, et quodam respectu est strenuitas. Similiter temeritas in se est qualitas, et quodam respectu est stoliditas’BAvic., Metaph., tract. 7, cap. 1 (ed. Van Riet, 354). Et dicit ipse quod, ‘cum nomen rei fuerit reductum ad aliquam istarum intentionumAO; cognitionum G, continetur sub genere quod est ei proprium. Quod enim una res contineaturAG; continetur O sub diversis praedicamentis, hoc est quod ego refugio’BAvic., Metaph., tract. 7, cap. 1 (ed. Van Riet, 354). Haec Avicenna. Quando autem una res continetur in diversis generibus, illa non sunt certa genera, sed sunt quasi genera et sunt res compositae ex rebus diversorum generum. Unde ista nomina ‘sanitas’, ‘pulchritudo’ etc. uno modo significant solam qua#G 493blitatem et alio modo significant aggregatum ex qualitate et exAG; om. O respectu. Ista tamen, secundum quod important solam qualitatem, necessario consequuntur respectum, sicut sanitas consequitur proportionem humorum et conservatur in suo esse per proportionem humorum. Proportio autem humorum non consequitur sanitatem, et illa proportio est certus respectus calidi ad frigidum. Et sic est de virtute. Virtus enim praesupponit certum ordinem inter passiones et rationem et dependet in suo esse ex tali ordine. Per hoc dico ad argumentum, cum dicitur quod illa quae sunt in prima specie qualitatis non sunt ad aliquid, dicendumAG; dico O quod aliqua esse in prima specie qualitatis estAG; potest esse O dupliciter, vel sicut aggregatum ex qualitate et respectu, vel sicut sola qualitas. Et certum est quod aggregatum ex qualitate et respectu est ad aliquid et etiamAO; in G ipsa qualitas quae consequitur respectum et in esse conservaturAO; consideratur G per respectum est ad aliquid, sicut dictum est in distinctione. Nam iste est tertius modus quo aliquid est ad aliquidAG; om. O. Isto igiturAG; et isto O modo loquendo dico quod illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt ad aliquid, non tamen sunt per se in praedicamento relationis.

39 Tu dicisAG; dicis quod O: Commentator dicit quod ad illa quae sunt ad aliquid non est motus. et hoc est probatum in quintoBAverr., In Phys., VII, comm. 17, f. 320F; sed illa quae sunt in prima specie qualitatis sunt ad aliquid; igitur etc. Sed certum est quod in quinto non est probatum nisi quod ad illa quae sunt per se in genere relationis non est motus. Si igitur Philosophus uniformiterAO; om. G arguat, oportet quod illa quae sunt in prima specie qualitatis sint sic ad aliquid quod sint per se in genere relationis.

40 Ad istud dicendum quod argumentum Philosophi quinto PhysicorumB, , V, 2, 225b11–13 bene probat quod nec ad solum respectum est motus nec ad aggregatum ex respectu et re alterius praedicamenti nec etiam ad illud necessario quod consequiturAG; quod consequitur necessario O respectum. Et quod ad respectum non est motus probatur per hoc quod respectus potest acquiri alicui absque mutatione facta in eo cui acquiritur. Et ex hoc quod ad respectum non est motus, sequitur quod ad aggregatum ex respectu et re alterius praedicamenti non est motus. Ex hoc etiam quod probatur quod ad respectum non est motus, satis probatur quod ad illud quod necessarioAG; om. O consequitur respectum non est motus. Nam multo fortius esset motus ad respectum quamAG; quod O ad illudAO; illum G quod consequitur adAG; om. O respectum.

41 Et sic patet ad rationesAG; rationes O.

Lectio 5

1 ‘Dubitabit autem aliquis’B, , VII, 4, 248a10. Et est quarta quaestioAconi.; quaestio conclusio G huius libri secundum CommentatoremBAverr., In Phys., VII, comm. 21, f. 325F. Primo probavit Philosophus quod omne quod movetur movetur ab alio. Secundo probavit quod omnia mota localiter habent reduci ad unum primum quod movetur a principio intrinseco, et hoc est quod in moventibus et motisAconi.; motu G non est procedere in infinitum. Tertio ostendit quod movens est simul cum moto. Et nunc quarto quaerit utrum omnis motus sit omni motui comparabilis. Et primo probat Philosophus quod non omnis motus est omni motui comparabilis. Et primo probat hocAconi.; hic G in motibus eiusdem generis: nam si detur quod sic, sequeretur quod motus circularis esset aequalis recto et quod unus posset esse maior vel minor alio in velocitate. Secundo ex hoc infert ulterius quod linea circularis sit aequalis lineae rectae vel maior vel minor. Quae videntur esse inconvenientia, quia si duo motus sint aequales, tunc duo spatia per quae est motus erunt aequalia. Postea #G 494a induxit maius impossibile et hoc in motibus diversorum generum, quoniam si omnes motus essent comparabiles, sequeretur quod alteratio esset aequalis vel posset esse aequalis loci mutationi et per consequens passio esset aequalis vel comparabilis longitudini, quod est inconveniens. Consequentia patet per Commentatorem: aequalia in velocitate dicuntur aequalia, quia in eodem tempore pertranseunt aequale spatium in quantitate vel loco. Si igitur alteratio sit aequalis loci mutationi, qualitas erit aequalis loco, quod est inconveniensBAverr., In Phys., VII, comm. 21, f. 325H–I. Ex quo sequitur quod non omnis motus omni motui sit comparabilis.

2 ‘Amplius et loci mutatio’B, , VII, 4, 248a13–14. Cum dicit inopinabile quod contingit, si motus rectus sit proportionalis motui circulari, incepit inducere modum quo quis potest aestimare quod isti positioni non sequitur improbabileBAverr., In Phys., VII, comm. 22, f. 325M. Et quasi est argumentum ad partem oppositam, et est quod non videtur inconveniens quod motus circularis sit aequalis aut velocior aut tardior quam motus rectus, quia unus motus rectus est velocior aut tardior alio motu recto, ut patet. Nam motus sursum potest esse velocior quam motus deorsum, cum tamen uterque motus sit rectus. Igitur per eandem rationem in motu circulari et recto videtur quod unus potest esse velocior alio et per consequens comparabilis alteri.

3 ‘Amplius nihil differt’B, , VII, 4, 248a22. Cum dixit quod visum est quod inter motum circularem et rectum est comparatio secundum velocitatem et tarditatem, incepit declarare quomodo sequitur, si dicantur velociores, ut dicantur aequalesBAverr., In Phys., VII, comm. 23, f. 326I–M, ita quod sit motus circularis et rectus sint comparabiles secundum magis et minus quod sint comparabiles secundum aequalitatem. Et hoc declarat Aristoteles per exemplum et videtur esse satis planum. Si enim aliquis motus circularis sit maior motu recto et aliquis minor, sequitur quod aliquis posset esse aequalis, quia in aequali tempore potest pertransire aequale. Similiter linea recta posset esse maior linea circulari; igitur auferendo aliquid a linea recta potest fieri aequalis lineae circulari et per consequens motus rectus potest esse aequalis motui circulari.

4 ‘At vero si sint comparabilia’B, , VII, 4, 248b4–5. Cum induxit sermonem ex quo aestimaturAconi.; aestimavit G quod motus rectus est proportionalis motui circulari, reversus est ad improbabile quod contingit huic positioniBAverr., In Phys., VII, comm. 24, f. 327H quae ponit motum rectum esse aequalem motui circulari. Nam motus rectus non habet rectitudinem nisi propter magnitudinem rectam et motus circularis propter magnitudinem circularem. Si igitur motus rectus esset aequalis motui circulari, sequetur quod magnitudo recta erit aequalis magnitudini circulariBAverr., In Phys., VII, comm. 24, f. 327I, sed hoc est inconveniens, quia illa quae sunt aequalia mensurant se ad invicem, et illa quae mensurant se ad invicem supponuntur sibi invicem, sed magnitudo recta et magnitudo circularis non supponuntur sibi invicem.

5 ‘Sed quaecumque non aequivoca’B, , VII, 4, 248b6–7. Hic dat causam quare motus circularis et motus rectus non comparantur ad invicem et in hoc solvit quaestionem. Et est causa, quia illa quae sunt aequivoca non #G 494b comparantur ad invicem, ut patet: acutum in magnitudinibus et in saporibus et vocibus non est univocum, et ideo acutum in magnitudine non comparatur ad acutum in sapore, quia non est verum dicere quod stilus est acutior vino, quia acutum dicitur aequivoce de stilo et de vino. Et forte hoc nomen velocitas dictum de motu recto et de motu circulari est aequivocum. Et si velocitas dicatur aequivoce de motu circulari et de motu recto, quanto magis dicitur aequivoce de alteratione et translatione.

6 ‘Aut primum quidem’B, , VII, 4, 248b12. Cum posuit quod illa quae non sunt univoca non coniunguntur nec comparantur ad invicem, incepit dubitare super hocBAverr., In Phys., VII, comm. 25, f. 328B, quia sic videretur quod omnia univoca essent comparabilia. Sed non est ita; nam multum in aqua et multum in aere est univocum. Quod patet, quia duplum in aqua et in aere est univocum. Nam duplum secundum idem nomen et eandem rationem invenitur utrobique. Ratio enim dupli est quod sit proportio duorum ad unum. Haec autem proportio uniformiter invenitur in aere et in aqua, et tamen multum vel duplum hic et ibi non comparantur ad invicem.

7 ‘Aut et in his’B, , VII, 4, 148b15–16. Hic ponit quandam solutionem ad istud, quae est quod nec multum nec duplum est omnino univocum, sed aequivocum in aere et in aqua. Proportio autem duorum ad unum, quae est ratio dupli, non est univoca, sed aequivoca in aere et in aqua. Unde ratio multi vel dupli in aere et aqua est eadem secundum vocem, sed non secundum rationem. Intelligendum quantum ad praesens quod ratio multi vel dupli potest considerari dupliciter: vel considerando conceptum utriusque secundum se et absolute, et sic ratio utriusque est una; alio modo ut concernit diversas materias diversarum naturarum. Et isto modo loquitur hic Philosophus; nam ex diversa natura subiecti, puta aeris vel aqua, contrahit multum diversitatem. Plus enim de materia est in aqua quam in aere, cum ex uno pugillo aquae possunt fieri decem aeris. Commentator dicit quod ista non sunt aequivoca pura, sed sunt de modo aequivocorum quae dicuntur ambiguaAconi.; aequivoca GBAverr., In Phys., VII, comm. 26, f. 328I.

8 ‘Et si non sit ita’B, , VII, 4, 248b20. Hic vult dicere quod, si dissolutio in magno et duplo non sit sicut diximus et fuerint univoca, tunc est dubitatio quare quaedam univoca sunt comparabilia secundum magis et minsu et quaedam non. Et dicit quod magnum et duplum si sint univoca et non comparabilia, hoc erit propter recipiens, quia illa quae significant haec nomina ‘magnum’ et ‘parvum’ non diversantur in se, sed secundum diversitatem recipientis, et sic ponit Philosophus aliam condicionem requisitam ad comparationem, quae est ista quod comparata ad invicem habeant idem susceptivum primum, sicut equus et canis secundum albedinem comparantur, quoniam ipsi albedini in utroque correspondet unum susceptivum primum, scilicet superficies, nec sufficit quod sit idem susceptivum remotum, quoniam aqua et vox non sunt comparabilia secundum magnitudinem. Nam subiectum magnitudinis in aqua est substantia #G 495a loquendo de substantia proximo et in voce sonus.

9 ‘Aut manifestum est’B, , VII, 4, 248b25. Postquam Aristoteles posuit secundam solutionem de magno et parvo dicentem quod, licet sint univoca, non tamen comparantur propter diversitatem subiecti, Aristoteles contra hoc inducit rationem facientem dubitare, dicens quod, si dicatur quod aliquid sit univocum, non obstante quod sit in pluribus subiectis, possibile est dicere per istum modum quod omnia sunt unum et univoca, quia, quantumcumque aliquid sit aequivocum, potest dici quod in se est unum et univocum, sed subiecta eius sunt diversa.

10 ‘Amplius susceptivum’B, , VII, 4, 249a2. Cum perscrutatus est inter quos motus invenitur comparatio, et declaravit quod inter motus diversos genere non invenitur comparatio, et dubitavit in motibus qui sunt idem genere et diversi specie, ut motus circularis et motus rectus, utrum sint comparabilia, et declaravit quod non comparantur ad invicem secundum velocitatem et tarditatem, quia velocitas et tarditas sunt in eis aequivoce, et comparabilia oportet quod non sint aequivoca neque quod diversentur in susceptivo, in ista parte declarat secundum, videlicet quod unum debet esse subiectum propinquum formae secundum quam debet esse comparatio, dicens quod hoc dictum est, videlicet quod forma secundum quam est comparatio est in diversis subiectis, non est verum, quia unius formae unum est primum susceptivum, quia si non, tunc idem reciperetur a quocumque, et sic non essent hic materiae propriae formis naturalibus neque praeparatio propria, et ideo necesse est ut unius transmutati sit unum subiectum propinquum. Et subdit quod non sufficit in rebus comparabilibus quod non sunt aequivoce, sed oportet quod non diversentur in ratione nec in subiecto propinquo, qualia sunt ultimae species, et ex hoc concludit quod illud quod habet unam rationem generalem et diversatur in subiectis et differentiis propriis eius est genus secundum illud non est comparatio, sicut non dicitur quod album est magis coloratum quam nigrum, sed comparatio secundum album. Bene enim dicimus quod aliquid est albius alio.

11 ‘Sic et circa motum’B, , VII, 4, 249a8. Hic declarat qualiter motus sunt ad invicem comparabiles, et dicit quod requiritur quod sint eiusdem speciei ad hoc quod sint comparabiles, et deceptio accidit in hoc quod, quia videmus motum rectum et motum circularem durare per aequale tempus, credimus hos esse aeque veloces, sed hoc non oportet, quia velocitas hic et ibi sumitur aequivoce.

12 Ex praedictis potest colligi quod tres condiciones requiruntur ad hoc quod aliqua sint comparabilia. Una est quod sint non aequivoca. Alia quod habeant idem susceptivum primum. Tertia quod sint eiusdem naturae specificae. Duae istarum condicionum, scilicet prima et tertia, possunt convenienter referri ad illud in quo aliqua comparantur, sed secunda condicio refertur ad illa quae comparantur. Unde cum dicitur quod illa quae comparantur ad invicem debent esse non aequivoca, debet intelligi #G 495b quod illa non debent esse aequivoca ita quod aequivocentur in illo in quo comparantur, et hoc est quod illud in quo aliqua comparantur non debet esse aequivocum ad quae comparantur in ipso. Et propter hoc stilus et vinum non comparantur in acutie, quia acuties est aequivocum et illud in quo aliqua comparantur debet esse univocum. Secunda condicio, scilicet quod habeant idem susceptivum primum, est condicio illorum quae comparantur. Oportet enim quod illa quae comparantur in tertio habeant idem susceptivum primum. Tertio condicio, scilicet quod sint eiusdem naturae specificae, est condicio illius in quo comparantur. Non enim oportet quod illa quae comparantur ad invicem sint eiusdem naturae specificae, quia homo et asinus possunt comparari in albedine, sed requiritur quod illud in quo aliqua comparantur sit natura specifica. Unde homo et asinus comparantur in albedineAconi.; albedinem G, quia albedo in qua homo et asinus comparantur est una natura specifica.

13 ‘Si vero alterum’B, , VII, 4, 249a9. Hic redit ad dubitandum super definitionem motuum aequalium declarans quod non sufficit dicere in definitione motuum aequalium quod sunt illi qui sunt in aequali longitudine et in aequali tempore, quia si sic, alteratio et motus localis essent aequales, quia possibile est quod in eodem tempore et in eadem longitudine unum mobile moveatur motu locali et quod fiat alteratio, et ita isti motus essent aequales. Hoc est inconveniens. Oportet igitur addere quod motus sunt unius speciei, et hoc est quod Aristoteles dicit, quod hoc inconveniens est, quia motus habet species. Intelligendum quod Philosophus concludit quod motus rectus et motus circularis sint aequales, si motus sint aequales qui sunt in aequali tempore per aequalem longitudinem, quia ex hoc sequitur quod alteratio et motus rectus sunt aequales et per consequens multo magis motus circularis et motus rectus.

14 ‘Utrum igitur causa’B, , VII, 4, 249a13–14. Hic inquirit causam quare non quaelibet motus localis est comparabilis alteri, ut quare motus rectus non est comparabilis motui circulari, utrum hoc sit, quia loci mutatio est genus aut quia linea est genus. Tempus enim non potest esse causa, quia tempus est idem et indivisibile secundum speciem. Istud solvit Philosophus dicens quod utrumque est causa huius impedimenti, scilicet quia motus circularis et motus rectus differunt specie et etiam quia spatia super quae fiunt tales motus differunt specie. Nam quia spatia differunt specie, ideo motus differunt specie.

15 Intelligendum quod diversitas subiectorum primorum et proximorum impedit comparationem, sed diversitas subiectorum remotorum non impedit comparationem. Nam homo et equus comparantur in albedine, non obstante quod homo et equus differunt specie, et hoc quia nec homo nec equus est primum susceptivum albedinis, sed superficies, quae est eiusdem speciei in homine et in equo, est primum susceptivum albedinis. Similiter motus factus super lapidem est comparabilis motui facto super lignum, non obstante quod lapis et lignum differant specie, et hoc quia nec lapis nec lignum est #G 496a primum spatium supra quod fit motus, sed rectum et cirulare sunt prima spatia supra quae fit motus, et ideo motus factus super spatium rectum et motus factus super spatium circularem non sunt comparabiles ad invicem. Postea excludit Philosophus quandam dubitationem. Aliquis enim crederet quod comparabilitas motuum impediretur ratione diversorum instrumentorum causantium motum, verbi gratia in motu volationis alae sunt instrumenta et in ambulatione pedes sunt instrumenta. Hoc excludit Philosophus dicens quod diversitas in motu secundum speciem non attenditur penes diversitatem vel identitatem instrumentorum, sed penes magnitudinis figuram super quam fit motus.

16 Aliter tamen exponit Commentator dicens quod diversitas instrumenti facit in translatione diversitatem figurae; diversitas autem quae est in figura non est secundum differentias substantiales rei. Figura enim est qualitas, differentia autem translationis debet esse de natura generis in quod fit translatio, scilicet de natura ubiBAverr., In Phys., VII, comm. 30, f. 331B.

17 ‘Quare quae in aequali’B, , VII, 4, 249a19. Hic concludit Philosophus quod motus non sunt comparabiles, nisi sint unius speciei, et si sint motus locales, requiritur quod magnitudo sit eiusdem speciei super quam fit motus. Et postea concludit quod genus non est aliquod unum simpliciter, cum secundum unitatem generis non sit comparatio. Unde dicit quod in genere multae latent aequivocationes. Distinguit tamen de aequivocatis. In quibusdam enim est sola communitas vocis et ibi est nata diversitas. Aliquando autem illa quae aequivocantur habent aliquam similitudinem, sicut apparet de homine vero et de homine picto.

18 ‘Quando igitur altera’B, , VII, 4, 249a25–26. Hic movet Philosophus duas quaestiones. Prima est quomodo differentia speciei debet accipi tam in motibus quam in aliis, utrum ex hoc solo quod eadem natura est in alio et alio susceptivo, ut utrum diversitas specierum in rebus solum sit ex diversitate subiecti, ut si omnia accidentia, quantum est de se, sint idem specie et different per hoc quod recipitur in alio subiecto et alio. Solutio Philosophi consistit in hoc quod ad diversitatem specificam requiritur quod sit alia natura in se et etiam quod sibi correspondeat aliud susceptivum ita quod utrumque requiritur.

19 Secunda quaestio est de definitione et est quae est definitio quae declarat speciem et quiditatem rei. Et solutio huius consistit in hoc quod illa est definitio proprie data per quam contingit destruere identitatem et diversitatem rerum sicut inter album et dulce, et quia cognoscimus aliquid esse diversum ab alio dupliciter – vel ratione subiecti, ut quia est in alia natura subiecta vel ratione sui, ut quia in se est alia natura – ideo eadem est ratio identitatis et diversitatis in specie et in definitione.

Quaestio 6

1 Quaeritur utrum genus sit una natura.

2 Videtur quod non, quia Philosophus septimo Metaphysicae dicit quod ultima differentia dicit totam substantiam reiBArist., Metaph., VII, 12, 1038a19–20. Quod non esset verum, si genus importaret aliquam unam naturam, quia certum est quod differentia non importat aliamAconi.; illam G naturam quam importat genus.

3 Iterum hic dicit Philosophus quod secundum genus non fiunt comparationes, quia genus non est una natura, sed in genere latent aequivocationesB, , VII, 4, 249a22–23.

4 Iterum decimo Metaphysicae dicit Philosophus quod genus hoc ipsum #G 496b quod est aliud et aliud est, ut animal hoc quidem homo, hoc quidem equusBArist., Metaph., X, 8, 1058a2–6. Genus igitur non importat aliam naturam a natura specierum. Cum igitur sub genere sint multae species, sequitur quod genus non importat unam naturam.

5 Ad oppositum: nisi genus importaret unam naturam, univocatio logica quae ponitur in genere, esset significatum intellectus.

6 Ad quaestionem dico quod genus est una natura realis. Nam ens reale dividitur in decem praedicamenta, ut patet ex sexto MetaphysicaeBArist., Metaph., VI, 2, 1026a35–b1; sed quodlibet in quod dividitur ens reale est ens reale; igitur quodlibet genus generalissimum est ens reale. Et per locum a multo fortiori genus subalternum est ens reale. Quodlibet igitur genus, sive sit genus generalissimum sive genus subalternum, est una natura.

7 Intelligendum tamen quod unitas realis est quadruplex, scilicet unitas numeralis et unitas specifica et unitas secundum genus et unitas ordinis. Et se habent secundum ordinem, quia prima unitas est maxima et ultima est minima. Talis enim unitas invenitur in transmutationibus. Unde quanto aliquid est superius, tanto perfectiorem entitatem includit, et ideo illa quae maxime sunt communia, ut scilicet transcendentia, includunt minimam entitatem. Genus igitur, licet importet unam naturam, illa tamen unitas est minor quam unitas numeralis et maior quam unitas ordinis.

8 Intelligendum est quod Philosophus loquitur de comparatione propriissime dicta. Haec enim est solum in specie atoma. Non enim dicimus quod unum corpus est coloratius alio, immo etsi hoc diceretur, magis tamen proprie dicitur quod unum corpus est albius alio.

9 Ad primum argumentum dicendum, cum Philosophus dicit quod ultima differentia est tota simul, dicendum quod ipse accipit totum pro perfecto. Propter hoc enim dicitur ultima differentia tota substantia rei, quia ultima differentia est perfectio et complementum a qua accipitur ratio quiditativa specie.

10 Ad aliud, quando Philosophus dicit quod aequivocationes latent in genere, ipse extendit aequivocationem ad diversitatem quae est secundum formas naturales atomas. Aliquando enim propter convenientiam in illo reali quod importatur nomine generis credimus illa quae continentur sub genere non differre specifice.

11 Ad aliud quod genus hoc ipsum quod est est unum secundum genus, sed genus hoc ipsum quod est est aliud et aliud secundum speciem.

Lectio 6

1 ‘De alteratione autem’B, , VII, 4, 249a29. Hic comparat Philosophus alterationes ad invicem et dicit quod duae alterationes possunt esse aeque veloces. Nam contingit aliquos simul sanari ab eadem aegritudine secundum speciem. Contingit etiam unum cito sanari et aliud tarde; igitur contingit aliqua aeque velociter sanari et per consequens aeque velociter alterari.

2 ‘Sed quid alteratum’B, , VII, 4, 249b2. Hic movet Philosophus duas quaestiones circa alterationem. Prima est, cum aequalitas proprie sit in quantitate, non in qualitate, similitudo autem in qualitate, non videtur quod in alteratione, ubi est motus ad qualitatem, sit aequalitas, sed magis similitudo. Ad quod respondet per hoc quod aequalitas in alteratione attenditur penes quantitatem temporis, non penes qualitatem. Unde quia in aequali tempore sanatur hoc et illud, et ideo dicitur alteratio aequalis alterationi.

3 ‘Utrum igitur in quo passio’B, , VII, 4, 249b5. Hic ponitur secunda quaestio. Quae est: dato quod alteratio dicatur #G 497a aeque velociorAconi.; velociori G, si fiat in aequali tempore cum alio, et hoc secundum eandem speciem, cum in alterato sit considerare ipsam qualitatem secundum quam attenditur alteratio et subiectum alterationis, est quaestio utrum huiusmodi operatio sit accipienda secundum identitatem qualitatis secundum quam fit alteratio vel secundum identitatem subiecti differentis.

4 Solutio huius consistit in hoc quod duplex identitas debet attendi ex parte passionis. Una est quod qualitas sit una secundum speciem, alia quod insit per magis et minus, sed aequaliter ex parte etiam subiecti debet attendi aequalitati. Dicitur enim alteratio aequalis vel inaequalis, ut dealbatio, si pars subiecti alterati sit aequalis vel inaequalis. In hoc tunc stat solutio quod in alteratione identitas est attendenda ex parte passionis ita quod requiritur quod sit eadem forma secundum speciem et etiam secundum eundem gradum perfectionis. Ex parte autem subiecti requiritur aequalitas quantitativa partis alteratae ad aliam partem alteratam. Commentator dicit hic ista verba: debes scire quod consideratio coniunctionis, id est comparationis, in alteratione, si fuerit secundum subiectum tantum, erit per accidens, et si fuerit secundum solam passionem, non erit illic aequalitas perfecta, sed solummodo similitudo. Igitur in consideratione aequalitatis perfectae haec duo exiguntur, scilicet similitudo passionis et aequalitas subiectiBAverr., In Phys., VII, comm. 33, f. 333G.

5 ‘Et in generatione autem’B, , VII, 4, 249b19. Hic determinat de comparatione generationis et corruptionis et vult dicere quod generatio dicatur aeque velox cum alia, si in aequali tempore aliquid indivisibilis secundum speciem simul generetur cum alio, puta si duo supposita hominis in aequali tempore generentur, tunc generatio una dicitur alteri aequalis. Si tamen generantia sint diversarum specierum, non obstante quod in aequali tempore fiat generatio unius et alterius, cum hoc tamen stat quod generatio unius sit velocior alio. Et potest poni exemplum. Sit ita quod in aequali tempore generetur ignis ex aqua et ex aere et in aequali quantitate. Eo ipso quod plus distat ignis ab aqua quam ab aere plus exigit de tempore una transmutatio quam alia. Igitur si in eodem tempore fiunt istae transmutationes, tamen motus unius dicitur esse velocior non in comparatione ad tempus quod ponitur communiter, sed considerando naturam unius quae plus de tempore exigit secundum transmutationem quam exigit alia transmutatio propter distantiam maiorem in natura, ut dictum est. Vel potest poni exemplum in generatione aquae et aeris ex igne. In hoc tamen est differentia in generatione quae est secundum substantiam et in alteratione, quod in alteratione est considerandum ad hoc quod sit aeque velox et ad unitatem passionis secundum substantiam vel speciem et etiam quod sit eadem secundum gradum perfectionis, sed in generatione substantiae non oportet respicere ad gradus, quia substantia non suscipit magis et minus. Et hoc est verum secundum opinionem Aristotelis, non autem secundum opinionem Platonis. Et ideo dicit quod, si substantia sit composita ex numeris, ut scilicet Platonici ponebant, qui non distinguebant inter unum quod est principium numeri et unum quod convertitur cum ente, cum unitas sit tota substantia numeri, ut ipsi ponebant, ideo substantiam numeri posuerunt unam in omni numero et sic numeri #G 497b solum differunt secundum magis et minus, tamen, ut dicit, in substantia non est nomen commune impositum istis differentiis sicut in quantitate et qualitate. In qualitate enim dicuntur magis et minus quod habet intelligi intensive. Unde Commentator dicit quod illa quae diversantur in qualitate dicuntur fortioraAconi.; formaliores G et debilioraAconi.; debiliores G, sed in quantitate dicuntur maiora et minoraAconi.; magis et minus GBAverr., In Phys., VII, comm. 34, f. 334B; et hoc debet intelligi extensive.

Quaestio 7

1 Quaeritur utrum ad comparationem requiritur unitas specifica formae secundum quam fit comparatio.

2 Videtur quod non; nam acutum in saporibus et magnitudinibus et sonis non est una forma specifica, sed est aequivocum, et tamen secundum illud fit comparatio. Probo : nam acutum dicitur in magnitudinibus eo quod velociter pungit tactum et in saporibus eo quod velociter pungit gustum et in sonis eo quod velociter movet auditum; sed acutum in sonis potest velocius movere auditum quam acutum in saporibus gustum; cum igitur illud quod velocius movet sit acutius, possibile est quod acutum in sonis sit acutius quam acutum in saporibus. Et hic fit comparatio secundum acutiem, quae aequivoce reperitur in saporibus et sonis.

3 Iterum ad comparationem alterationum non requiritur identitas passionis secundum speciem. Probo: nam facilior est transmutatio extremi in medium quam in extremum, quia non fit transmutatio in extremum nisi per medium, si sit ibi medium; sed huiusmodi transmutatio est alteratio; igitur velocior est alteratio extremi in medium quam in extremum; sed extremum et medium differunt secundum speciem; igitur ad comparationem alterationum non requiritur identitas passionis secundum speciem.

4 Iterum duae alterationes differentes specie specialissima sunt comparabiles, quia aliquis potest ire ad album per medium colorem et alius potest ire ad nigrum per idem medium et in eodem tempore; igitur per definitionem eius quae est aeque velox erunt istae alterationes aeque veloces et sic erunt comparabiles.

5 Ad oppositum est Philosophus.

6 Ad quaestionem dicendum quod loquendo de comparatione proprie ad hoc quod motus sintAconi.; sit G comparabiles requiritur quod formae acquisitae per motum sint eiusdem speciei, quia comparatioAconi.; comparando G non est proprie loquendo nisi secundum speciem.

7 Ad primum argumentum dicendum quod aliqua comparari ad invicem est dupliciter: vel secundum proportionem, quando unum alteri comparatur, et oportet quod illa quae sic comparantur habere aliquam unitatem. Alio modo potest esse unitas et comparatio secundum proportionem, sed haec comparatio non est rerum ad se invicem, sed ad res alias. Unde analoga et diversa genere sunt comparabilia ad invicem secundum proportionem, sed non sunt comparabilia ad invicem secundum proportionem unde numerus et linea comparantur ad invicem secundum proportionem, sed non solum secundum proportionem. Verum est enim quod, sicut numerus se habet ad quantitatem discretam, sic linea se habet ad quantitatem continuam, sed non est verum dicere quod linea est longior numero et acutum in magnitudine et in sonis possunt comparari ad invicem secundum proportionalitatem et non secundum proportionem. Et hoc concludit argumentum.

8 Ad aliud argumentum dicendum quod non fit transmutatio ab extremo in medium nisi ratione illius quae habet medium de altero extremo et sic nomine eiusdem secundum speciem sit alteratio ab extremo in medium et ab extremo in extremum.

9 Ad aliud argumentum quod, si aliquid movetur ad album perfectum #G 498a medium et ad nigrum perfectum, medium in istis motibus non est idem medium primum, sed si aliquid mutetur in album perfectum medium non movetur per fuscum nisi per naturam illius quod habet de albo, et quod movetur ad nigrum perfectum medium non movetur per illud quod est in fusco in nigrum, sed non est illud idem de albo quod est in fusco et illud de nigro quae est in fusco. Per hoc patet quod, si aliqua moventur ad albedinem per diversa media, ut per fuscedinem et rubedinem, illi motus bene sunt comparabiles, quia non sit motus per illa media nisi per illud albedinem quod est in eis.

10 Intelligendum est circa unum dictum Philosophi in littera. Ipse dicit quod, si subiecta quae moventur per se et non per accidens sint diversa genere, tunc motus sunt diversi genere, et si sint diversa specie, motus sunt diversi specie, et si diversa numero, motus sunt diversi numero. Instantia videtur esse, quia diversa specie, ut homo et asinus, possunt moveri eadem specie motus. Dicendum quod Philosophus per ‘subiectum’ non intelligit subiectum praesuppositum motui, sed subiectum informatum motui.

Lectio 7

1 ‘Quoniam autem movens movet’B, , VII, 5, 249b27. Cum complevit sermonem in distinguendo motus comparabiles a motibus non comparabiles, vult declarare alia propria motori et moto. Et primo ponit ea secundum quae oportet motus locales comparari ad invicem, dicens quod omne movens localiter semper movet aliquod mobile in aliquo tempore et usque ad aliquam quantitatem spatii. Ex quibus sequitur quod illud quod movetur est quantum et etiam illud per quod movetur et etiam tempus. Isto supposito ponit regulas acceptas secundum divisionem mobilis. Prima regula consistit in hoc quod, si aliqua potentia movet aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tempore, quod eadem potentia sive etiam aequalis sibi movebit medietatem mobilis per duplum spatium in eodem tempore sive in tempore aequali. Similiter eadem potentia movebit totum mobile per medietatem spatii in medietate temporis. Alia regula est quod, si aliqua potentia moveat aliquod mobile in aliquo tempore, quod eadem potentia vel aequalis movebit medietatem mobilis per idem spatium in medietate temporis.

2 Contra primam regulam potest argui: non sequitur, si aliquis possit proicere centum libras per decem passus, quod propter hoc posset proicere decem libras per centum passus. Similiter non oportet, si aliquis posset proicere aliquem lapidem ad aliquam distantiam, quod ipse possit proicere medietatem lapidis per duplum spatium, quia sic oporteret quod possit proicere medietatem illius medietatis per duplum spatium, et ut qui posset proicere lapidem ad ostium posset proicere aliquam partem illius lapidis ad Romam.

3 Dicendum est quod istae regulae sunt verae attendendo ad motum secundum generalem rationem motuum, moventium et motorum. Nam, ut dicit Commentator, velocitas in motu est ex victoria moventis supra mobile, et ideo in motibus caelestibus, ubi nulla est diversitas nec impedimentum ex parte medii, ibi attenditur velocitas solum penes victoriam moventis supra mobile, et ideo ibi sunt istae #G 498b regulae quasi per se notae. Quod autem capiunt instantiam hic, hoc est per accidens ratione alicuius annexi motui locali, puta ratione aeris qui est condensabilis et rarefactibilis. Unde ratione huius medii est quod regula capit instantiam. Considerando tamen solum ad rationem moventis et mobilis, numquam capiet instantiam. Vel aliter sub aliis verbis, si accipiatur mobile pro toto quod resistit motori, sic regula numquam capit instantiam. Et isto modo accipitur in proposito. Unde si movens possit proicere lapidem per aliquod spatium, si auferatur medietas lapidis et etiam auferatur medietas resistentiae medii, tunc ille qui potest proicere lapidem per aliquod spatium, potest proicere medietatem lapidis per duplum spatium.

4 ‘Et si eadem potentia’B, , VII, 1, 250a4. Hic ponitur alia regula ex parte moventis, quae accipitur secundum divisionem moventis. Quae consistit in hoc quod, si aliquod movens moveat aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tempore, quod medietas illius potentiae movebit medietatem mobilis per idem spatium in aequali tempore, quia per Commentatorem velocitas motus est secundum proportionem excessus potentiae motoris super potentiam moti. Et cum diviserimus motum per duas medietates et similiter motoremAconi.; motores G, tunc proportio motoris, quae est medietas, ad motum, quod est medietas, erit sicut proportio totius motoris ad totum motumBAverr., In Phys., VII, comm. 36, f. 335I–L. Intellige quod ista regula habet veritatem, si non corrumpatur per divisionem, sed retineat medietatem virtutis in medietate potestatis.

5 ‘Et si horae ipsum’B, , VII, 5, 250a9–10. Hic excludit Philosophus duas falsas regulas. Prima accipitur ex hoc quod aliquod additur ad mobile et nihil potentiae moventi. Et est haec regula: si aliqua potentia moveat aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tempore, eadem potentia potest movere duplum mobile per medietatem spatii in aequali tempore. Sed ista regula est falsa, quia possibile est quod illa potentia in nullo tempore quantumcumque magno possit movere duplum mobile. Secunda regula quam excludit accipitur ex divisione moventis. Et consistit in hoc quod non oportet, si aliquod movens moveat aliquod mobile per aliquod spatium in aliquo tempore, quod medietas moventis moveat totum illud mobile per aliquam partem illius spatii, ut patet in exemplo: non oportet, si decem homines possint trahere navem per aliquod spatium, quod propter hoc unus illorum possit trahere navem per aliquam partem spatii. Nec oportet quod, si duo homines possent trahere navem, quod propter hoc unus illorum possit trahere navem per aliquam partem spatii. Per hoc solvit Philosophus quandam rationem Zenonis per quam voluit probare quod quodlibet granum milii proiectum in terra facit aliquem sonum, quia totus modius milii, quando in terra effunditur, facit sonum. Hoc excludit Philosophus dicens quod, etsi totus modius faciat sonum, non oportet quod quodlibet granum faciat aliquem sonum, licet, ut dicit Commentator, unaquaeque partium largitur praeparationem ad recipiendum sonum quam prius #G 499a non habebatBAverr., In Phys., VII, comm. 37, f. 336H. Unde pars cum non sit in toto nisi in potentia, non causat effectum secundum se, sed solum secundum esse quod habet in toto.

6 ‘Si vero duo’B, , VII, 5, 250a25. Hic ponit Philosophus regulam unam. Quae est ista quod, si sint duo moventia quorum utrumque movet tantum mobile per tantum tempus, si coniungantur illae duae potentiae adinvicem, quod illae duo potentiae coniunctae movebunt compositum ex duobus mobilibus per aequale spatium in aequali tempore.

7 ‘Sic et in alteratione’B, , VII, 5, 250a28. Hic ponit Philosophus regulas in aliis motibus. Et primo ostendit divisibilitatem eorum secundum quae attenduntur istae comparationes. Et dicit quod, quantum ad augmentum, quod sunt tria, scilicet augens et illud quod augetur et tempus; et omnia ista habent quantitatem. Et ista contingit reperire proportionaliter in alteratione sicutAconi.; non G in motu locali. Postea ponit quasdam regulas veras. Una est quod, si aliqua potentia secundum praedictos modos moveat tantum mobile in tanto tempore, quod in duplo tempore movebit duplum; et si moveat duplum, hoc erit in duplo tempore. Similiter eadem potentia movebit medietatem in medietate temporis. Similiter si eadem potentia moveat in medietate temporis, illud quod erit motum erit solum dimidium. Similiter si sit dupla potentia, in aequali tempore movebit duplum. Unde omnibus modis praedictis in motu locali comparatur mobile ad motorem in augmentatione et alteratione. Postea excludit Philosophus falsam regulam; et consistit intentio sua in hoc quod non oportet, si aliqua potentia moveat motu alterationis vel augmenti aliquod mobile, quod medietas potentiae moveat in medietate temporis idem mobile.

8 Et considerandum est, cum dicit in littera ‘in medio medium aut in aequali duplum’B, , , quod duplum vel medium in alteratione non accipitur pro medio vel duplo mobilis, sed accipitur pro medio vel duplo qualitatis secundum quam fit alteratio, quae se habet ad alterationem, sicut longitudo spatii se habet ad motum localem. Quod non intelligat per medium medietatem mobilis, manifestum est, quia sic est hic, sicut est in motu locali, quantum ad hanc regulam; sed in motu locali semper media virtus movet medietatem mobilis in aequali tempore per aequale spatium in quo tota virtus movet totum mobile. Unde haec regula in hoc consistit quod media potentia in alteratione, sicut nec in motu locali, non oportet quod posset movere totum mobile nec in duplo tempore, immo contingit quod in nullo tempore quantumcumque magno possit ipsum alterare.

9 Et in hoc finitur liber septimus. #G 499b